Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus secundus continens ontologiam auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1762년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

Pors Secunda.

interiorem motus agnoscere in ipsamet interna corporum substantia : quoniam nee potest confici, nec Ttest intelligi exstare aliquam aliam substantiam , quae in subsuntia corporum suam explicet vim . Hactenus auctor, qui ante adis verterat ex eo, quod activum & essentiale in corporum subtantia principium admitti debet,colligi esse oportere in latenti materiae essentia aliam originem

quam extensionem: atque hinc confirmari simplicem extensionem non continere

persectam & absolutam totius essentiae & metaphysicae sormae substantiae eo porum notionem ob id solum , quod prorsus excludit ideam agendi in male ria, & postea monet Cartesium puram hypothesim sine ulla confirmatione protulisse, cum statuit unum Deum esse incientem motus caussam , & scholasticos hujus aetatis Philosophos suas rationes melius subduxisse . cum in hac materia in solis lumine naturali notis ideis acquieverunt, & potuisse conlavre ad auctoritatem Dei, qui Genias, & Isaiae os. ait se agendi principium impressisse in materiae elementis. Ab hisce de ignorata corporum essentia deque motrice essentiali vi principiis quasi quibusdam gradibus capite sexto transit ad sensitivam materiae lacultatem ; quod quale si, in Psychologia videbimus Interim illud unum moneo luculentius constare, quod ante adverti, Philosophos de Religione bene sentientes nimiam impiis ausam tribuisse, dum in eam

concessere sententiam , intimam corporum essentiam a nobis ignorari, & ptae. ter extensionem esse in corporibus aliquid, quod nos prorsus lateat.12. Sed ut cominus cum citato Scriptore congrediar , primum animadve to distinguendum esse inter quatuor mechanicas formas ab homine recensitas:

nam quia attinet ad primas duas, scilicet magnitudinem & figuram, illae sunt substantiales & adeo necessariae, ut mente quidem , quae vi abstrahendi res indeterminatas percipere potest perinde ac si serent, tametsi reipsa hoc pacto es.se nequeant, intelligi queat materia extensa tamquam indisserens ad pluris magnitudines pluresque nguras; re tamen exstare nequeat nisi quibusdam dete minatis magnitudine aut figura affecta, & smul ac in statu exsistentiae cum iisdem conjuncta est, amplius ab itidem separari non possit et28. & seq. Quod vero attinet ad tertiam & quartam, scilicet ad quietem & ad situm illae sunt prorsus accidentales . extensae substantiae , quia materia extensa postquam in statu exsistentiae cum quiete reniuncta in , aut tali ratione collocata, quin perimatur, transire retin si motum & aliter aliterque disponi. Ex quibus fit ut primarum ratio non si quaerenda in aliquae motrice vi, sed in

sola materiae extensae natura quae sine iis se mis exstare nequit,. nec eas ullaxarione mutare, in sententia auctoris , qui materiam extensam vult fuisse, qaetemo , in nostra vero , etiam in voluntate libera Dei', qui se determinavit ad tarpuscula creanda talium potius masnitudinis, figurae & densitatis quam aliarum, quarumque, ut facero poterat ; id quod in Theologia Naturali enucleatius explicabimus, quo loco ex hae ipsa, quam in materia' extensa perci. pere possumus, indisserentia ad has plures forma , erucinus ςam non esset a se.

tque idcirco nec ab aeterno. , t i ' lis ., Ad stum vero inter plures materiae particulas & ad vietem paritet

n. stiluam motricem vim desiderari, & ajo hanc este necessariam tantum ad situm variandum , & ad inducendum motum quieti contrarium . Nam ob

id ipsum quod plura exsistunt corpuscula primitiva absque alio intelligituῆ ea videicere n. Ia.& seq. dc aliquem inter se situm obtinere; sed ad tol

