장음표시 사용
51쪽
disputavimus, refragari refero Cl. Bumerium , qui prImum accusat Philosophos quod cum nominibus agendi & actionis sint multae & variae subjectae potestates, in hoc ὁe caussis occasionalibus Ioco dum quaestionem tractant an solus Deus vere agat, an etiam creatae res, Varios horum sensus vocabulorum non internoscunt ;deinde hanc obtrudit definitionem vocabuli agendi , qua contineri Omnes rerum creatarum actiones contendit; adito es dispositio subsantiae cuius interpostione quaedam exsistit mutatio e cumque vidi Gset hoc pacto non )efiniri quaestionem , aperte significat hanc esse unam ex iis quae humana ratione satis e , plicari non possunt, incusatque Philosophos, qui limites mentis humanae migrantes, eam sibi tractandam solvendamque susceperunt: tum multa congerit ad sartas tectas servandas animae actiones & in semetipsa & in cor pus. Ad Psychologiam reiectis quae ad animum pertinent, ad priora respondeo, ut ut res se habeat de aliis caussariun occasionalium patronis , mihi dubiam esse non posse genericam agendi & afti nis definitionem. Cum enim ostenderim nullam creatam substam tiam posse mutare statum sine interno principio quod tamquam aliquod absolutum sit illius mutationis tamquam relativi proxima caulsa, duo hinc consequuntur, alterum actionem esse mutationem status, cujus mutationis ratio est in substantia quae illam mutat; alterum quamlibet substantiam etiam creatam, dum ab altero ad alterum statum transit , quod ad internam sui mutationem , vere agere. Quare difficultas posita est in definiendo, utrum substantiae
creatae vere agant & operentur etiam in aliis, sintque mutationum aliae in aliis vera caussa, non solum apparens. Ad id vero definiendum,
ex principio supra consecto quod nulla mutatio sine interna vi esse potest, consequi ajo duobus tantum modis id effici posse , primum cum una substantia creat in altera vim gignendae idoneam mutationi; seciundo cum una substantia vim quam habet, aut totam aut partem cum altera communicat, eo quod ipsa per se m
latio creari aut communicari non potest *. 237. Statu quaestionis ita ad vivum resecto colligo sacile mihi sui se definire corpora in
aliis corporibus agere non posse, eo quod nec vim in aliis corporibus creare , nec communicare possunt , & facile suturum idem etiam quod attinet ad omnes substantias creatas universe statuere, meamque sententiam ab omnibus tum Bussierit, tum aliorum o
jectis perspicue vindicare ; concludoque manifestum fieri propositam
52쪽
aiat in hoe systemate illud esse futurum incommodi , quod leges
motuum in corporum durorum conflictu demonstrari non poterunt, quia non ab ipsa corporum natura & virtute, sed a libera Dei voluntate virium communicatio, sive corruptio partis earum in percutiente, & alius in percusso creatio repetenda est , ideoque alia nulla rei ua erit via in cognitionem veniendi quam rationem hae virium corruptiones 3c creationes sequantur nisi per experimenta, quae sub oculos ponant quas sibi hac in re leges Deus praescripserit; addatque illud etiam nobis incommodare quod leges motuum 3c universa Physica inde pendens a libera pendebunt voluntate Dei, qui tales pro suo libito & nulla astrictus necessitate essent hae coris porum statuerit , cum alias prorsus diversas statuere potuisset: ut aliqua ex parte his satisfaciam , adverto leges motuum , quae in uno tantum corpore quod sit in Vacuo, considerantur, distinguendas esse ab iis, quae pertinent ad mutuum plurium corporum conflictum ; primas, quemadmodum in Physica ostendam , esse absoluta necessarias, ut si Deus in corporibus vim motricem conservet, ali ter, ac usu venit, facere nequeat; secundas autem solum hypoth tice, in quibus explicandis illud accidet miri, quod ai Newtonia. na innumerabilibus confirmata experimentis & observationibus attractione , quam , dum in contactu fit infinita, in repulsionem converti ratione ducta a priori docebo , easdem repetam , & hoc pacto monstrabo , quamvis Cartesiani ab attractione magnopere abhorreant , & in omnibus motibus ad impulsum esse confiigiendum
