장음표시 사용
71쪽
esmophoriagusarum fabulam per hilonidem datam esse fuerunt, qui ex lege illa grammaticorum conicerent. Tali coniectu a aliquid profici non intelligo. Nam comoedias, in quibus uripides sive magis sive minus exagitaretur, Aristophanem hilonidi tradidisse ad unam omnes ex illa lege efficere stulti est, neque Vereor ne quisquam id saeiat. Itaque fieri potuit, ut etiam hesmophoriagusas hilonides doceret, opus non fuit potuit Aristophanes ipse docere, potuit Callistrat dare prorsus nihil constat. Quod de comoedia biennio post Diocle archonte commissa certiores acti sumus, hoc debemus scholiastae ad Plui. s. 173 δῆλον δὲ ἐκ του- δευτέρω φέρεσθαι, δς
επατος ἐδιδάχθη π αντον ,οστ ετειν στεροπι εἰ μή, οπερ εἰκος, ἐκ του δευτέρου Πλουτου τουτο μετενήνεκται.
Apparet ex his verbis duas ristophanis comoedias doctas
esse, quarum utraque lutus erat inscripta atque eum alteram anno 388 actam esse didascalia constet, altera sequitur ut commissa sit anno 408. Hoc utique statuendum est, quamquam scholiastes in manifestum errorem incidit, eum priorem esse editionem putaret, quae sui altera. Ηο Vero per se patet ex indole ae natura sabulae serVatae, quam ille interpretatus est, atque probatur luculenter illo schol ad Vs. 173 et s. 1146:m μνησικακήσης, εἰ συ Φυλὴν κατέλαβες, ubi Me scholion legitur: λλα αὐτα γε ουπω πέπρακτο,οοδ τα ἐπὶ τοὐν τριήκοντα δη f ... τουτο ου ἔοικε τις ἐκ του δευτερον Πλουτο μετενεγκων ἐνθάδε λιγωρῆσαι τῆς ἀλογίας ταυτης, ' καὶ αὐτος ὁ ποιητης στερον ἐνθευαι, quod vel maxime arguit scholiastae errorem.
De luti prioris editionis argumento in tali, qualis est, reliquiarum exilitate nihil potest statui certi. Id quidem
licet concludamus naturam utriusque sabulae diversam sane fuisse, quippe cum Viginti annorum spatio altera ab altera abesset. Utrum priorem lutum Aristophanes ipse docuerit an Callistrato sive hilonidi tradiderit erui non potest, cum de hac re grammatici nihil annotaverint. Pergentibus nobis postremum obviam fit Philonides, quem Lenaeis anni 40 Ranas docuisse in idasealia legimus: ἐδιδάχθη ἐπὶ Καλλίου του μετα Ἀντιγένη διὰ Φιλωνίδου εἰς
72쪽
Aήναια. πρωτος W Φρυνιχος δευτερος Μοτσαις, Πλάτων τρωος Κλεοφῶντι. Atque statim pergit grammaticus - quem Aristophanem Bygantium fuisse nune probare longum est coli. arg. UI: υτο δὲ ἐθαυμάσθη το δραμα δια τῆν ἐν αδτῶ παράβασιν, κα F ην διαλλάττε τους ἐντίμους το μιμοι καὶ τους πολίτας τοῖς φυγάσιν, ac τε καὶ ἀνεδιδάχθη, ως φησι ικαιαρχος Fides his verbis utique habenda est, cum Dicaearchus testis sit haud spemendus. Memoravit autem Ranarum iterationem haud dubie in libro suo, quem περὶ μουσικῶν sive Aιονυσιακῶν ἀγώνων scripsit t). Atque in hoc libro componendo eum secutum esse Aristotelis, magistri sui didascalica manifestum est redit igitur illud testimonium ad optimum auctorem. Iam vero complures exsistunt quae8tiones, cum neque