252쪽

lendam quietem & ad stum aliqua ratione variandum opus esse motrice vitam ostendimus,4o. & sequentibus . Verum ex hac ipsa indifferentia admotum versus hanc potius partem quam versus aliam, & ad hune ροtius situm obtinendum , quam ad alium quemcumque eamdem motricem vim ad corporum substantiam accidere 42. &, 8. collegimus. Quod si auctor non videt illud externum Ens a se, a quo haec vis utpote accidens in corporibus creari debeat, sibi vitio vertat, qui quamvis Metaphysicae prinei piis abutatur ad suas impias opiniones aliquo modo seselendas , ut videre licti in hoc eodem loco, in quo rationem mutationis situs atque figure & magnitudianis in extensione non contineri eognoscit, & inde veram corporis essentiam latere colligit & esse ab extensione diversam , tamen cum agitur de veris exissstentiae entia a se, & discriminis animae ab extensa substantia aliarumque similium sententiis, Metaphysicam prorsus comtemnit, ejus rationes vocat in nes & commentitias, sciens & prudens ejusdem luminibus oculos claudit, &idcirco non assicitur evidentia rationum , quas ex ejusdem penu ad comphandam Dei exsistentiam aut ρ6. & seq. Log. aut hic I7s. & seq. protu- Iimus, aut in Theologia Naturali proseremus & acrius ursebimus atque ab ad. versariorum objectis accurate vindicabimus. x 4. Quod si Cartesius ob non sibi cognitam vis motri eis a motu distinctae necessitatem ostendere non potuit unum Deum esse veram incientem caussam, cum alia corpora ab aliis moventur, id nihil iuvat auctorem, nee mea quid interest , qui ex claris perspicuisque principiis elicuerim hane divinae actionis necessitatem in motus communicatione, ut paulo post docebo in tertia Ont logue parte , quae munc sequitur,

PARS TERTIA., De Caussis. a CAPUT PRIMUM.

3 De principio ct eaussa inciente. q. 232. Definitiones P Rincipium est id quod continet rationem, cur aliquid aut actu

sit, aut esse possit; caussa vero est id tantum quod continetrationem susticientem , cur res actu sit. Ut essentia aquae est principium ebullitionis, quia per essentiam aquae fit ut ea possit motu ebullitionis agitari f. Ios. Log.; non vero est caussa , quia ut aqua reipsa ebulliat, opus est corpore externo f. Ios Log. scilicet

igne, qui idcirco est caussa ebullitionis. Effectus est id, quod a

caussa oritur. a. Caussa efficiens ea est quae continet rationem , cur res actu

sit, eo quod habet vim illius gignendae. Ita corpus grave est caus sa

253쪽

Pars Tertia. I 8s

sa essicien ς sui motus deorsum , eoquod habet motricem vim ad illum generandum idoneam. 3. Caussa efficiens alia est creatrix , quae habet vim educendire; ex nihilo, uti est solus Deus; alia non creatrix , quae rem ex

nihilo educere nequit.

Cauffa essiciens prima ea est , quae a nulla Vim agendi accipit, uti Deus; secunda quae abalia vim agendi accipit, uti substantiae creatae. f. 253. Propositio Solus Deus sive Ens a se est caussa essiciens prima ; alia omnia

sunt caussis secundae. Prob. I. pars. Deus utpote a nullo alio pem dens f. I 8 I. habet vim a se & essentialem, eoquod in Ens a se nullum accidens cadere potest f. I 8 a. n. 4. Ergo est caussa prima. Pro. a. Vel vis creatae substantiae est accidens ipsius , ut ostendis. 42. de animabus atque corporibus ratione quae in omnes substantias creatas atque mutabiles convenit ; vel est essentialis. Si primum constat hanc vim ab alia substantia pendere q. aoO. quia accidentia pendent ab ente externo; & ne progressiis in infinitum