decernant , eorum tamen caussarum occasionalium systemati cum
Newtoniano mirifice convenire, δc ipsum impulsum nihil nisi adminiculo attractionis corporum in distantia, & repulsionis in contactu efiicere posse. Quod eo asseverantius nunc polliceor , quia iam id praestiti in Physica Gen. tom. I. f. et o I. & studium meum pluribus doctis viris probavi. His quod attinet ad essentiam , attributa & accidentia corporum in bona positis luce, in scholio X
transeo ad solutionem argumentorum Lochii, qui acerrime negat claram substantiae aut universe, aut particulariter materialis atque spiritualis notionem nobis inesse, idque his suadet rationibus, prima quia substantiae nomen tribuitur Deo, spiritibus atque corporibus, tametsi haec tria entia eamdem substantiae naturam participare non possint; secunda quia sicuti Indus Philosophos rationem sufficientem cur terra staret, non reddebat , cum diceret terram sustentari ab elephante, elephantem autem a testudine , testudinem au
53쪽
ropae in Indiano Philosopho non excitatur, si dicas columnam esse illam quae a basi sustentatur, basim autem esse illam, quae columnam sustentat; ita nec redditur ratio substantiae & accidentis, nec eorum clara & perspicua notio generatur, si cum Philosophis Peripateticis ajas substantiam esse illam , quae sustinet accidentia, &accidentia esse illa quae in substantia inhaerent: tertia quia secundariae rerum qualitates a nobis cognoscuntur tamquam inhaerentes
cuidam incognito substrato, quod vocatur substantia, quodque est complexio qualitatum omnium quae dicuntur primariae ; primariae
autem cognosci nequeunt, eo quod nostri sensus nimis crassi intimas corporum , uti auri , partes nobis repraesentare non possunt. Quod vero pertinet ad substantiam corpoream, haec duo praesertim affert, quo illius ideam esse obscuram atque confusam confirmet
primo si quis interrogetur quid sit subjeEtum in quo colores iapondus exsiistunt, aliud nihil poterit respondere nisi tale subjectum
esse partes solidas & extensas ; verum si urgeamus ut respondeat quid sit illa res in qua soliditas & extensio inhaerent, non minus illi aqua haerebit, quam Indiano, qui cum affirmasset terram sustentari a magno Elephante, Elephantem autem a magna testudine, iis qui percunctabantur quo niteretur testudo, respondit esse aliquid quod nescio quid sit: secundo subtiliter efficit clare & distincte corporum extensionem cognosci nequire , proptereaquod ex altera parte non potest intelligi extensio nisi plurium partium solidarum cohaesionem intelligamus , ex altera autem primam hujus cohaesionis originem nullo modo possumus intelligere ; & vulgo traditam definitionem extensionis ramquam ejus quod habet partes extra partes, nihil explicare ait, proptereaquod cum extensio ex partibns inextensis componi non possit, hac definitione aliud
nihil significamus, quam extensum ex partibus extensis constare, quo ad originem extensionis non pervenimus. Atque haec sunt argumenta, quibus Lochius in suam pertraxit sententiam Cl. Viros supra laudatos, aliosque quamplurimos, eo quod saltem aliqua ex iis firma esse videntur, & eruditionis varietate, salibus & elegantia se commendant, & moderationis in proserendo de rebus judicio praetextu facile irrepunt in animos praestantium Philosophorum qui tum humani imbecillitatem in geuit, tum nimiam in omnibus definiendis licentiam optime norunt. Verum hi alioquin sapientes Philosophi dum unum vitant vitium , in contrarium currere , δέ more Academicorum de rebus etiam certissimis dubitare, rebusque clarissimis tenebras obducere mihi videntur. Quid enim clarius es- Diqitigod by Coosl