quando neque per quem comoedia iterum in scaenam indueta sit legamus. hilonidem etiam hanc comoediam primum docuisse, quasi nam ipsius daret, atque spectatores de Aristophane auctore nihil audivisse persuasum mihi est in hac sententia persi semperque perstabo. Id unum concedo tunc temporis, cum tam saepe Philonides Aristophaneas sabulas doceret, plerosque ex indole comoediae statim de Aristophane cogitasse eumque Verum auctorem duxisse. tque etiam probabile esse hoc videtur, cum Ranis Athenienses tanto opere tamque lare plausissent, nomen Aristophanis statim post actionem in vulgus manasse, priusquam editio publicata esset. Egregie vero Athenienses hae eomoedia delectatos esse, id ipsum argumento est, quod consuetudine seu potius lege illa, qua easdem sabulas denuo agere vetitum erat, omissa hane iterari etiam iusserunt. Nam si rem se habuisse Dicaearchi verba indicant. Quaeritur, quando comoedia iterata sit. Viri docti sere Omnes proximis Dionysiis id factum esse censent; atque probabilis sane est haec
Φ Logimus libri titulum περ μουσικῶν γωνων pud Suidam . . σκολιον et in schol. lat. Gorg. p. 45 Ε, praeterea in ed. Aldina ad Ar Vesp. s. 123 et ad Ran. s. 1302, quo Suida verba usurus videtur transposuisse titulus πρὸ Λιονυσιακῶν-γωνων exstat in schol. ad Ar Av. s. 1403. Videtur uterque idem esse, neque Vero, ut opinor, peculiaris liber fuit, sed pars magni operis Dicaearchi, quod inscriptum erat Bia 'maαδος.
73쪽
sententia, cum post pugnam ad Aegos Flumen commissam tantus Atheniensium ardor vix esset, ut fabulam reposcerent.
Nam comoediam eisdem Lenaei iteratam esse, quod quis fortasse suspicari potest, Vix est credibile quare Dionysiis magnis id actum esse pro certo habeo. At in altera quaestione diiudicanda iuvat nos aliquantum Vitae seriptor Sciscitamur enim, utrum iterum quoque Philonides horum induxerit an Aristophanes. Atque ego quidem, cum docere iam nihil opus esset, Aristophanem cogito, quem cripsisse hane bellam comoediam interim eives audiverant, et in hac re, ut dixi, adiuvamur ita his verbis:
. . . ἐστεφανώθη se Ἀριωτοφάνηc θαλλω τῆς ἱερας ἐλαίας,δ νενομισται ἰσότιμος χρυσω στεφάνω, λων ἐκεῖνα τὰ ἐν τοῖς Βατράχοις περὶ των ἀτίμων 'τον ἱερον χοροι δίκαιον πολλὰ χρηστα si πολει
Huic testimonio quod fidem non habeamus nihil est, quare iterum ab Aristophane ipso horum inductum esse his verbis
probari videtur: nam coram spectatoribus omnibus in caena poetam patriae amantissimum sacrae oleae corona ornatum
Restat, ut de paucis actionibus quam breVissime agamus. Nulla enim celestagusarum didascalia de huius omoediae commissione docemur. Atque si scholiastae ad s. 193 fidem habemus: περὶ δὲ του συμμαχικου Φιλόχορος ἱστορετ, τι προ δυο των ἐγένετο συμμαχία ακεδαιμονίων lege 'Ἀθηναίων καὶ Βοιωτων, docta est sabula anno 392, quod primus statuit Samuelus Petitus atque Droysen aliisque persuasit. Alii alium annum rectius eruisse sibi videntur conssi caussis, quas hire ex ipsa comoedia petiverunt, veluti Got in Act. 80e phil. Lips. IL a. 1874 annum 389 statuit, quam eram 88 Suspicionem eo magis putavit, quod utroque
anno et 39 et 389 Demostratus fuit archonti nomen Mulio Beloch Att. ol. seit erikles Lips. 1884 pag. 357 probabilior visus est annus 390, at ne G6tgianae quidem sententiae probabilitatem derogavit. Iam ex his, quae diximu8, cognoscitur, quam sit quaestio implicata et difficilis, quapropter hoc loco eam diiudicare non audeo. Quis tabulam in certamen conmiserit, in dubio relinquendum est.
BrisI, o Callistrato et Philonide.