fiat, tandem ab Ente a se; ut nunc taceam vim esse ex iis, quae proxime a Deo creantur & conservantur. Si secundum , qua Dei actione creatur & conservatur substantia, ut esse necessarium probavimus *. 2o I. eadem creatur conservaturque vis, quae cum substantia necessario coniuncta est. Quamobrem substantiae creatae vim a Deo accipiunt, & ideo sunt caussae secuodae. q. 234. Propositio Nulla substantia creata potest tamquam caussa eruiens agere in alia substantia, sive aliquid novi in illa essicere. Prob. ratione allata f. a 37. & seq. quod attinet ad corpora, universe vero hac altera. Cum substantia in alia substantia solam mutationem status emcere nequeat 3. 42. non potest tamquam efficiens caussa aliquid

agere, nisi aut creando vim in altera, aut communicando; atqui non potest nec creare, ut ostendi l. 237. nec communicare, ut

hic doceo. Nam idem numero a cidens ab alio in aliud subiectum migrare nequit; nam esset idem ut ponitur, & non idem ut probatur ; quia accidens suas accipit singulares determinationes a substantia , in qua intrinsecus reperitur, utpote illius interior determinatio. Quare in duabus substantiis idem accidens reperiri non test, atque idcirco nec ab alia ad aliam transire,&ab alia substantia cum alia communicari. Ex quibus fit ut substantia creata

tamquam essiciens caussa in alia substantia agere & in illa quidpiam novi gig re nequeat. m. II. A a Hine

254쪽

et II. Definitiones Ηine oritur aliud caussarum essicientium genus, quae dicuntur morales & occasionales; cauta moralis ea eli, quam cognoscens caussa essiciens cognitione donata se ad aliquid essiciendum dete minat propter rationem in caussa morali sitam: est autem oec,sionalis si se determinet cauta cognitione donata propter rationem in alia re diversa sitam . Ut si Petrus occidat filium, Pauli, & idcirco Paulus velit interficere Petrum, occisio filii est cauta mora. lis, eur Paulus Pater velit interficere Petrum, eo quod ob rationem in filio politam, sive ob amorem erga ipsum se ad id perpetrandum determinat. Quod si Petrus occidat filium, & Paulus veritus humanam iustitiam ab intersectione Petri abstineat; deinde post aliquod tempus Petrus occidat Caium , tumque Paulus sperans caedem Petri ascriptum iri Parentibus Cati se ad mortem Petro inserendam determinet; tunc occisio Cati est solum cauta occasion lis voluntatis interficiendi Petrum, eo quod Paulus inde occasionem sumsit, sed non propter rationem sitam in Caio, qui ad eum non pertinet, sed ptopter rationem in filio positam, ut jam explicavi. q. 236. Propositio

Dum substantiae creatae aliae in aliis agere videntur, sunt tantum caussae morales, vel occasionales, quae Deum ad essiciendum aliquid determinant. Prob. Ex altera parte observationibus constat ex incursu corporis in aliud sequi motum in quiescente, ad nutum animae quae aliquid velit, motus aliquos in corpore huma no fieri, So ob aliquas in humano corpore impressiones sensationes in anima excitari f. II a. n. I. Log. Ex altera monstratum est substantias creatas, uti sunt animae & corpora, non posse tamquam veras caussas essicientes aliquid novi alias in aliis essicere f. a 34. Ergo nihil aliud est reliquum, nisi ut sint caussae morales , vel occasionales, quas Deus cognoscens ad motus in corporibus , & ad sensationes in animabus efficiendas se determinet propter rationem aliquam in ipsis positam , quam rationem in Psychologia pro anima & corpore, in Physica & insta pro corporibus

f. 237. Corollarium Quamobrem Cartesianis mira & naturae repugnans videri nocidebet Newtoniana corporum attractio, prout a nobis explicatur. Si enim corpus dum in alterum incurrit & proxime contingit, est

solum caussa moralis & occasionalis motus ejusdem; quid ni e poterit etiam in distantia similis cauta accessus, qualem nos esse