54쪽
se potest simplicibus entis atque substantiae notionibus, quae si obscurae sint & minime determinatae, necesse est tales haberi oportere quascumque alias in tota Philosophia notiones, quae in easdem tamquam in suas partes resolvuntur Z Quamobrem operae pretium arbitror rationibus ab auctore propositis pro virili parte satisfacere. Qaamvis enim Cl. Gerditius in libro inscripto Immateriatii/ de ι'Amo a Turin I 747. iisdem responderit, tamen non omnia penitus hominem diluisse adverto eam praeserti in ob caussam, quod ex Carteia, quidem Corporis essentiam in extensione positam tuetur, sed sine iis, quae in negotio extensionis ex nostro penu pr tulimus, sine quibus haec eadem sententia omnino defendi non potest. Itaque ad primam difficultatem , moneo haec tria clarissime percipi & esse distincta, ens a se nullius prorsus entis indigere ut sit, corpora & animas indigere ente a se a quo creentur, & conserventur, accidentia vero absoluta, seu vires eorporum & animarum praeter ens a se a quo creari & conservari debent , indigere ut sint & permaneant, alio ente creato, scilicet corporibus & animabus, in quibus creentur & conserventur, adeout sine iisdem per stare nequeant. Quod si ob rationes j. s r. allatas nomine substantiae intelligamus tantum id quod ut exsistat, in alia re tamquam
in subjecto intrinsecus inesse non debet, non inde aliquod absurdi
consequi doceo, quemadmodum non sequitur ex eo quod nomineentis idem in Deo & in rebus creatis significari voluimus 3. 3I, proptereaquod cum ens & substantia cum suis differentiis arctis. sime copulata sint,& ab iis solum ope cogitationis & virtute praescindendi cum aliquo in rebus fundamento sejungantur *. 26. nihilominus ens & substantia Dei infinite distabit ab ente & substantia, quae in rebus creatis exsistit: mirorque Cl. Auctorem tantum momenti in his ponere, perinde ac si eum lateret virtutem mentis quae conjunistissima disjungere potest, nihil variare naturam rerum quae ab ea cognoscuntur. Quia vero Lochius hac in re adversus praecepta a nobis tradita , I 6o. Log. nimis abusus est vulgaribus ideis imaginariis substantiae, necessarium duco vocabula propria quibus ideae verae & reales subjiciuntur, ab impropriis & metaphoricis, quibus imaginariae & commentitiae, distinguere. Tum illa quae modo internovimus, sunt vocabulis expressa propriis, adeo- ut quotiescumque substantiam persectam dicimus , primum intelligere debeamus; quotiescumque imperfectam, secundum; quotiescumque accidens, tertium: cum vero substantiam percipimus ab
que appellamus sulcrum & receptaculum accidentium, tum verbisf et ut,
55쪽
etuimur metaphoricis 3c ideis imaginariis, quae In sim IlItudInerum positae sunt. Ad omnes Vero Lochii dissicultates refutandas no. to dilarimen inter modum quo alia ex praedicatis necessariis, quae substantiam constituunt , in aliis sunt , interque modum quo accidentia in substantia reperiuntur. Prima ita necelsario statui sunt , . ut substantia sine iis exsistere nequeat, & ipse Deus non possit ea.dem a substantia disjungere . At accidentia substantiae jam in suo esse constitutae & persectae, quassue sine illis permanere potest, a cedunt, & in illa a Deo creantur & conservantur ita, ut ab eodem rursus in nihilum redigi possint, quin substantia corrumpatur. Quae omnia ut viam quoque muniam ad ea solvenda, quae adversus claram essentiae corporum notionem disseruit , declaro