74쪽
Iam celestagnsae in novam eadunt tempestatem non Aristophanis solum aetatis, verum etiam totius comoediae: nascitur sensim et paullatim media, quae Vocatur, omoedia. Atque agnoscitur hoc novum genus etiam magis in altero Ρluto, quam sabulam ultimam Aristophanes ipse in scaenam induxit. Quantam omnium rerum ommutationem, quantas fortunae vicissitudines, quantam tempestatum conversionem poeta viderat ut in re publica ita in scaena, quae una cum re publica aueta et collapsa erat et quasi imaginem eius ad
Quod in Vita legimus: ἐν τουτω δὲ τω δραματι se Πλουτώ)συνεστησε τε πληθει τὴν υἱον Ἀραροτα καὶ ουτο μετήλλαξετιν βίον πατως καταλιπων τρεῖς, Φίλιππον μώνυμον τω πάππον καὶ Νικοστρατον καὶ 'Aραροτα, δι' ου καὶ ἐδίδαξε τον
Πλουτον, hi error manifestus est, cum in didascalia expressis verbis scriptum videamus Aristophanem suo ipsius nomine hane fabulam docuisse. lias potius duas fabulas, Cocalum et Aeologicona, filio dedit docendas, ut popul eum commendaret; es Plut arg. IV: τελευταίαν δὲ διδάξας την κωμοδίαν ταυτην ἐπὶ et ἰδίω δνοματι καὶ τὴν ὲδ αντον συστῆσαι Ἀραροτα lege potius hoe ordine 'Aραροτα συστῆσαι δι αδτῆς τοῖς θεαταῖς βοτλόμενος, τα πολοιπα δνο δι ἐκείνου καθηκε, Κώκαλον καὶ Αἰολοσίκωκα. Verba δι αὐτῆς eum et antecedentibus et insequentibus pariter repugnent, simili errore orta videntur ae illa, quae in Vita exstant, quare unci ea seclusimus ut expungenda. Iam sabularum enumerationem concludimus, eum dereliquarum commissionibus nihil notum sit atque ne erui quidem possit quicquam certi. am X deperditarum comoediarum naufragiis colligere velle sabulae argumentum, poetae
consilium, aetionis tempus difficile est atque periculosae plenum pus aleae. Ad arbitrium plerumque viri docti in haere fecerunt, quamquam docte agere sibi ipsi visi sunt. Id iam exeo heet intelligere, quod divssissimae haud raro sententiae de
eadem sabula propositae sunt, consensus serenumquam cernitur:
aliud statuit Bergh, aliud Militer trilbingensis, aliud Velinshi'),
' Huius libellus Die archenhomodie in Athen' St. Peters- burg 1885 multum habet iucunditatis; et valde laudandus esset vir
doctus, nisi commisisset, quod omnes fere qui novi granulum inveniunt, cum omnia atque quaedam alia in suam converteret sententiam.
75쪽
alin alii. Itaque de eis fabulis perditis, de quarum actionibus nihil proditum est, tacere satius duxi, praesertim cum de Callistrato an Philonide nihil audiamus. Noli sodes me vituperare, quod complures quaestiunculas, in extrema potissimum pusculi parte, adiecerim, etsi laxo tantum Vinculo eum quaestione Veluti principali, quae est de Callistrat et Philoni de cohaerent. am quoniam Callistratus et hilonides in plerisque sabulis nominandi erant, disputationis iustum tenorem, qui conVenerat, interrumpere nolui et de unaquaque actione paucis disserui atque hic et illi nonnulla probasse et illustrasse mihi videor, quamvis breviterres tetigerim. Hane vero brevitatem velim mihi non exprobres in aliam partem nam accuratius haec omnia pertractare longum fuit. Multa, quae leviter tantum in transitu memorare potui, posterius aliquando, si dis placebit, accuratius tractare et illustrare conabor.
Titulus. Acta est fabula Docuit
Callistratus. 19.Babylonii. ol. 88, 2. 426. Dionysiis
LenaeiS.Callistratus. 2 l. Equites. Ol. 8, 4. 424. Lenaeis. Aristophanes. 46. Nubes.
76쪽
Ol. 89 2. 422. Lonaeis. Philoni deS. 49. Vespae. Ol. 89 2. 422. LenaeiS. AristophaneS. 49. Pax I. Ol. 89, 3. 42 l. Dionysiis magnis. AristophaneS. 57. Pax II. Post Ol. 89, 3.
Aristophanes γ60. Amphiaraus. Ol. 91, 2. 414. Lona BiS. Philonides.
Ol. I, 2. 414. Dionysiis magnis. Callistratus. 61.Lysistrata. Ol. 92, t. 41 l. Dionysiis magnis. Callistratus. 62. Thesmophoria-
I Philonides. II: Aristophanes. 63.
77쪽
1. In Aristophanis Actarn. s. 78 odium scriptura retinenda est: ο βάρβαροι γὰρ ἄνδρας γουνται μονους τους πλεῖστα δυναμένους καταφαγεω τε καὶ πιεῖν. De metro s. qu. s. 676. 2. r. qu. 8. 114 Vere Aristophaneus est: φέρε νυν θῶ ἐμαυτω προσαγάγω τι χοα, τον νουν ἔν Ἀρδω καὶ λέγω τι δεξιον. 3. nor. qu. parab. commatio Vs. 498-506 neque mutandum quicquam neque expungendum 8t.
4. mphiteum illum, quem induxit Aristophanes in Acharinensibus, Hermogenem, Calliae ratrem, esse litterStrssbingensis non probavit. Fuit haud dubie eivis
Atheniensis, cui parentes nesei qua de caussa mirum illud nomen dederunt. 5. In comicorum Versibus saepius tribrachyn sequitur anapaestus tales Versus non licet mutare aut delere.
Exempla sunt apud Aristophanem: Ach. 47 928. ub. 663. Av. 108. ecl. 315. 6. Zonar. 1366 Kock. r. I. p. 129 456): οἱ Ἀττικοὶ μόλυβδον καὶ μολυβδινον . . . Φορμίων τρεῖς ' στησειν τριποδας, ἔπειτα θηκεν ἔνα μολυβδινον. Comici ignoti est fragmentum, quod si restituo: ὁ Φορμι- χροσους γε τρεῖς συσειν φητριποδας, πειτ Ἀθηκεν ἔνα μολυβδινον.
78쪽
7. Herodoti lib. I cap. 148 extrema verba genuina sunt. 8. Sophoclis Antig. s. 904 sqq. a poeta ipso, erodoti amico, scripti s t. 9. Apud omnes Graecos ν finale in usu fuisse inseriptionibus probatur itaque apud Ionicos quoque scriptores utique ponendum est. Atque omnino in restituenda dialecto Ionie grammaticorum et librorum fides testimonio inseriptionum posthabenda est. 10. Apud Atticos scriptores omnes pro Graeco τε Atticum o seribendum est neque tragicis exceptis neque Thueydide.
79쪽
Albertus Briel d. 28 mens Aug. a. h. s. 63 patre Carolo matre ivina e gente hater Berotini natus fideique evangelieae seriptus sum. Auetum a. 70 in gymnasium Friderieianum Berotinense receptus sum; annos nato tredecim pater mihi praematura morte ereptus est.
Vere a. 82 cum testimonium maturitatis accepissem, d. 17 mens. April. ab Emest Curtius . ill rectore magnifico numero civium Universitatis riderieae Gulielmae Bero- linensis ascriptus sum. Octies deinde sex menses studiis philologicis operam dedi, scilicet inde a vere a. 82 usque ad auctumnum a. 86 intermissa aestate a. 85, quam Valetudinis caussa ruri dei. Docuerunt autem me hi viri doctissimi Curtius, Dieis, Dilthey, Η. Droysen, Hirschseld, Hssbner, A. irehhos , auisen, Robert, Scherer, Sehmidi, de rettschke,Vahlen, alte acti, esser. Ad exercitationes philologicasHi1bner, ad epigraphicas irehhos , ad historica H. Droysen, ad archaeologicas Robert, ad germanicas Sehere benigne aditum mihi permiserunt. Denique Seminarii Regii philologiei
sodalis sui designatus per sex ordinarius per bis sex menses; societatique eademicae philologicae Berotinensi inde a verea. 83 interfui. Quantum autem debeam Viris illis omnibus, quos enumeravi, inprimis A. irehhomo, cuius saepe adiutus sum benigno consilio, Vahleno, Hilbnero, hoc loco ut vellem profiteri non possum. Gratias ago omnibus candidissimas semperque habebo.