De morbis biliosis anomalis, occasione epidemiae, cuius historia praemissa est, ab anno 17761780 in comitatu Tecklenburgensi observatis. Accedit duorum infantum mortis causa per anatomen detecta. Auctore Leon. Ludov. Finke ..

발행: 1780년

분량: 191페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

epidemicae, nosse e primum, ut Iectores sciant, qualis morbus fuerit; dein ut liceat mihi investiganti morbos biliosos anomalos, subinde ad eam Pro care, neque necesse sit. semel dicta frequentius repetere. Fieri hoc aliter non potest, quam, ut historiam epidemiae nostri comitatus paucis de Pictam, tanquam normam, anomatiae describondis praemittam. Antequam aurem id praesto, vel dico , quibus Praecedentibus morborum timor subfit. k qualis morbi decursus fuerit: non alienum videtur, anistea exponere. qui locorum situs; quae tempora anni; quae victus ratio; quae tempestatum vicinsitudines; quae stadia aetatis, & qualis sexus periculis maxime opportuna fuerint. Omnis itaqua tractatio duas praecipuas habebit partes; quarum prior aget de ipsa febre biliosa; altera vero de morbis huius census biliosis anomalis.

HISTORICA COGNITIO

son ignoro quidem . dari genus hominum, cusa. ' horrendum nomen Guest phalia sit ; attamen illuc satis bene vivitur dummodo incolumitas non desit. Hac vero per quatuor ann a continum, neminPe ab Anno I γυ- Ipho, orbatus fuit eomitatus Techlenburgensis, minor regio Guest phaliae ἔquatuor milliaribus complexa; montibus divisa; una

22쪽

gis , glorioso sceptro, cum magna incolarum se . quentia, sarta tectaque degens.

Pauci ineolarum habitant in urbibus: nam maxima pars rure vivit atque terrae munere, agros siniendo , vescitur , quorum aedificia culmo tecta , pecudibus alendis atque agriculturae apta, dulcedini vitae non valde blandiuntur. In his tamen icontentos agricultura, quae hominem sanum prae stat, exercet viros ; cum e contrario lintei textura, & pecudum cura seminis sint relicta. Μagna hominum multitudo quotannis Hollandiam petit, unde fessa labore, cui subeundo par est, aurum reportat, morbosque. Est sane indefessum genus homunum, corpore robustum, animo sincerum, nec multum seculi vitiis contaminatum, vel a prisea simplicitate derectum l)Paucis contenti fine apparatu atque blandimentis diu post tempora Taciti expellunt lamem, atque vivunt pane nigro; lacte ς placentis; carne suilla, vel bovina, fumo indurata; brassica Olera Cea, raro capitata; rapa; radice dauci; fabis; pl.ss; phaseolis; imprimis autem solanis tuberos's. Aegrotantium atque parturlantium cibus est multo cum pane nigro decocta Greutfia, quam etiam, repugnante saepe natura, decumbentibus in larga quantitate ingurgitant, rem conclamatam esse putantes, si vel unicum diem sine cibo viverent. In morbis levioribus fere nunquam, in vehementi ri-hus malis autem raro medicum accersunt; at nunquam ante id tempus, de quo dicit CELsus : iu

23쪽

tum morbi trahendo aliquis σου at, porri Ωιrque ιae id tempus, quod eurationi locum prae

flat, Longe autem magis damnandus est abusus spirituosorum , praesertim in febribus, quibus nunquam non tunc temporis utuntur. In multos hine Epicuri qui morbo iam conclamato decumbens. meri largiori haustu, ventriculum atque sensus O, xuisse sertur, quadrat epigramma:

Sogias ebrius hausit aquas.

Alterum aeque damnandum vitium est, quod se me sibi religioni dueant, venae sectionem in febriabus cuiuscunque indolis, non instituisse. Μorborum principia purgantibus aloeticu pr Pellere festinant, vel magis turbant: declinante autem morbo, plane quiescunt, neque quidquam medicamentia moveri sinunt, virium iacturam iudetimentes, vel ut rectius dicam, somniantes. In de Lerna malorum post febres biIiosas, 'atque murabiles morborum metaschematismi lcaeteroquin levi malo non terrentur, neque sub- Inde aegrotant, quod eo magis mirum est, cum eoelo iniquo saepe niantur; neque valetudinis curam habeant, atque copia paludum atque stagnon1m,lino cannabique macerandis accommodatorum,

iuxta domos adsint. Μultum ineolumitati adjicit absentia illorum, quae homines in civitatibus asiligunt, effeminantque , desidiam puto atque luxuriam. Μature hinc atque a teneris, vitae durae s brietatique adsueti, increscunt cito; maturam acquiis 'runt pubertatem atque seram senectutem. Gran-