exemplo substantiae extensae sive corpusculi primitivi, in quo haea omnia neee sario insunt tamquam ea quae substantiam constituunt , substantia extensa tamquam genus, haec vel illa densitas, haea vel illa figura, haec vel illa magnitudo tamquam substantialeς differentiae; vis autem motrix mutabiliter inest tamquam aliquod absolutam ita a corpusculo primitivo constituto in suo esse quot ex lix omnibus: quae modo explicavi, coalitum est, distinctum, ut 3c possiri creari eorpusculum sine hac vi, & postquam vis motrix in illo ereata Mper aliquod tempus conservata est , Deus ab illius conservatione
desistere possit, & illam in nihilum redigere quia corpusculum intereat. Ex quibus colligo non esse quaerendum cum Loclito, in quo insit extensio, nec Contendendam qui haec docent eos offendere in eo, in quo Indianus Philosophus , nec illum ejusdem vitiosum circuisium committendum. Siquidem accidentia, uti vires motrices, internum habent fundamentum in quo fiat, scilicet substantiam ereatam uti corpus. At haec quinque, substantia, extensio , taliς densitas, talis figura , talisque magnitudo aliae in aliis eo sensu reperiuntur, quatenus necessario juncta sunt,3c primitus a Deo creantur & conservantur, nec in alia re a Deo creata inesse debent. Quamobrem si quaerat Lochius in quo insit extenso aut alia cum extensione necessario copulata, colligo respondendum inesse in Deo,
sine quo permanere nequeunt, non tamquam interiores ipsius d. terminationes, ut accidentia; Deum autem, ut pote a se, opus non
habere alio ente, in quo M a quo sit. Ex his autem manifestuni fieri doceo clare a nobis intelligi non solum quid sit in genere
substantia creata aut accidens in substantia creata generatum , V
rum etiam quid in particulari sie substantia corporea, & vis motrix in corpore genita. Nam quod is objicit de extensione, peria Corale
56쪽
de ae si de illa claram non habeamus notionem, sicile est in nostra sententia refutare , impossibile autem in communi Cartesianorum, quam Gerditius amplectitur: siquidem iis qui partes omnes
distinctas in extenso continuo ponunt, ad claram extensionis acqui rendam notionem fatis non est primam Lochii difficultatem resu. tare & docere aliud esse juxtapositionem partium, ex qua exten. so proficiscitur, aliud firmam earum cohaesionem quae ad extensio nem necessaria non est , eo quod non minus extensa est materia mollis Sc fluida, cujus partes non cohaerescunt; verum necesse est alteri satisfacere , qua impugnat definitionem extensionis traditam per id quod habet partes extra, partes. Iam enim Gerditius moenuerat Lochium assentiri communi sententiae , quae putat fieri non posse ut extensum ex inextensis componatur. Quamobrem gravissima Lochio fuit caussa negandi adminiculo partium extra partes explicari quid sit extensio, eo quod non minus extensae esse debent partes quae ad explicandam extensionem usurpantur. Hanc difficulistem etiam Peripatetici viderunt , 3c aliqui ex ipsis dixere extensi cujusdam majoris rationem esse in partibus extensis quidem, sed minori extensione donatis; extensionis vero singularum partium primi gradus rationem esse in partibus partium, sive secundi gradus, extensis quidem, sed adhuc minori praeditis extensione ; hancque extensionis partium in aliis minoribus rationem in infinitum comtinuari posse serie partium in infinitum continuata. Verum miror homines acutissimos non vidisse se hoc pacto nullam sufficientem extensionis rationem suppeditare , praesertim cum adversus Atheos qui ponunt dari seriem entium ab alio infinitam sine ullo ente a se, ostendissent hac ratione nullam sufficientem exsistentiae entium ab alio rationem perhiberi , ut in Logica nos quoque docuimus.
