Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus secundus continens ontologiam auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1762년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 철학

271쪽

assequi conantur post finem proximum , & remotum in primo, 3c

ad cujus assecutionem dirigunt proximum, & remotum in primo gradu. Finis remotus in tertio &c. Tandem finis ultimus, quem assequi student post omnes alios fines interceptos, & quem ad nullum alium consequendum dirigunt. a. Purum medium est id, quod propter se non expetitur , sed solum quatenus ducit ab bonum aliquod assequendum, quod sibi mens aliqua pro fine suae operationis propoest. q. a 87. Propositio & Definitiones Quia vero etiam fines. intercepti nos ad alterius boni consecutionem tamquam media conducunt, videndum est quandonam aliqua res sit purum medium ad aliquod bonum assequendum, quandonam vero sit etiam finis intermedius. Ad id definiendum adverto duobus modis rem aliquam posse considerari, primo in se &absolute, secundo comparate & relative , quatenus nos ducit ad alterius rei, sive alicujus boni consecutionem . Nam si prima res ipsa in se bona non si ratione habita mentis , sed solum relare, quatinus nos ducit ad secundae rei, quae in se sit bona, consecutionem, tunc prima res est purum medium , quia cum anima cognoscens non appetat & velit nisi bonum, aut quod sibi esse bonum credit, primam rem non expetit propter se, quia in se bona non est, sed Bhim relate, quatenus ducit ad secundae rei, quae in se bona est, consecutionem. Ut sudare, algere, vigilare, M similia sunt purum medium , quibus doctrinam ainequimur, quia sin se tamquam bona a mente non percipiuntur, sed solum comparate, quatenus ad doctrinam, quae est bonum & persectio intellectus, assequendam conducunt. a. Si vero prima res δc in se bona sit, & relate quatenus duo cit ad alterius rei, quae in se pariter bona est, assecutionem , tunc vel bonum absolutum in prim re est minus hono relativo, idest bono secundae, vel est majus. Si primum, tune prima res ea finis

intermedius, quia cum anima majus bonum magnis amet, &minus etiam minori prosequatur amore, expetit quidem rem primam

propter se, quia est in se bona, sed magis expetit relate, & quatenus ducit ad assecutionem secundae, quia secunda est majus bonum, R idcirco primam tamquam bonum minus ad assecutionein secundae tamquam boni majoris dirigit. Ita doctrina est in se bona, quia persectio intellectus, sed est magis bona relate, quatenus ducit ad assecutionem majoris boni, quales sunt virtutes morales, quae sunt voluntatis persestiones. Quare doctrina est finis intermedius, virtutes morales remotus.

272쪽

αo4 Ontologia Pars Tertia.

3. Sin autem prima res sit magis in se bona , quam consideratae relate, & quatenus ducit ad consecutionem alterius rei, quae in seminus bona est, tunc anima ob allatam modo rationem magis amat primam rem propter se, quam propter secundam , ad cujus assecutionem conducit, & prima res dicitur finis primarius, secunda vero secundarius. Quare finis primarius est ea res, quae ducit . ad assecutionem alterius, sed magis experitur propter se, quam propter alterius rei assecutionem; finis vero secundarius est ea reς, ad cujus assecutionem altera dirigitur, sed haec altera magis expetitur propter se, quam propter primae rei assecutionem. Ita obtemperare divinae legi est medium, quo etiam bona temporalia assequbraur; sed primum est finis mimarius secundum secundarius, quia cum sit majus bonum obtemperare divinae legi, quam assequi temporalia bona, magis debemus amare primum propter se, quam propter assecutionem secundi. Sed de finibus accuratius in Psychologia. 288. Definitiones Cum materia sit id , quod veluti genus variis modis deterarinari potest, forma autem, uti disserentia, sit ipsemet alia atque alis materiae determinatio , caussa materialis erit id, quod exfistentiae eis

ctus rationem continet, eoquod ex illo tamquam ex materia effectus fit; caussa vero sermalis erit id, quod exsistentiae essectus rationem continet, eo quod est serma, sive determinatici materiae , ex qua effectus componitur; ut serrum est caussa materialis ensis,

eo quod ensis ex illo fit; illa forma in acutum desinens est cavssa formalis. Sed de his enucleatius in Physica.