255쪽

Pars Tertia. I 87

volumus, qui dicimus Deum ipsum creare vim in eorporibus imteriecto inani distantibus, in primo proportionalem massie secundi, R in secundo massae primi Z Caussa siquidem moralis sive sit ero. pe effectum, sive distet, similiter movere potest caussam essiciem tem ad illum gignendum. f. 238. Corollarium

Unde cauta creatae sunt vere essicientes solum quod attinet ad internum effectum sive ad interiores sui mutationes; idque per absolutas vires, quibus praeditae sunt, quaeque sunt ultima mutationis ratio.

a. Ex his etiam erui potest solutio dissicultatis, quae ab aliquibus Recentioribus movetur adversus eos, qui relationem inter caussam & effectum volunt esse reipsa, non a mente pendere, quemadmodum f. 4 I. statuimus. Dissicultas autem haec est. Petrus ex. g.

incurrat in Franciscum Patrem, & Paulum filium, ignorans primo alterum alterius esse Patrem ; deinde ab aliquo praesenti addiscat primum esse Patrem secundi. Quid novi supervenit ipsis ex eo quod Petrus hanc inter ipsos relationem noscit, quae certe in ipsis nunc non est, cum pendeat ab actu, qui olim fuit, in praesenti amplius non est. 3. Verum ex iis, quae statuta sunt, haec cum nostra sententia Deile conciliantur. Cum enim corpora in motu aliorum corporum sint solum caussae morales, quas Deus cognoscens se ad motum in

aliis gignendum determinat, haec relatio reipsa non est, eo quod nihil exprimit veri entis quia sit in corporibus, sed tantum cognitionem nostrae mentis, quae ex incursu primi corporis cognoscit vim in secundo a Deo creari. Unde sundamentum relationis a primo corpore in alterum non procedit; quod citato l. pro ratione adduximus nostrae sententiae. At si agitur de Deo, quatenus creat& continuate sustentat corpora & animas, eorumque vires f. ΣΟΙ. aut de viribus, ex quibus motus in corporibus, ideae & volitiones exsistunt in animis; quis non videt hunc Dei ad res creatas, &perpetuo conservatas, & virium ad suas mutationes ordinem atque ideo relationem & necessarium esse, & ab animae cognitionibus Mequaquam pendentem Τ Et revera quod attinet ad vires, sine interiori utriusque relati mutatione tolli aut variari non potest; contraquam accidit in similitudine & aliis relationibus, quae a mente proficiscuntur. Ex quo liquet hie nullius esse roboris rationem pro Patre 3c filio allatam, quia si ponamus ex. g. in corpore amplius motum non esse, erit nec vis motrix. Ita fit hanc relationem in

256쪽

188 . Ontologia

corpore nunc quiescente olim fuisse , nunc Vero amplius quidem non esse, sed ita ut corpus intrinsecus mutatum fuerit. q. 239. Definitio & riopolitio Effectus plenus est ille, qui a tota vi suae caussae gignitur; esssectu; non plenus qui a parte Vis solum generatur. a. Vis semper necessario gignit suum plenum effectum , ad eout neque a Deo impediri possit eisedius posita vi . Prob. Emeelus uigest aliqua mutatio, quae ratione habita vis est veluti relatio cona. parate ad absolutum l. 4a. Jam vero posito illo absolvio, quod est ultima ratio relationis, necessario exsistit relatio, adeout nec a Deo impediri possit , ut in duobus parietibus, posita albedine, prorsus necessario oritur relatio similitudinis . Est autem vis ultima ratio mutationis, qua posita statim sequitur ipsa mutatio 3. 33. Ergo, posita vi in substaiatia , necessario poni debet illi responden ς mutatio. Igitur vis semper necessario gignit suum plenum essestum, adeout &z.