Quid enim dissimile est inter utramque hypothesim ρ Quamobrem si ex altera parte sunt omnes extenti continui partes distinctae, ut voIunt Gerditius aliique Philosophi, & ex altera nec in partibus
extensione carentibus, nec in partibus extentione donatis ratio ex.
tensionis intelligi & dari quit , tametsi alioquin partes distinctae
snt rei compositae ratio; manifeste concluditur veram esse Lochii sententiam rati extensionem esse collocandam in numero eorum, quae nullo pacto intelligi possunt . Haec ita esticaciter urgere me voluisse declaro, ut meam sententiam lom. I. Phy. Gen. I9. Rhic f. 78. evidentibus omnino rationibus confirmatam omnes amplectantur ob illud etiam, quod ablegatis ab extenso continuo pa
albus actu distinctis, omnia in clarissima lupe poniratur . & gra
57쪽
vissimae dissicultates in contraria prorsus inextricabiles nullo negotio solvuntur. Id quod citatis locis & hic etiam perspicuum facio, quod attinet ad proposia tam a Lochio; monstrando traditam definitionem non esse a priori sed a posteriori ob rationes f. 8 , extensionis utpote primitivae corporis essentiae rationem internam quaeri noli posse, sed solum externam, quia talis a Deo creata eit, ejusdemque ideam esse unam ex iis, quas homo simplices & primitivas vocat, quaeque per sensus proxime in animam ingrediuntur. Quae ut confirmem, lectorem rejicio ad ea quae 3. II 3. in hanc eamdem rem differuimus. Rationes vero quas identidem Lochius ex ignorata corporum particularium, ut auri, natura Sc substantia repetit, nullo modo quod is contendit, nobis pariter esse ignotam universe substantiae corporeae naturam, efficere doceo ii sidem rationibus, quas
supra in medium produxi adversus similem Mussehenbroechii dii ficultatem. Quo loco solvo quaestionem tractatam ex altera parta a Voltatrio & ab auctore Spectaculi Naturae, & ex altera a Gemdilio, utrum scilicet prima corporum materia sit aliquod indete minatum , & ideo in sola exsistens cogitatione. Tandem ut omnibus aliis Lochii disticultatibus penitus satisfieret , ostendendum
asse moneo ab extensione, una tamen cum accidentalibus viribus motricibus, attractione & repulsione , omnia cortorum plIaenomena posse derivari. Verum quia ex aliqua parte ad praestitimus β.ao 6. & seq. & ibidem recepimus atque polliciti sumus nos id esse cumulate praestituros in Physica & infra in Appendice on tot giae adjungenda, ab hac disputatione nunc abstinemus , & transismus ad alia quae huius loci magis sunt propria . Nam ad hunc
eumdem essentiae corporum ti materiae locum magis magisque ab Adversariorum calumniis vindicandum operae pretium arbitror exponere 3c refutare argumenta, quibus celeberrimus Materialista qui dicitur esse Metryus , suadere conatur unam extensionem non esse materiae essentiam, sed in consortium ascisci oportere essentialem quamdam vim motricem, quae ab alio latenti attributo ab extensione diverso & eam natura praevertente ducit originem. Quae argumenta in eo posita sunt, quod ex altera parte praeter extensionem quae est aliquod iners & idcirco mutationum corporum rationem continere non potest , admittendum est aliquod activum motus principium , & ex altera hoc principium quod ab extemsione non oritur, esse debet internum ideoque essentiale, quia nec
potest confici , nec potest intelligi exstare aliquam aliam substanistiam qiae in substantia corporum suam explicet vim. Ab hisce de
58쪽
ignorata corporum essentia deque motrice essentiali vi pesticipiis quasi quibusdam gradibus deinceps transiit ad sensitivam atque coisgnoscitivam materiae facultatem; quod quale sit, in Psychologia videbimus. Interim illud moneo luculentius constare, quod ante adverti, Philosophos de Religione bene sentientes nimiam impiis a iam tribuisse, dum in eam concessere sententiam, intimam corporis essentiam a nobis ignorari, & prieter extensionem esse in corporibus aliquid quod nos prorsus lateat. Quid hisce argumentis reponam, constare potest ex iis quae hactenus disseruimus de accidentali corporum motrice vi , deque caussa illam tum creante iaconservante, tum in altero corpore perimente,in altero generante,