FINIS ONTOLOGIAE.

273쪽

APPEN DIX

De modo, quo inter corpora perfecte dura fit virium de motuum communicatio, de vi inertiae. q. 289. Animadversio Um in Psychologia , quae ontologiam sequitur, ad

explicandum commercium inter animam & corpus, sive modum, quo hae duae substantiae in se vicissi in operantur, necesse sit cognoscere modum, quo cor pus aliud cum alio motum communicat, de hoc ante disputabimus, quam ad Psychologiam progrediamur. Qua in re investigabimus etiam originem vis inertiae silveresistentiae corporum, cujus vis cognitio valde necessaria est iis, qui immaterialem animae naturam sibi explicandam demonstrandam me suscipiunt.

De prineipio eontimitaris er de transformatione quantitatis alterius in alteram contrariam. 29Ο. . . Propositio

π Tm quantitatis alteri quantitati proxime succedere nequir. Nam si altera quantitas altoi proxime succederet, termini primae quantitatis terminos s undae proxime contingerent. Atqui termini primae quantitatis terminos secundae proxime contingere nequeunt. Nam inter duos terminos res terminata esse debet,&post primum terminum, sive finem aut principium non potest esse alter terminus, sive alterum principium aut finis; ι73. indeque intulimus duo corpora se in pura superficie non posse contingere. f. 73. Ergo una quantitas alteri quantitati proxime succedere nequit. 3. 29 I. Propositio Ex quo efficitur non posse Deum ita unam quantitatem a se ereatam augere aut minuere, ut eadem vel tota perseverans exis store, aliqua parte augeatur, vel saltem e parte permanens alia parte, multetur. Nam si Deus unam quantitatem augeret aliqua parte termini primae quantitatis terminos alliis, quae de novo ad ditur, proxime contingerent; si minueret, pariter termini, qui de

274쪽

ao6 Appendix L

novo exsisterent in imminuta, contigissent eos qui erant in parte corrupta ; id quod repugnare jam ostendimus. Ultraquamquod in

primo eventu termini, qui ante erant,eonescerent, novis exsistentibus ob partem quantitatis priori additam, & cum eadem inunam convenientem; in secundo novi orirentur in parte residua. Iam

vero ostendimuς terminos rerum cum rebus creatos per se de novo creari aut corrumpi, sive quamdiu perstant res, quae iis donantur, non posse ullo pacto variari f., 84. Ergo Deus unam quantitatem a se ereatam non potest augere aut minuere ita, ut eadem &c. a. His de caussis supra consecimus corpusculum primitivum ,

quod est una quantitas, non posse in partex dispesci nec ita ut Deus

unum ipsius dimidium conservare desinat, alterum conservare pergens 84. n. I. , sed solum fieri posse , ut ipsum destruat & aliud vel quomodocumque maius, Vel minus gignat. f. asta. Obiectio