3. 26o. Objectio Vix impediri potest; atqui vis impedita non gignit plenum sibique respondentem effectum. Ergo Scc. q. 26 I. Responsio Dist Vis impediri potest deliruendo ipsam vim eo. efiiciendo ut maneat vis in substantia,& simul non sequatur effectus ne. Potest enim Deus Sc creare vim,& illam deinceps destruere ; non autem eodem tempore creare & destruere. Jam vero vis creata ob aliatam rationem necessario suum gignit effectum. Ergo quain diu vis in substantia permanet, tamdiu dc est ectus durat. Quare Deus potest tantum destruere vim,& hoc pacto efficere ut amplius noci exstet ipsiuς effectus. q. 2 2. In Istantia

Atqui vis potest ita impediri ut maneat ipsa vis, & effectus

non sequatur. Ergo &c. Prob. min. sub. Res patet in corporibus. Ergo &c. Prob. ant. Gravitas est vis, qua corpora tendunt deorsum; atqui gravitas in corporibus sine motu, qui est mutatio genita a vi motrite, permanet. Ergo &c. Prob. min. Corpora in aequilibrio, uti diae lances aequales in statera; sunt gravia; sed in aequilibrio no)n latur motus. Ergo &c.

f. 26 Responsio

Dist. min. hae persecto aequilibrio non datur motus coe in imperfecto sub. non id a fur sensibilis co. insens bilis ne. Persectum aequilibrium est illlud, in quq vires contrariae & in contrarias partes co

257쪽

Pars Tertia. 189

pus pellentes sunt persecte aequales; quod aequilibrium in rerum

natura non datur; imperfectum, in quo non prorsus aequales sunt. In imperfecto autem motus aliquis datur, qui est adeo exiguus ut in sensus non incurrat; verum cognoscitur ratione , quae percipit esse in omni mundi vel minima parte perpetuum aliquem motum. q. 264. Instantia

Persectum aequilibrium saltem per Dei potentiam esse quit; sed

in persecto aequilibrio nullus datur motus, & nihilominus corpora gravia sunt. Ergo nulla distinctio. q. 265. Responsio Diit. Sunt gravia in proxima potentia co. actu Sc rei pia ne . vi

res in aliquo corpore prorsus aequales & contrariae , sive corpora pellentes in partes prorsus contrarias, eodem tempore actu esse non possunt. Nam sicuti in eodem corpore non potest eodem tempore esse motus sursum atque deorsum, ita nec eodem tempore vis su

sum, & vis aequalis deorsum , eoquod vires suum sibi respondentem motum necessario gignunt l. 259. Ergo si in perfecto aequi librio ponantur generari debere vires prorius aequales atque conatrariae , ipsae acta non gignentur, sed solum erunt in potentia proxima ut gignantur , simul ac aliquam versus plagam major vis in eodem gignitur.

g. 266. Instantia Illae vires sunt actu, quae actualem gignunt effectum; atqui vires gravitatis in corporibus in aequilibrio politis , ut in duabus

lancibus, actualem gignunt essectum . Ergo illae vires gravitatis sunt actu, non autem solum in proxima potentia. Prob. min. Gignunt quietem. Ergo gignunt actualem effectum. q. 267. Responsio. Dist. ant. sinunt corpora quiescere co. sunt vera caussa effectri Equietis ne. Ergo gignunt actualem effectum positivum ne. negati vum co. Nam ad hoc ut corpus quiescat, ideli sit uno in loco ,

nihil praeter corporis essentiam, & nulla vis requiritur β. 46, sed ipsum per se quiescit. Ad hoc vero ut moveatur Jc plura gradatim occupet loca , requiritur aliquod positivum & absolutum ipsi additum, scilicet vis. Quod si vires in ipso generandae debeant esse

prorsus aequales atque contrariam nec sit major ratio , cur altera potius prae altera a Deo generetur , ut accidit in aequilibrio; tunc nullae gignentur, & sinent corpus ipsum per se quiescere; Quamobrem quies non est ille positivus effectus , qui postu let ut actu sint vires contrariae , sed solum qui postulet ut nullae actu