quae est Deus. Quod si auctor non videt illud externum ens a se, a quo haec vis, ut pote accidens, in corporibus creari debet , sibi vitio vertat qui quamvis Metaphysicae principiis abutatur ad suas impias opiniones aliquo modo fulciendas , ut videre licet in
hoc eadem loco , in quo rationem mutationis situs atque figurae& magnitudinis in extensione non contineri cognoscit, indeque veram corporis essentiam latere colligit&else ab extensione discrepantem , tamen cum agitur de veris exsistentiae entis a se& discriminis animae ab extensa substantia aliorumque similium sententiis , Μetaphysicam prorsus contemnit , ejus rationes vocat inanes Sccommentitias, sciens 3c prudens ejusdem luminibus oculos claudit,& idcirco non afficitur evidentia rationum , quae ex ejus penu ad comprobandam Dei exsistentiam aut j. 96. & seq. Log. aut hic f. I73. & seq. protulimus, aut in Theologia Naturali proseremus 8c acrius urgebimus, atque ab adversariorum objectis accurate vindicabimus. Quod si Cartesius ob non sibi cognitam vis motricisa motu distinctae necessitatem ostendere non potuit unum Deum esse veram efficientem caussam, cum alia corpora ex incursu aliorum moventur, id nihil juvat auctorem , nec mea quid interest, qui ex claris perspicuisque principiis elicuerim hanc divinae amo. nis necessitatem in motus communicatione , ut etiam paulo post doceo in tertia Ontologiae parte quae sequitur , quaeque de caussis inscribitur. Nam capite primo, in quo sermonem habeo de principio & caussa essiciente , tradita definitione caussae essicientis per id quod continet rationem cur res actu sit, quia vim habet illius gignendae, & efiicientis primae quae ab alio ente vim agendi non habet, uti est Deus , & secundae , quae ab alio ente eam accipit vim, nullam substantia in creatam posse tamquam efficientem caussam agere in alia substantia, sive aliquid novi in illa efficere com Disiligod by Gooste
59쪽
ficio ratione ex hii qua parte diversa ab ea quam attuli , a 37.& seq.& eam duco ex eo, quod cum accidens absolutum, cujusmodi, est vis, suas accipiat singulares determinationes a substantia in qua intrinsecus reperitur, ut pote interior illius determinatio; in duabus substantiis idem reperiri non potest , nec idcirco ab alia ad aliam substantiam meare, δc ab alia subitantia cum alia communicari, & alioquin supra compertum iactum elt non polla substantiam creatam vim in altera creare. Ex quo colligo substantias creatas esse solum caussas morales & occasionales cum agitur de mutationibus, quas aliae in aliis efficere videntur, & esse effectrices solum eum agitur de suis internis mutationibus; atque inde arrepta occasione etiam colligo solutionem dissicultatis, quae ab aliquibus Recentioribus movetur adversus eos, qui relationem inter caussam&effectum volunt esse reipsa, non a mente pendere, quemadmodum 3. 4 I. statuimus, petitae ex eo quod relatio inter patrem & filium pendet ab actu qui olim fuit, nunc autem amplius non est: solucionem vero duco ex eo, quod corpora non sunt Verae caussae esse-ctrices, cum agitur de motibus genitis in aliis corporibus, sed solum Deus quod attinet ad creationem conservationemque vis,&vis motrix quod attinet ad motum, Jc revera in his non contingit, quod fuit obiectum ; quia cessante actione Dei cessat vis, Sc cessante vi motus interit. Deinde adversus communem praejudicatam opinionem , quod dentur aliquae vires sine suo effectu, eo quod is impeditur, quae vires cum agitur de motricibus, a Leibnitianis modi tuae appellantur, ostendo nnllam vim posse consiliere sine suo pleno effectu sive mutatione quae illi respondet adeo, ut nec a Deo impediri possit; quemadmodum posito illo absoluto quod eis ultima
ratio relationis, necessario exsistit relatio ita, ut nec a Deo impediri queat. Cum hanc quaestionem tractarim etiam in Phys. Gen. tom. I. quod pertinet ad vires motrices , hic ab itineo ab objectis δc solutionibus quas adjungo, in summam redigendis; & hoc unum moneo mihi videri me eadem nunc accuratius solvere, post multas commentationes rationibus melius subductis : quemadmodum etiam in quaestione sequenti in qua doceo vires non esse suis plenis essetftibus proportione respondentes, eo quod vires motrices sunt in ratione duplicata celeritatum atque spatiorum, quae iisdem peragrantur , mihi videor luculentius , quam lom. I. Physicae Gen. praestiterim , satisfecisse praecipuae Cartesianorum rationi ductae ex eo, quod effectus virium sive celeritates iis genitae Sc spatia eodem tempore peragrata iisdem viribus proportione respondeant necesse Diuili do by Cooste
60쪽
est. Primum enim adverto distinguendum esse Inter effectus absolutos, interque relativos . Nam si qui forent absoluti effectus in substantiis creatis ab ipsarum viribus generati , eos esse suis virisbus proportionales confici darem ob rationem quam A. 276. pro tulimus. Nunc vero cum substantiae creatae nihil novi absoluti gignere possint f. a 37. & seq. supervacaneum est aliquid de rebus
quae non possunt esse, statuere. Nam quod attinet ad vim creatri.
eem quae in Deo est, qnaque haec absoluta, sive substantiae sint,si. ve accidentia, e nihilo educi possunt, alienum est ab omni ratione, essectus qui ipsi vere finiti sunt, cum vi comparare prorsus & a, solute infinita, quam libera Dei voluntas quodammodo moderatur,& ad majores vel minores effectus creandos accommodat. De eLfectibus vero relativis nihil ea ratione conficitur. Quod ut doceam, ex Geometricis adverto cubum ex duplo latere consectum esse inctuplum cubi ex simplo, superficiem autem primi esse solum quadruplam superficiei secundi, eo quod si octo cubi singuli aequales
minori conjunguntur, sunt aequales majori, sed congruent & com fundentur tot eorum superficies ut quae apparet, & est aequalis superficiei cubi majoris, sit solum quadruplo maior superficie unius
tantummodo. Res vero ita se habet etiam in vi motrice , cuius termini sunt pressiones sive tendentiae ad aliquam determinatam velocitatem. Cum quatuor ex. g. pressiones aequales eorporum aequalium B, C, D, E in uno corpore Α conjunguntur, idem usu- venit ac in extensis ratione habita superficierum , scilicet pressi nes aliquae quae in quatuor reperiuntur, in uno disparent δc consu duntur , & minor earum summa est residua, tametsi vires in uno& in quatuor sint prorsus aequales. Iam vero spatia eodem te inpore a duobus aequalibus corporibus peragrata sunt proportionalia velocitatibus atque ideo tendentiis ad velocitatem, a quibus tamquam a caussa proxima velocitates oriuntur non autem viribus in quibus sunt illae pressiones atque tendentiae, tamquam modi &limites earumdem , quaeque Vires majorem , quam tendentiae, rationem sequi monstratae sunt. In quo nihil est miri, aut a rati ne dissentanei. Tam enim corpus quiescens, quam corpus motum, si ab aliis corporibus circumdentur, contingunt corpora ambientia cum hoc uno discrimine, quod contactus luter corpus quietum &corpora circumfusa est, ut aiunt, simultaneus, sive eodem tempore totus exsistit ; contactus vero inter corpus motum & alia est successivus. Cum ergo contactus simultaneus non toti corpori, sed
solum terminis & supernciebus respondeat; quid mirum si etiam T. II. g lac