Vix motrix est quantitas; atqui vis in corpore augetur, aut minuitur. Ergo potest Deus quantitatem a se creatam augere aut minuere. Prob. min. Si corpus grave descendit, vis deorsum paulatim augetur, & si corpus idem sursum perpellitur, vis sursum impressa taulatim minuitur, & tandem extinguitur. Ergo &c. Pro-antia celeritas corporis descendentis paulatim crescit,3c ascendentis paulatim decrescit. Ergo &GL 293. Responsio Distia cons paulatim aut vis deorsum augetur, aut vis sursum minuitur, sed ita ut prior vis destruatur , & nova priori veI maior, vel minor creetur co. sed ita ut prima permaneat vel tota in Wimo eventu & solum novum augmentum creetur, vel ex partae in secundo alia parte corrupta ne. Itaque aio experientia quidem fieri perspicuum velocitatem corporis paulatim δc sensim vel augeri vel minui, & ideo etiam vim motricem , cui velocitas resepondet, sed nego experientia constare ,, quomodo id fiat, an per destructionem totius primae vis, & creationem novae, an vero per creationem aut destnictionem selum partis. cujusdam, antrinoqua id ex sela ratione colligi posse. Iam vero ex rationibus supra relatis conficitur vim, utpote quantitatem suis terminis, qui sunt pressi nes , , apri donatam, non posse aut augeri aut minui ita, ut in primis eventu prior vis tota permaneat, & solum pare aliqua denuo creetur, & cum illa iungatur, tu secundo pars aliqua vis prioris perseveret, reliqua solum destriata. Ergo ex ratione colligitur

vim corporis desteuentis ita paulatim augeri, quatenus Deus si

275쪽

gulis momentis descensus prorsus destruit vim priorem, & aliam

aliquanto maiorem de novo singulis pariter momentis creat; vim autem ascendentis ita diminui, ut singulis momentis totam vim primam corrumpat, & similiter aliam semper minorem progignat. 294. Instantia Atqui potest Deus vi primae novam addere, aut ex vi prima solam partem detrahere. Ergo &c. Prob. min. sub. Ideo non posset, quia termini duarum virium sibi proxime alter alteri succederent; atqui in viribus id non repugnat etiam per nos. Ergo &c. Prob. min. Etiam in nostra sententia terminis vis primae destructae proxime succederent termini secundae, quae de novo creatur. Ergo&c.

f. 295. Responsio

Dist. anti etiam in nostra sententia terminis vis primae corruptae proxime succederent termini secundae de novo creatae, si corrupti nem primae continenter & proxime sequeretur creatio secundae eo. si non proxime & continenter, sed solum remote & interrupte ne. Di eo igitur Deum in instanti aut creare substantias atque accidemtia , aut creata corrumpere; quia creatio requirit principium, Rcorruptio finem, quae duo tantum in instanti esse possunt. Sed nego posse Deum in eodem instanti destruere rem, & aliam in s quenti proximo instanti creare, quia hoc pacto duo termini du

rum rerum se proxime consequerentur, quod repugnare ostendimu aso. Quare cum in ascensu priorem Vim Deus corrumpit, &minorem creat, id non facit continuate, sed interrupte adeout inter destructionem antecedentis & creationem consequentis aliquod exiguum tempus, tametsi in sensus minime incurrens, interfluat. Ergo nec in viribus contingit aut contingere potest, ut terminis primae vis termini secundae proxime & continuate succedant. q. 296. Instantia Atqui inter creationem secundae vis & corruptionem primae nubium neque minimum tempus intercedit. Ergo &c. Prob. min. suta Motus corporis descendentis est continuus, ut patet experientia ;atqui si inter corruptionem primae vis, & secundae creationem tempus aliquod intercederet, motus ejusdem corporis non esset contunuus , sed interruptus, quia illo minimo tempore nulla seret in

corpore vis. Ergo dcc.

f. 297. Responsio Dist. maj. totus motus corporis descendentis a principio ad finem

est omnino continuus ne. singulae motus partes minimae sub. sunt continuae ita tamen, ut inter unam & aliam interponantur morulae,

276쪽

ao8 Appendix I.

sed insensiles co. , sensiles ne. Cum nihil per unum tantum instans inextensum durare possit, quia eodem instanti seret, ut ponitur,& non seret, quia desineret esse 271. n. I. sequitur quamlibet corporis descendentis vim per aliquod saltem minimum tempus amte durare debere , quam corrumpatur , eaque durante motum corinporis continuum este debere; ea uero corrupta quia non statim alia vis creari potest, corpus per minimum tempus ante quiescet, quam rursus descendat; sed quia hoc tempus adeo exiguum est, ut sensuς omnes effugiat, idcirco motus gravis destendentis continuus esse videtur, quamvis revera non M.f.. 298. Instantia