24쪽

daevos ea propter videre neutiquam rarum. His ditiores rustici atque plerique in civitatibus degenistes, tam tenui vita non contenti, gulae palato- . que magis indulgent, maxime in potibus calidis vehementer delinquunt, quod multorum morbo- rum causa evadit. Omnibus autem his id commune est, mulierculae atque aniculae maitarem in meis dicina fidem habere, quam medico. Ill. ΜKTEGER

nuper in Adversariis medicis p IIda erudite dusputavit de victu & morbis incolarum Guestphaliae nostrae, ad quem, brevitatis studio, lectores

ablegamus. .

cum ante annum I 776 ne vestigia quidem se. bris biliosae in nostro comitatu adessent, dicendum nunc est, qualis tempestatum ratio huic morbo ereando , postea tantopere disseminato , maxime fuerit idonea. At vero sane non PYTHIUS APOLLO, nee probabilia coniectura sequens homunculus, sanis do hoc exsequetur. Neque ego assirmare audeo, ingens frigus mensis Ianuarii I776, quod Ill. vari. Sw1NDEN in libro edito . sngulari descriptione prosecutus est, corpora his morbis tantopere redis didisse obnoxia. Docuere autem observationes ses iquentia. In aedibus quibusdam suburbanis, prumo huius anni vere, sub coelo non valde iniquo, primum accensum virus, in aestate sequenti paulo remissius , circa autumnum, Asrico regnante, Meoelo saepe nebuloso, increbuit valde. cum huius

25쪽

Ius anni statum epidemicum a me descriptum Atiuersariis medicis Part. Udae p. m& seq. inseru rit Ill. ΜETEGERus ; dictis plura non addo.

Siluit dein quodammodo hyeme I 777 febris,

neque aliis morbis tunc temporis laborabant homines. Proximo autem huic vere, frequenti mutatione caloris aestivi in frigus hyemale insigni, quaeOrpora meridianis caloribus relaxata, subito frigore excipiebantur, tange lateque aegrotantium numerus augebatur. Praeter febrem biliosam oc-Eurrebant frequenter pleuritides atque anginae biliosae. Subsequens aestas valde pluviosa, non imminuit morbos, adiecit magis alios, vix non peiores & ex intermittentium natura. Ultima parte aestatis autem, atque maxima parte autumni substantibus serenis, prioris damna sunt remunerata, atque homines tunc temporis erant tutissimi, qui autem hyeme anni I 778 , morbis ditissima excipiebantur incauti. Nam morbi, qui antea quie

verant, nunc denuo recruduerunt atque repetierunt; quin etiam his morbis non vacabat ver pluviosum eiusdem anni. Nam nunc aegrotantium

numerus suit auctus,& apparebant febres scarlatiis nae biliosae, atque anginae anomalae; multosque dein vexabant pleuritides atque tusses biliosae, quaemnitos confecerunt. Aestas calida atque constanti sere serenitate atmospherae laetissima , quaeque cuncta ferme Europae regna, si orientem spectan tia intra gradum aequatoris 3 mum & mum eκ- ceperis, fertili segete, laetaque salubritate beave-gat, omnino non carebat morbis, abundabat illis

potius

26쪽

potius, praesertim angina biliosa tentabantur mniti. circa finem aestatis autem , & quod ad maxumam partem autumni, in quantum placide decurrebat, morbus ex bile adeo siluit; ut disparuisse videretur rinterim tamen multi querebantur de doloribus aris tuum , atque mala digestio vexabat multos; quin& lactes ex bile apparuerunt.

In hoc statu aegrotantium conditio permane hat usque ad finem hyemis I 779, post aliquot hebdomades a rigore plane detonantis. & hinc lonitate magis quam salubritate in signis , quaeque . muItos postea oppressit. Nunc varii morbi sunt orsi, bilem redolentes. Nimirum in hac tempestata variolae multis in locis eraut pessimae indolis:

parturientes graviter decumbebant; atque teneram aetatem tusses atque anginae vexabant malignae. Quae succedebat aestas torrida . multis inducebat febres arthriticas atque scarlatinas anomalas: circa finem aestatis repertae sunt labres biliosae, quae omnes etiam incidebant in autumnum, quibus insuper superveniebant foedissimae diarrhoeae, dysenteriam aemulantes. Quae tempestas nebulosa

atque pluviosa debilibus praecipue erat molesta. Μorbi hinc in his dime ulter elidebantur, & quia

progredi non poterant, sere retro, at verbis cKLsIutar, quasi ruina revolvebantur. Aetatum autem atque sexus ratio talis erat.

Magis adulti quam insantes; magis pueri quam iuvenes; magia feminae quam marea morbo sunt

27쪽

offensi. Iuvenes tutissimi erant. Quando autem eorripiebantur, vix in his defuit periculum. circa morbos biliosos anomalos annotavi sequentia. In genere : homines iuniores atque insantes laborabant febribus biliosis anomalis atque tussi; cum e contrario aetas senilis, reliquis morbis anomalis non labrilibus esset obnoxia. Speciatim autem, se-hre scarlatina biliosa correptae sunt seminae iuniores , quae maxima ex parte arthritide biliosa itidem sunt offensae. Febrem putridam subinde parturientes subierunt; vel hi, qui praeter bilem interaneorum animalculorum somitem alebant. Propter ventriculi debilitatem dispositi multi sunt redditi in febres nervosas atque catharrates biliosas. Pleuritides, hepatitides atque sebres intermittentes bl- Iiosae, vexabant mares; orthopnoea senes.

Haec quidem potiores me edocuerunt observatio. nes, omni exceptione non carentes. Nam nnlla aetas certa, contra hunc morbum, praestabat praesidia atque satis tuta. Vidi infantem vix aliquot horas utero materno exclusum viridem bilem, non me nium, evo.

mentem, matre, post triduum, labre biliosa correpta. Occupabat sebris biliosa senem sa annorum, qui curae meae commissus , feliciter satis morbum superavit,& adhucdum in vivis est. Sed haec sunt levia. Nam:

Quod ipsa natura dictavit f ema, non illico turbandum, si qua forsan parte ob cognitionis

humanae defectum hiat. PARS

28쪽

DIVISIO PARTIS PRIORIS.

Reeensitis iis, quae ad historiam epidemiae Techis

lenburgenfis pertinent, paucis verbis sumisma capita prioris huius partis sunt comprehende da, ut lectori in limine statim pateat, de quibus sermo sit futurus.

. o.

Consideranda autem primo febris sub trifario aso 3iverso stadio. Stadium primum nempe complectitur symptoismata, quae febrem saepe diu antecedere visa sunt. Stadium feeundum ipso febris decursu absolutitur; quod excipitur

Stadio tertio, in quo reliquiae febris supersundi

Dein vero de nonnullis symptomatibus seorsim dlaam. Postea denique complicationum enarratio me eupabit, cui

Digressiones quaedam adnectentur, quas Criferisve molimina naturae ad morbum superandum apta, sequentur.

, Neque salubritas morbi exemplis illustrata plane Eleatis praetere da videtur.' s Tanis '

29쪽

38. Q

Tandem methodus medendi, cuilibet stadio apta, tractationi meae imponet colophonem.

STADIUM I.

Imminens morbus iam e longinquo ex suis signis cognoscendus, raro sane hominem cito corripere solebat, neque erat admodum periculosus, dummodo sibi tunc temporis per aliquot dies temperarent, & monitis medicis, mature morbo occuris rentes , Obsequiosas praeberent aures, ciboque carinnem subtraherent aegrotantes. Μorbum timendum Indicabant sequentia. Lassiis tudo artuum ; dolor in membris atque in dorso Theumaticus, circa noctem saepe increscens ; sensus formicationis in musculis; pulsatio scrobiculi eo dis mox praesens, mox cessans, maxime post prandium; capitis dolores in multis nulli; in aliis leves; in paucis vehementes, mox frontem, mox synciput occupantes; sensus ponderis circa ventrioeuli regionem, cardialgicos dolores aemulans; dolor hypochondriorum vel hepatitidem vel pleuriti. dem spuriam mentiens ; ructus continui, inanes, nidorosi , quos nostrates nuncupabant et eiu t Eu,

therigeό missiosen, quosque in cholera adesse testa.

tur Caelius Aurestantis , lingua impura, in his levi . in aliis tenaci muco obdueta, albicans simul &interdum flavescens; papillas in hac parte saepe elongatas vidi cum verminosa, in intestinis, colluvie; absentia appetitus; nausea, quin & vomendi conatus ; fames in nonnullis naturali maior; alvu

30쪽

vus nunquam recte respondens, suppressa in plurimis, cita in aliis; neque spiritus infra transmittebatur; urina pallida, straminea, saepe bullas diu persistentes exhibens; pulsus debilis, interdum iusto frequentior; noctes inquietae, atque subinde

anxietates subiuneae, praecipue circa captum somnum, illumque pellentes; alii inani 1creatu atque levi tussi, ad se liberandos a muco, guttur faucesinque Obsidente, multum, circa noctem, temporis consumserunt. Faciei color pallidus erat in his . in aliis rubor genarum; interdum autem genae aut rubore aut pallore novo mutabantur; in feminis haec magis aperta erant quam in maribus. In his

enim circa eruptionem mensium acriora sunt reddita omnia; menses hinc saepe suppressi atque tum , bati. Nunquam circa signa graviditatis animust magis haesit, quam si saburram biliosam subolerem. utpote quae graviditatem mentiri saepe saepius est visa. Durante hoc primo stadio muneribus suis funis gendis ut plurimum adhuc pares erant homines; neque ab his, nisi oppido raro , medicina facile

parabilis, quaerebatur, ex prandio vel cinna venistriculum offensum esse putantibus. '

Verum enim vero haud diu in hoc statu perm nere poterat morbus, qui triplicem habebat exitum. Uel enim transivit in stadium Udum, mox descri-hendum; vel excipiebatur morbus anomalis biliosus; vel tandem inde status quidam valetudinarius est exortus, nisi sorsan evacuatione praeternaturali a mala materia liberarentur viscera.

SEARCH

MENU NAVIGATION