258쪽

actu sint, M in potentia tantum proxima reperiantur. q. 268. Instantia Atqui vis gravitatis etiamsi motum sibi proprium , scilicet deorsum, non gignat, tamen generat actualem enectum. Erso vis gravitatis sine suo motu actu esse potest. Prob. min. sub. Si corpus grave sursum projiciatur, vis gravitatis paulatim destruit vim

sursum in corpore ascendente , cujus motus sursum semper reta datur, & tandem extinguitur. Atqui destruere vim sursum est gi. gnere verum positivum effectum. Ergo Scc. q. Responsio Disti maj. vis gravitatis destruit vim sursum tamquam caussa occasionalis cin tamquam caussa efficiens ne. Et dist. min. destrii re vim sursum tamquam caussam effectricem est gignere effectum pinsitivum co. tamquam occasionalem ne. Nam quia vis est aliquid absolutum, non potest creari, conservari , Sc in nihilum redigi nisi a Deo, tamquam a vera caussa essiciente , non autem ab alia contraria vi. Quare cum corpus grave sursum projicitur, vim gravitatis Deus in ipso non generat, sed solum sumta occasione a gravitate , quam creare deberet in corpore projecto, paulatim destruit vim motricem sursum occasione motus ex. g. manus projicientis sursum ab ipse creatam a 37. Absoluta vero destructione vis sursum, tunc incipit in corpore vim gravitatis deorsum creare. Cum vero ex altera parte caussa occasionalis solum cognosci debeat ad eum finem ut caussam essicientem ad agendum determinet g. 233, 3c ex altera cognosci queat etiamsi actu non sit, sed solum in potentia reperiatur, quemadmodum nec opus est ut cum effectu coniungatur ba 37. idcirco vis motrix sursum in corpore gravi a Deo destruitur , tametsi gravitas actu non sit, sed solum in potentia

reperiatur.

f. 27O. Instantia Atqui vires contrariae & aequales neque tamquam caussae Occasonales se invicem omnino perimunt. Ergo &c. Prob. min. subcDuo sunt genera virium motricium, aliae vivae, aliae mortuae: Vires vivae sunt illae quae cum motu conjunctae sunt, ut vis in corpore projecto; mortuae quae sine actuali motu reperiuntur & sunt tendentiae ad ipsum motum , quaeque ab aliquibus dicuntur preLsiones; suntque principium & finis vis vivae, ipsiusque eIementa,

ex quorum fluxu per aliquod tempus continuato Vis viva generatur ut si manu per aliquod tempus sphaeram in plano positam premam, illam continuate urgendo & pellendo , ex pressionibus

259쪽

Pars Tertia. 39r

fluentibus, sive sibi continuare succedentibus aliis post alias in ea sphaera gignitur vis viva, quemadmodum ex ductu & fluxu lineae supra planum gigni quadratum intelligimus. His positis non pedimanent quidem Vires contrariae vivae, sed permanent mortuae sive pressiones. Ergo &c. Prob. min. fac duo corpora distantia aequalia persecte dura aequalibus viribus & celeritatibus iisque omnino conistrariis eodem instanti incurrere in tertium corpus durum in medio positum; haec corpora aliquid profecto in corpore percusso ese

ficient. Atqui non possitnt efficere vim vivam cum motu conjunctam, eoquod motus viribus contrariis aequalibus effici nequit. Ergo &c. f. a I. Responsio Dist. duo sunt genera virium, vivae & mortuae, quae distingua tur distinctione relli minima co. quae majori ne. Nam initia Scfines rerum possunt esse & a rebus distinguuntur, sed solum cum ipsis rebus exsistere queunt, non per se sola, ut pote modi substantiarum, non substantiae , 73. Unde ab iis solum in temoscuntur distinctione reali minima, in qua nec primum sine secundo, nec secundum sine primo esse potest 26. Iam vero vires mortuae sive pressiones sunt id, unde incipit vis viva, Sc in quod desinit Rsunt pura elementa, ex quorum fluxu vis viva generari ponitur. Quare ut ob eamdem caussam pura linea sne superficie, & pura superficies sine profunditate sive solido corpore esse nequit; ita pura pressiones & vires mortuae sine viribus vivis esse nequeunt. Quod

hae evidenti ratione confirmatur.

a. Quo instanti pressio est in corpore, & in illo gignitur, eodem a pressione contraria destrui nequit; siquidem eiaem instanti foret,&non foret; seret, quia ponitur esse & gigni; non seret, quia

ponitur corrumpi. Atqui si pressio versus aliquam partem pressim ne contraria non corrumpitur , debet gignere motum & vim ubrum, quae ex fluxu pressionum exsistit. Ergo pura pressio, seu vis mortua sine vi viva, & actuali motu esse non potest. 3. Ad rationem sic distinguo. Duo corpora dura ex contrariis partibus & aequalibus viribus in tertium incurrentia debent in eo aliquid efficere, si serent caussae efficientes co. si morales & occasionales ne. Cum enim corpora dum in alia incurrunt, sint occasionales motus ipsorum caussae, necesse non est ut aliquid efficiant,

nisi Deo occasionem praebeant aliquid in corpore percusso gignendi. Atqui dicta corpora nullam praebent occasionem Deo gignendi

vim 3c motum in tertio percusso, eo quod ex altera parte deberet gignere motus & vires aequales prorsus contrarias, cum non sit ma- Diqiliaco by Corale

260쪽

or ratio cur potius unam , quam alteram gignat ς & ex altera pressiones, vires , & motus contrarii esse nequeunt. In hoc ergo eventu Deus in corpore percusso nihil prorsus efficit; ex ipso autem solum occasionem sumit destruendi vires aequales contrarias in duo. bus corporibus quae in ipsum incurrunt. q. 272. Propositio.

Effectus pleni virium motricium non sunt proportionales suis viribus, idest si prima vis sit duplo major secunda, effectus genitus a prima non est duplo maior effectu genito a secunda; si prima sit triplo major secunda, effectus primae non est triplo majorefiectu secundae; ii &c. Prob. Sint duo corpora aequalia quorum primum moveatur celeritate duplo majori quam secundum; vis motrix primi est quadruplo major vi motrice secundi, ut ostendemus in Physica; atqui ei tectus genitus a prima est solum duplo majoreflectu genito a secunda. Ergo &c. Prob. min. Estectus geniti ab hisce viribus sunt velocitates sive spatia eodem tempore a singulis corporibus consecta; atqui velocitas primi est duplo major velocitate secundi sive spatium a primo consectum est duplo maius spatio, quod eodem tempore abiblvitur a secundo. Ergo &c.

q. 273. Objectio.

Si aequales vires in duobus aequalibus corporibus generant aequales velocitates atque ideo aequales essectus, etiam dupla vis gignere debet in primo corpore duplo majorem velocitatem , quam duplo minordin secundo aequali; atqui vires aequales in duobus aequalibus corporibus gignunt aequales velocitates, ut constat. Ergo etiam dupla vis duplam velocitatem gignit. Prob. maj. Singulae dimidiae partes vis duplae in primo corpore gignent aequalem velocitatem ,

ac subdupla in secundo aequali. Ergo simul junctae in vi dupla gignent duplo majorem velocitatem, si aequales vires &c. Prob. anrἰ AEquales rationes sufficientes gignunt aequales effectus; sed singulae dimidiae partes vis duplae sunt aequales vi subduplae alterius corporis. Ergo singulae dimidiae &c. Prob. maj. Eaulem rationes sufficientes gignunt eosdem effectus *. 73. Log.; atqui aequales vires sive aequales rationes lassicientes motus sunt eaedem rationes sufficientes in quantitate. Ergo &c. f. 274. Responsio Dist. maj. Eaedem rationes sufficientes & eodem modo dispositae gignunt eosdem effectus co. eaedem sed diverso modo dispositae ne. Nam ut vires motrices sint lassicientes rationes prorsus eaedem , quaeque idcirco ob rationem f. citato Log. allatam eosdem

SEARCH

MENU NAVIGATION