Si res ita foret corpus in instanti a finita vi & velocitate ad nullam transiret,& a nulla ad finitam; atqui hoe est contrarium principio continuitatis ab omnibus Recentioribus admissb. Ergo &c. Prob. min. Principium continuitatis in no positum est ut nulla quantitas ad aliam transire possit nisi prius transeat per omnes pessibiles interpositos gradus, atque idcirco paulatim & sensim aut a Ceatur, si crescit, aut minuatur, si decrescit: atqui in instanti trans re a finitic vi & velocitate ad nullas , & a nullia ad finitas est contrarium his sensim faciendis quantitatum aut accessionibus, aut decessionibus. Ergo &c, 299. Responso Dist. maj. Principium continuitatis in eo positum est, ut nulla

quantitas &c. quatenus a Recentioribus intelligitur co.; quatenus a me explicatur, & explicari oportere ratione suadetur ne. Tantum abest ut repugnet corpus a finita vi & velocitate ad nullam transire,& a nulla ad finitam, ut nec aliter esse possit , si quantitates infinite parvae & magnae repugnent. Nam ex altera parte creatio& destructio in inflanti esse debent, ut supra docui *- 295. & ex

altera vis creata eadem aut tota, aut ex parte manens non potest

aut augeri aut diminui. Nec in creatione aut destructione instan-ranea vis & respondentis velocitatis esse potest alia contradictio, 'uam si continuate sequeretur alia vis propter utriusque terminos, qui sibi invicem proxime succederent; quod repugnat. Quod si quam ritates infinite parvae & magnae esse possunt, ut nos Volumus Deus in corpore descendente incipit creare vim aliquam infinite arvam, eaque in instanti corrupta post tempusculum vim infinite esum parva quantitate majorem prima creat, & ita semper creat omnes consequentes ab antecedentibus solum infinite parva quam pirate discrepantes, itaque interruptas ut solum tempusculum in

277쪽

intercedat. Talique pacto accurate servatur continuitatis principium. At si quantitates infinite parvae repugnant, prima quae creatur, t metsi exigua, debet esse finita, & pariter aliae omnes consequentes antecedentibus ante creatis majores esse debent quantitate exigua quidem , sed finita, & similiter spatia temporum inter corruptiones antecedentium virium & sequentium creationes finitis limitibu coerceantur necesse eis. Qua in sententia continuitatis principium non servatur acculate, sed solum quod attinet ad sensus. q. 3OO. Propositio Si aliqua quantitas tantum augeatur, ut fiat infinita, aut tantum diminuatur, ut fiat infinite parva, & nihilominus postquam infinite magna aut parva facta eit, variari perseverat, eadem ab illo statu in quo ante fuerat, transit ad statum contrarium. Nam posteaquam infinite magna facta est, omnes prorsus accepit possibiles accessionis gradus, quos in eo statu accipere potest. Quare si pergit variari, non potest novos accipere gradus, sed solum acqui-stos rursus amittere , & si ante erat in statu augmenti, postquam infinita facta est, in statu decrementi deinceps esse debet, quia hic status est contrarius priori. Similiter postquam infinite parva evasit, omnes amisit possibiles gradus, quos amittere potest. Quare si pergit variari, non potest alios quos non habet, amittere gradus, sed solum amistos rursus acquirere , & si ante erat in statu decrementi, ad statum augmenti transeat opus est, quia hic status priori adversatur. Ergo si aliqua &c. q. 3OL. Corollarium Quare cum vis sit ex iis quantitatibus, quae augentur aut minuuntur saltem in eo sensu, quem supra explicavimus, sequitur vim pellentem versus unam plagam, si fiat infinite magna, converti in vim, quae pellat versus contrariam, eoquod hic status vis est contrarius priori.

3 2. SesoLION XIII. Mirum Philosophis videbitur, quod hic adversus communem eorum sentenoeiam defendo circa vires, quae vere non augeantur , aut minuantur. Assueti nimirum observationibus plurium corporis virium , quibus aliquid accedere aut decedere sensus persaepe renuntiant, concoquere non poterunt contrariam Opi nationem , quae has virium accessiones & decessiones fieri posse negat. Verum si animadverterint experientia quidem constare vires corporum modo majores fieri, modo minores, non autem utrum quae ante inerant, eaedem aliqua par

te augeantur, aut minuantur, an vero novae, prorsus antecedentibus corruptis,

majores vel minores in corporibus procreentur ; in eam facile cognitionem devenient , id non experimentis, sed rationibus esse dijudicandum, quemadmo- Tom. II. D d , dum

278쪽

dum ex eo, quod experimenta monstrant quidem in incursu corporis alius 'a aliud, vim aliquam in percutiente cessare , in pereuta vero exoriri, non a tem utrum quae in primo cessat, eadem migret in secundum, an vero prioeeorrumpatur, & posterior de novo creetur, adversus vulgi opinionem colli. gunt hane rem non ad crassiorem experimentorum lihellam, sed ad accuratam rationis stateram esse exigendam . Si vero ad rationes , quas attuli, animum acriter attenderint, in meam facile sententiam, ut spero, concedent. Sunt enim

perspicuae & ex perspicuis ductae principiis, quibus toties usi sumus magno cum fructu in convellendis vulgo receptis erroribus, & disjiciendis tenebris . quae totum hunc de quantitatibus locum mirifim involvebant. Quod si ratio. num vis in hoc virium negotio non ita lacessit oculos , quemadmodum in negotio corpusculi cujusdam primitivi, quo alterum quidem majus, aut minus creari potest , ipsum autem aliqua parte aut aufert aut minui nequit 84. id

non aliunde oritur, quam ex eo quod neque Ipsarum virium ita claram , sicuti dorporis extensi, aut saltem non ita in sensti incurrentem notionem habemus. Ceterum rem diligenter examinanti apparebit in utrumque locum similiter valere, non solum allatas in antecessum , verum etiam hanc alteram, quam pro corpusculis olim proposui, nunc etiam pro viribus urgeo. Ideo cor. pusculum primitivum nec a Deo secari potest in partes, quia illas non habet. nec ex iis componitur , 8 ., ideo vero ex partibus non coalescit, quia verum & unum continuum ex partibus reipsa distinctis constare nequit. Iam v ro etiam vis est quantitas continua , quaeque corpusculum continuate extensum tota pervadit. Ergo ex partibus non coalescet, atque idcirco neque in partes

dispesci poterit. Ex quo fit ut nulla parte multari queat, di hoc pacto fieri

minor, quin tota corrumpatur. Ex eodem principio plane colligitur nec idem corpusculum, aut eamdem vim aliqua parte, quae cum iis in unum coalescat,

augeri posse . E. Verum hie aliquis fortasse exorietur, qui tae omnia concedet quidem , sed dicet vim, quae corpori jam aliqua vi percito accedet , non coalescere iaunam cum ea, quae ante reperiebatur , sed aliam ab alia distinctam manere, suam a quaque partem effectus sive motus generari . Id autem eum ratio. ne non pugnat, quemadmodum nec ab eadem est dissentaneum , corpusculum aliquod ita augeri, ut alterum corpusculum eidem proximum creetur. At si res ita seret, singulae vires suam quaeque sibi respondentem partem effectus , sive velocitatis gignerent , quia tunc non tamquam una vis, sed tamquam

duae distinctae operarentur. Id autem salsum est, quia ut velocitas corporis duplo augeatur , non duplo major vis in eo exsistere debet, & ideo solum altera vis primae aequalis in eo generari, sed quadruplo major sit, & ideo vis triplo major priori cum eodem communicetur necesse est. Ergo vis denuo acincedens non se explicabit seorsum ab ea, quae jam inerat, nec idcirco cum ea.dem in unam prorsus vim coalescit. Quod cum fieri posse confecerimus, conincludendum est vim primam prorsus corrumpi, & alteram majorem denuo proincreari. Verum id magis perspicuum fiet ex iis , quae mox declarabimus, ex quibus constabit pressiones & velocitates esse virium substantiales ideoque inseparabiles & immutabiles differentias . 3. Ex his vero magis magisque confirmatur ratio , qua supra diluimus celebre Cartesianorum argumentum adversus Leibnitianam virium aestimationem.

279쪽

Appendix L 2II

Nostra enim ratio posita est in similitudine quae intercedit Inter superficies existensi , & celeritates sive pressiones vis q. 28 o. , quod ut illae sunt termini ex. tensi, ita hae sunt termini virium ; ut extensa ratione habita illarum fiunt apta

hute relativo effectui contingendi plures aut pauciores simul & eodem tempo. re corporis alterius partes, ita vires ratione habita istarum reddunt eadem ex. tensa accommodata huic pariter relativo effectui continpendi plures aut pauciores alterius eorporis partes , sed alias post alias ; ut illae propter rationem citato explicatam sunt in minori ratione quam extensa , quorum sunt te mini, ita hae propter eamdem caussam minorem pariter, quam quae inter vires ipsas intercedit, sequuntur. Iam vero huic rationi a tanta petitae similitudine majus accedit momentum ex iis , quae hic disputamus . Constat enim inter haees militudo etiam in alio capite, quod hoc in negotio potissimum est attendenis dum; quia sicuti figura & superficies cujuslibet unius primitivi corpusculi non est verus extensionis effectus , qui ab extensione tamquam a caussa efficiente oriatur , sed est una ex ipsus substantialibus & primariis differentiis, ut neque per summam Dei potentiam a corpusculo sne illius & extensae substantiae, quae in corpusculo est genus, interitu disjungi queat sed unus extensionis effectus est illa exterior ad alterum corpus in contactu posita relatio: ita ex iis, quae hic disserui mi s. apparet , pressiones 34 velocitates non esseveros vis motricis & ab ea tamquam a cauta efficiente distinctos effectus, sed ejusdem primarias ac substantiales differentias, quae sine corruptione ejusdem vis& alterius omnino diversae creatione divina potentia separari non possitnt, aut aliquantum variari, & unum virium effectum esse illam exteriorem successivi contactus, non simultanei , ut in solo extenso sine vi, relationem . Ex quo multo luculentius esticitur vires non sequi rationem pressionum & velocitatum, nec spatiorum , quae eodem tempore percurruntur, sive relativorum effectuum non primarum, quia non sunt tota vis, sed tantum ipsarum substantiales vi. Hum determinationes, per quas altera vis ab altera differt ; non secundorum,

quia hi relativi effectus non viribus ipsis , sed pressionibus atque velocitatibus

proportione respondent.

4. Eruitur etiam ex eo quod corpora in plura obliqua plana aliud post

aliud incurrentia in partes primae directioni aut omnino aut ex Nrte contra. rias diriguntur, non bene a nobis cum communi Philosophorum sententialom. I. Phy. Gen. I 29. n. a. Sc 3. & tom. III. I 3 s. collectum fuisse vim

eamdem in partes contrarias dirigi posse. Cum enim id fieri nequeat nisi cororuptione illius virium partis, quae primo plano ad perpendiculum insistit, ex hactenus dictis fit manifestum id fieri non posse, sed totam vim primam ctim

sua diremone & velocitate corrumpi debere & alteram minorem cum minori velocitate & aliorsum directam ereari oportere. Nee a jas vim motricem eo poris in circulo eadem semper, ut notum est , velocitate rotantis eamdem permanere, & nihilominus in contrarias dirigi plagas, & in duobus unius diam rei extremis in eas, quae sint omnino contrariae . Directio squidem virium in hanc potius plagam quam in alteram est aliquod pure relativum , quod i sum per se nee a Deo fieri aut variari potest v 3 ρ. nisi efficiatur aut vari tur absolutum aliquod a quo illa pendet, idest absoluta vis, quae dirigatur.

Quare vel repimnant quantitates infinite magnae aut parvae, vel ut nos Vol

mus IA . eris queunt. Si primum, peripheria circuli ita qua ali ujus corpo-

280쪽

ris centrum moveri potest, erit composita ex parvis quidem sed finitis lineIsrectis aequalibus & aequales angulos comprehendentibus, & corpus prima vi motrice pulsum unam ex hisce lineolis velocitate aequabili peragrabit , in cu jus sine Deus corrumpet hanc vim, & intercepta exigua mora, sed finita al. teram aequalem vim directam secundum sequentem lineam ereabit, idque perficiet in omnibus aliis lineis, quoad corpus in integra hujusmodi peripheria

erit revolutum. 299. Sin autem secundum, haec eadem usuuenient, sed in lineoli, & morulis in sinite exiguis 2yst. quo in eventu theoria motus cor porum in circulo & in aliis curvis magis, quam in altero, sartatecta servatur. s. Nee minus colligitur hoc aliud, quo difficultas adversus nostram de continuo extens, partium eX perti sententiam I 37. num. 8. proposita penitus diluetur, nullum primitivum corpusculum pota in gurum torqueri, ad eout aliquae ipsius partes remotiores a centro motus celerius ferantur prae iis, quae propiores sunt. Nam unica vis non potest corpus ciere nisi per unam rectam, quo in motu singulae partes eadem velocitate cientur. In uno vero corpusculo unica tantum singulis momentis vis esse potest , ut hactenus docuimus. Ergo unum corpusculum primitivum singulis instantibus non potest nisi per rectam moveri , quo in motu eadem in omnibus partibus est velocitas, non au tem in gyrum torqueri potest, quem ad motum plures vires desiderantur. Quod si corpulculum in curva converteretur, id non fieret nisi ratione in antecessum explicata, quo pacto nullam haberemus umquam in aliquo ipsius puncto majorem velocitatem , quam in alio. Quo magis magisque infirmatur ea dissicultas petita ex eo , quod in convcrsione sphaerae partes centro propiores tardiux seruntur, quam remotiores. Hac de caussa in confirmatione enuntiationis ri7. quod dari potest motus omnino continuus alius alio velocior , abstinuimus aratione , quam ex conversione sphaerae alii eamdem sententiam defendentes duin

xerunt.

5. Quod attinet ad pHncipium continuitatis & ad illum quantitatum tranis stum ab alio ad alium statum , hic enucleatius non dissero , proptereaquod rein Physica Gen. tom. II. 43 . de utroque late disputavi, & in Physica,

quae hac noVa methodo exarabitur, aliqua adjiciam o

De miribus corporum in nisi antia attrahentibus , o in contactu repetitim tibus, ct de inertia atque comMunicatione motus inde ortis.f' 3 3 ... Propositiones IN numerabilibus experimentis, quae in Physica reseremus, Ne t

niani comprobarunt omnia corpora se vicissim trahere, cum distant, eamque vim attractricem eo esse majorem, quo maior est massa corporis attrahentis , & quo minor est corporis attracti distantia. A qua tamen lege excipienda sunt ea, quae in Physica Gen. tona. II. f. SO . docuimus esse donata vi mutua repellente, & illa quoque , quae nulla vi nec attrahente , nec repellente esse percita in Dissiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION