장음표시 사용
421쪽
on ex longinquo mihi repetendae sunt rationes, quibus considentiam praesenti scriptione hominis obscuri nec de nomine qui dem cogniti commissam eXcusatiorem ut habeas, multis apud Te,. Uir MaXime-Re Verende , e Xplicem. Et meritorum Tuorum in rem litterariam aeque ut ecclesiasticam celebritas, & humanitatis Tuae singularis , qua meliores litteras earumque cultores ingenuos mirifice ornas & adjuvas, gloria fecit, ut illa de omnibus bene merendi voluntate Tua confisus hoc quicquid est litterarum ad Te darem, meaque Tibi desideria modeste exponerem. Operis Porphyriani περὶ αποχῆς εμψύχων editionem molienti mihi dissertationem de Vita & philosophandi ratione, qua usus Porphyrius, Operi praefigere animus est. Praecipue pertrastandam mihi sumam vexatam de Porphγrii Apostosa , quae vulgo creditur a Viris etiam Maximis Fabricio , de Ia Crozio aliisque , quaestionem , de qua ut Tuam mihi sententiam perscribere velis , est quod instanter & eni Xe Te obsecro. Do Porphγrianis quoque , quo nomine insigniti olim fuerunt , quod nosti, Amani , nondum satis mihi consat. Displicet enim & Sandii in Nucleo Histor. Eccles. & Godolaedi in Philostorg. de iis sententia. Cudruorthi itidem conjectura , quam in egregio suo Systemate Mundi intellectualis p. S94.. profert , subtilis magis quam vera mihi videtur. Rectiorem itaque ex Te ut intelligam permitte. Tuus in disquisitiones historicas amor ac merita , quae concelebrata satis sunt , dubitare me non sinunt de eXperiunda mihi hoc in negotio benevolentia Tua atque gratia , cui licet referendae imparem me plane agnoscam , praedicandae tamen &.habendae satis sum facturus. Indulge itaque , Vir Amplissime , petitis meis , & siqua alia Tibi suppetant , quae conatibus meis usui esse possint , etiam in ipso opere illustrando, ut liberaliter concedas, eXorari Te patiare. Vale.
422쪽
Vir Amplisine, Nobili me, Fautor omni observantia colande ,
aum magni facere soleam colloquia eruditorum , e quibus non solum amicitia coalescit , sed varia quoque utilitas in commodum publicum aliquoties redundat, non possum non praedicare benignitatem tuam, qua me nec visum nec auditum blande affaris, quin imo & sententiam meam in quaestione vexata expetis . Gratias tibi ago , Vir Amplissime, juxtaque rogo, ut licet existimatio tua de me sit nimia, animum tamen bene. Volum serves , atque nullum non ossiciorum genus tibi de me pollicearis. Caeterum quod ad conatus tuos pertinet, illi quidem sunt summopere laudandi , neque enim tale negotium vituperari poterit , in quo tanti Viri, qualis Holstentus fuit , tanto cum labore atque diligentia fuere versati. Verum ego existimo, quod ad Porphyrii vitam attinet, ViX accuratius quicquam dari posse , quam quod Holstentus ea de re jam publicavit , vir in omni literatura & Bibliothecis versatissimus. Quod dum dico, nolim hic tuam interpolare industriam , quum contingere queat , ut ab eXcellentibus ingeniis , no Vus etiam orbis inveniatur, eaque emutiantur , quae ab aliis aut non Visa, aut neglecta miramur. De Ἀποςασία Porphyrii primum quaeris, eamque in dubium vocas, idque non prorsus absque ratione a te fieri eXistimo , quum vetustiores Hist. Ecclesiasticae Scriptores nullum signum proferant, Porphyrium unquam Sodalitati Christianorum addictum fuisse; quinimo ipsum potius ut juratum Religionis sandiae hostem habeant. Sogome-DUS primus est, qui ipsum, a Christiano verberatum taedio vindictaque aestuantem, defecisse refert, quem Theophanes pag. 4s. exscribit, tracto in societatem Nicephoro. Horum vero Trium Virorum auctoritas alicui tanta
videri posset , ut reapse Porphyrius Christianismum olim amplexus videri
423쪽
queat. Veruntamen poterat esse Catechumenus, in quorum ordine diu ver. sabantur, etiam hi, qui vero sacrorum nostrorum studio tenebantur. Pote rat etiam sola oraculorum divinorum lectione delectari, quod ab eo factum esse non solum Paprum suffragia, sed ipsa etiam Porphyriana refutatio quindecim Libris constans satis testatur. Fortassis igitur accessit , ut amplexurus Christianismum , si rationes placerent, discessit ut hostis , cum ani. mus sapientum demonstrationibus adsuetus injuriis etiam eorum irritaretur, quorum vita a coelesti regula dissidebat. At si concedemus eum in confinio tantum Christianismi & Gentilismi stetisse, castra vero ipsa non ingressum,
statuendum erit, Sogomenum, Theophanem, Nicephorum, αποτασίας VO-cabulum largius esse interpretatos , neque accurata plane ratione Porphyrium ista ignominia adspersum esse. Ego vero nolim talia operosius discuti, nempe ne Scriptorum Ecclesiasticorum auctoritas corruat, si ea evertamus, quae tamdiu credita atque ab his stabilita sunt, ad quos, tanquam Antiquitatum promos condos, abire consuevimus. Neque vero etiam ossicit rei Christianae, quod Christianus Apo- statam agat, quum & persectiores coelestesque genios ipsum deseruisse diu. men agnoscamus. Porro Vir Amplissime quaeris, unde Ariani Porphyriano. rum nomen tanquam ignominiosum acceperint δ' agnoscisque non susticere accurationi tuae ea , quae Godolaedus in ObserV: ad Philostorgium p. 4eto. dixit. Ad ea regero , mihi quidem in Constantini M. Epistola , modo illa ipsius sit Constantini , rationes uberrimas datas esse , nempe quod Ariani idem agerent quod Porphyrius. Iam Porphyrii conatus, ut Celsi atque Phi. lostrati, eo tantummodo spectabant, ut nihil divini in Christo agnoscerent, aut si tale quippiam appareret, illud destruerent, quod cum multo adhuc
fortius agerent Ariani, atque ipsa verba di Vinitatem testantia inaudita ςρε- βλιόση perverterent , aptissime & maxime conveniente nomine Porphyriani 1unt appellati. Putavi equidem quod Vis malum a Graecis πορφύριον appellatum esse, recordorque aliquando belluam marinam littora vastantem & piscatoribus diu infestam Porphyrii nomine insignitam esse, at non definio, an non a Porphyrio Apostata bellua illa nomen traxerit. Constantini certe rationes adeo posteris placuere, ut Theodosius Imperator altero ad comburendos Porphyrii libros edicto ea repeteret, aut paululum immutaret, simul tamen illud indicaret , ab aequali Arianorum aemuloque Porphyrii furore illud nomen adeptos esse.
Sic meam tibi, Vir Amplissime, observantiam declaratam puto, quae si non satisfecerit accurato, quod iamiam persentisco, ingenio tuo, illud reputes, me in vasto illo Hist: Eccles: Oceano, scopulos potius devitare, &Dpes ambire, quae multitudini prosint. Interea omni contentione rogo, ut oblatam amicitiam mihi serves, inque aliorum familiarium tuorum notitiam introducas, a quibus & dare & petere mutua benevolentiae signa non desi
424쪽
Viro Max: Reverendo I Ampli mo
The L. Antili: Saor: P. P. S. P. D.
Magnum mihi gaudium attulerunt responsoriae Tuae, omnis humanita. tis & eruditionis plenissimae, quibus non ingratas plane fuisse litteras meas significasti perbeneVole , & Tuam in me voluntatem peregregie declarasti. Gratias certe quas possum maximas Tibi habeo pro singulari Tua in me benevolentia, quae spe & exspectatione mea major fuit, eamque ut mihi perpetuo serves , enixe ac studiose Te obsecro. Ad argumentum quod attinet, cujus caussa factum est, ut Tuam amicitiam expeterem cupidissime , lateor equidem, perplacere admodum ingeniosam conjecturam Tuam, qua, ut salva maneat Patrum de Porphyrii Apostasia traditio, Ca. techumenum fuisse Porphyrium statuis , Vel si hoc cuiquam displiceret, αποςασίας Vocabulum latius paulo interpretandum esse mones, quod & mihi omnium optimum Videtur. Uerum enim Vero cum hujus sententiae Tuae, quae magnam veritatis speciem habet, certiora argumenta adhuc desiderem, neque ex scriptoribus ecclesiasticis aliisve, qui de Porphyrio aliquid tradiderunt, hanc in rem facile aliquid adferri posse existimem, non inique feres, si το ἐπίχειν hic eligam, meamque Tibi potius de quaestione ista hariolationem proponam, judicio Tuo definiendam. Sacra nimirum & mihi est Scriaptorum Ecclesiasticorum autoritas; quam tamen ita colo, Ut Veritatis poli. orem habendam esse rationem, semper eXistimaVerim. Cum itaque serjpto. res isti affectuum oestro, quod ipse agnosces, saepissime perciti fuerint, nomenque Porphyrii, quod & apud suos ob ingenii acumen, magnumque eruditionis adparatum magni fieri aegre viderent, non poterant certe istius D. Inae majorem ignominiae notam inurere, quam si fabulam de Porphyrii Apostasia ab aliis acceptam suis & posteritati traderent, quam ex Philosophi nostri cum Origene Adamant. familiaritate erortam esse facile crediderim. De Arrianis vero, quod uberrimas rationes, cur Porphyriani dicti fuerint,
in Constantini epistola Tibi animadversas esse scribis, bene quidem est; sed melius, quod addis: si modo illa ipsius sit Constantini, de quo dubitare ad-
425쪽
hue magnos Viros intelligo. Dissicile quoque arbitror ex Porphyrii scriptis devionstrari, quod nihil divini in Christo agnoverit, vel si quidpiam conspiceret, divinitatis simile, illud destruxerit. Immo laudant hoc potius multi in Porphyrio, quod nullibi aliquid in Christum contumeliose dixerit. Dein de etiam hoc valde dubium me habet, quod S. Patres, qui contra Arrianos disputarunt, nunquam ipsis objecerint,. ie Porphyrii impietatem sequi, quod certe multo magis invisos reddidisset Arrianos, quos alias constat , Plotini dogmata adeo fuisse complexos, ut potiori jure Plotiniani quam Porphyri uni
dicendi fuerint. Elegans caeterum obser Vatio est, quam addis de voce πορφύριον , quo malum quod Vis a graecis designatum putas, eamqua in rem Procopium allegas de bellua marina, Porphyrii nomine insignita, quam eandem historiam, nisii me omnia fallunt, me quoque legere memini apud Mich: Glycam P. IV. Annal: p. 27O. Quo referre etiam quodammodo liceret cX-plicationem cognominis Porphyriani , του βατα νεώτου , quam dedit Steph: Ie Moyne p. 6o7. Var: Sacr: Sed ignotus, fateor, mihi est vocis πορφυρίου significatus iste, quem probari ex autoribus graecis quam maXime cuperere . Haec monuisse, pace Tua, placuit, quibus tamen sententiae Tuae nihil detractum volo , sed ut ad ulteriorem de hac materia cogitandi rationem Teinvitarem, unice institui. In ipso autem, ut & hoc addam, opere Porphyriano illustrando de collatione Codicum MSS. maXime sollicitus fui, quorum ope vera lectio, quae multis in locis desideratur, restitui posset. Nec defuit votis meis aliqua ex parte eventus. Illustris enim Bibi: Uindebon: Prae fectus , Gentilotius ab Engelsbi uia Codicis MS. Vaticani non collationem , sed integram descriptionem mihi procuravit, &, ut majorem sui in me fa voris copiam faceret, Florentini collationem, additis Cl: Salvinii observatio. nibus humanissime promisit, Holitenti animadversionibus ad Uat: Cod: ineditis nuper demum transmissis. Dedit itidem Ct: Ledei linus Cod: Regii Pari siens: variarum lectionum specimen , quod integri Codicis collatio proxime sequetur. Codicis itaque Lipsiensis, quam Paulina Vestra adservat, collationem uti impetrarem, adhuc in desideriis meis fuit, quae non nullis Uiris Cl: quos Lipsia colit, & non ita pridem Magnis: D. Boernero eXposui: quarum summam nunc denuo colligo, & in sinum Tuum effundo, velis hoc negotium curare, ac petitioni meae, honestae ut puto, & publicae utilitati profuturae locum faceri, conatusque meos opera Tua adju Uare. Ignoscas quaeso huic audaciae meae, quae tantum oneris subeundi , Tibi aliis rebus Oecupatissimo Viro tribuit, eX quo tamen ad me solatium, ad Te vero gloriae fructus perveniet. Equidem non habeo, quo Tuae in me propensae Voluntati satisfaciam, tamen, quod potero, studebo atque annitar probare omnem industriam , quae cum in pjetate & observantia posita est, tum inprimis ad honorem cultumque Tuum spectat. Ita Vale , Vir Amplissime , Tu'mque bene Volentiam , quod unice precor, perpetuo mihi conserva. Scripsi Sui s.
nicii Siles. d. XIII. a. Kal. Dec. MDCCXT
426쪽
Th. L. Antii tu. Sacr. P. P. S. D. Thom. aed. Sacerris. UT Porphyrium Tyrium Phoenicem Philosophum equidem summum ,
at Christianum pessimum , adeoque desertorem ab αποςασἱας labe defend8s , meque in assensum trahas numerosis rationibus uteris, probabilibus , sed non veris, a me per compendium recensendis. Primum putas
Christianos Scriptores oestro asse eluum percitos; ab invidia succensos frustra illud scelus Porphyrio exprobrasse, ab Constantini Epistolam, qua Arianos Porphyrianos dici voluit , confictam videri , 4 Porphyrii Christianismum ex familiaritate cum Origene exsculptum esse , S) demonstrari non posse Christi divinitatem ab ipso oppugnatam , 6 nec quicquam contumeliarum in Christum dictum esse , 7 Patres nunquam Arianis Porphyrianismum objectasse. Ea antequam juxta flagitationem Tuam ponderem, discutiam Ve, ego quidem denuo profiteor, mihi atque fortassis etiam universae societati Christi anae perinde haberi, Porphyrius Apostatam egerit nec ne: Ueruntamen ne socci fecisse tuas rationes, aut muneris mei legibus parum intentus esse videar, respondeo. , tueorque illam de Porphyrii Apostasia receptissimam Patrum assirmationem, atque primum plane nego scriptotres Ecclesiasticos, e quibus illa traditio ad nos usque venit, oestro assectuum , Vel quod idem est, odii furorisque stimulis agitatos tale quidpiam de Porphyrio confinxisse. Quo magis enim antiquorum illorum hominum modestiam in scribendo atque χαλιναγωγιαν intueor, tanto magiS summam eorum in accusandis gentilibus tranquillitatem deprehendo, adeo, ut assirmem, Suetonium, Tacitum, aliosque profanos Scriptores multo fortius in scelera suorum invectos esse. Quinimo etiam pace impetrata sibi legem datam putabant, ne qua ἀθυρογλω a apparerent, sed potius linguae intemperantiam , το ἀκρατὲς τῆς γλωσσχης ,
427쪽
νο μάτων αατχiςόν haberent. 'b Id quod ipsum ex Apologiis primis fere
Christianorum publicis scriptis satis constat, in quibus quum objedia sibi crimina deprecarentur, de vitiis tamen Numinum, quae colebant, sceleribusque mortalium magna verborum castigatione diXerunt, nec nisi quod plane CertUm Vulgatumque erat , prodidere. Et quale quaeso lucrum habuissent
Christiani , si ex furore Porphyrio Apostasiam objecissent, cujus molimina adversus Christianismum aeque nauci futura erant , sive Philosophum sive Christianum perfidum egisset y Certe non adeo inops aut ignobilis erat Respublica Christiana, ut ob unius hominis denegatum accessum, Christianae moderationis habenas frangerent, & falsa deviis objectarent.
Atque eodem argumento ad Uersus secundam tuam rationem utor , quasi
Christiani, famam Porphyrii liuidis oculis adspectantes, Apostasiam objecerint 8 Certe non habebant', quod inviderent Graecis hominibus talem hominem , qui , quae in humanis aut philosophicis artibus & scientiis sciret, aut magis sobrie scriberet, ex Christianorum contubernio & Origenis familiaritate hauserat , ceterorumque Philosophorum dogmata inde emendarat, quemadmodum Augustinus L. X. de Civ. Dei c. 3 o. & Baltus in Plato nismo a Patribus defenso asserunt, quibus si adversus Magistros abuteretur, habebant tela, caelitus eX posita , & acie di Vina roborata , quibus integras Porphyriorum cohortes prosternere ac debellare poterant. Id quod factum, quum non unus eo tempore Porphyrii ingenio praeditus Ecclesiam labefacta re conaretur. Pulcre Arnobius, cujus adversus gentes disputationes potissimum e Porphyrii Apostasia natas perhibet Ciacconius , L. III. de Ecclesia ait: Suis illa contenta est viribus cis veritatis propriae fundaminibus nititur : nec spoliatur vi sua, eis nullum habeat vindicem : imo s linguae omnes contra faciant, contraque nitantur , S ad fidem illius abrograndam confessonis unitae animositate conspirent. Exinde licet manifestum sit, Christianos nulla in Porphyrium invidia flagrasse, uberius tamen illud constabit, si citationes qwdem, hinc & inde a Patribus factas, introspeXeris, quae tantum abest, ut invidiam spirent, ut laudes potius aliquando exhalare videantur, nisi quum Veritati litandum esset. Eusebius in Libris de Praeparatione Euangelica ingenium ejus commendat; Cyrillus vero in Libris adversus Iulianum sedatissimo animo ea duntaxat dixit quae, si vivente Cyrillo superstes fuisset porphyrius , aliter dicta nollet. Libro adversus Julianum I. Porphyrius dicitur επὶ παιδεία κοσμικῆ δοξαν εγων παρ' Eκείνοις οὐκ ἀγεννg. Quaeso ubi est invidia Patribus objecta num Cyrillus cum Nestorio vel Theodoro aut Iba Schismaticis tam benigne egit, atque cum Porphyrio 8 Eodem libro cundum inter lectissimos Graeciae Scriptores refert,
inter, ἐτερους των παρ' αυτοῖς λογάδων, L. VIII. p. 27O. inter eos , qui πανάριςοι και σοφοὶ, λαμπρον και διαβοητον ονομα' acceperint, Porphyrium
primo loco ponit, idque sine invidia , quae alias forte insignem Praesulem
428쪽
festis signis oppugnavit. At eodem loco , quod verum erat , professuscit : ΙΠορφύριορ μεν οὐν ο πικροὐς ημῶν καταχέας λόγους κ μ της χριςιανών θρησκεἱας μονονουχὶ κατορχούμενος Christianae religioni tantum non sal
tando illusit. Mox θρασὐν appellat. L. III. 'b Magistris Juliani ipsum
accenset, auctorem liae της ἀθυροςομιας & τῶν φρονημάτων κοινωνὸν & L. IU. συνδει Δίμονα L. U. posteaquam nonnulla eX ejus ad Nemertium libro ad
versus Julianum citasset , iummoque jure Porphyrium τη του θεοῖ δόξημεμαχημένον asseruisset , illico tamen putat in pectore suo rectius 1en sisse Apostatam , quam in scriptis monumentis prodidisset , o αι αν
odoreti Encomta , qui in Porphyrium applicavit Verba Sim sonis de Leo De caeso : De comedente exivit cibus, & de forti dulcedo. Ita vero, Vir Clarissime , feras tuos ut deprecer oculos , ne inter radios tranquillam Patrum faciem collustrantes ullas tibi invidiae nebulas confingas, quae ne tum quidem suspicandae essent , si fortius adhuc validiusque in ipsum
Jam quod ad tertiam rationem tuam pertinet , epistolam Constantini, qua Arianis Porphyrianorum cognomentum per ignominiam imponi jubetur, esse confictam , quaeso feras , ut suspiciones meas priores diluam. Non dissiteor , me aliquando in illas dubi eationum Syrtes abreptum esse , fuerint Epistolae & Edicta , quae sub Constantini nomine exhibentur, ejus, nec ne 8 Et verosimile videbatur, Principem tot regnis incubantem, vix tantum habuisse otii, ut prolixius , quod in iis monumentis factum, concionaretur. Ueruntamen , quum ego non no Verim , qui suspiciones illas certis rationibus suffulserit , Eusebius autem aliique Constantini ingenium laudent, Hymnographi vero inter Apostolos ob id ipsum referant , certius utique puto , si statuatur , Constantinum M. ea consci ipsisse , vel si e . tiam. alterius cujuspiam Verbis usus sit , mentem nihilo minus & mandata Imperatoris eidem instillata fuistis. Neque Vero etiam insolens fuit Imperatoribus , Constantino a qualibus , aetateque majoribus , ut Orationes ab aliis scriptas memoriae mandarent , inque celebl itate dCinceps recitarent. Quarto dum putas Porphyrium Christianismi opinionem de se sparsisse, quod cum Origene conversaretur, illud quidem non satis Ualidum argumentum pro avertenda Apostasia puto. Innumeri enim Gentiles Scholas Olige. nis frequentabant , qui pro Christianis non habebantur , neque in Apo- statarum classem referebantur. Unde fortiores habuere rationes antiquissimi Patres , quibus perducti Porphyrio ἀποςασίας notam inusserunt , planeque necessarium fuit , ut non exotericas OrigeDis Scholas , sed εσωτερικὰς,
Cate Cyrill. L. III. p. 87. L. V. p. 93.
429쪽
Cateolieticis Lectionibus apertas , Caesareae frequentalit , quibus , ex
irritamento , missis , desertorem tandem egit.
Quinto ex ipsius Porphyrii scriptis Apostasiam non posse demonstrari putas , ideo , quod nihil adversus divinitatem Christi dixerit. Ad ea regero,
scripturas Porphyrianae Impietatis testes non extare, ideo, quod Christiani solenni more eas rogo darent, deque tali incendio gloriarentur. Recordor apud Ciam pinum in Ecclesia Ravennatensi talem imaginem aeri incisam dea prehendi , qua libri Haereticorum flammis auferuntur. Et si vero scripta vesana non extent, fidemne abrogabis Cyrillo , qui λόγους πικροὐ e & τῆθεου δόξη μαχομενους & ἀθυροςόμους & κατορχουμένους ab eo scriptos pronunciat. Illud satis ad divinitatem Christi proruendam erat, quod quem morem Ariani deinceps secuti sunt, inse subordinatas & subjectas sibi invicem subsistentias induxerit. Δεδηλωκε τημ εξ αλληλων ὐπόςασιν αρχόμενος
απὸ του βασιλεως , και την ὐπόβασιν καὶ υφεσιν των μετα το πρωτον, αλλα τοῖς τα Ἀρειου πεφρονηκόσιν εν ἔσω διαιρεῖ και ὐφίςησιν ὐποκαθημενατε αλλήλοις τα ς ὐποςάσεις εἰσφερει , και τρεῖς οἴεται θεούς εἶναι διηρημε
νως τημ αγιον καὶ ὀμοούσιον. Possunt addi , quae Augustinus de Civitate Dei L. X. c. XXIII. de eo profert, cum duo principia statuisset: Quae autem dicit eisse Principia tanquam Platonicus, novimus qua dicit Deum Patrem , Deum filium, quem graece appellat paternum intellectum: de Spiritu S. aut nihil aut nouetperte aliquid dicit. Et hoc dixit ut potuit , seu ut voluit : Liberis enim Derbis utuntur Philosophi. Mox cap. XXIV. id ulterius refutat. Quantum Uero ea assertione discesserit απὸ τῆς παρ' ημῖν ακριβειαρ laudatus Cyrillus L. VIII. p. 27o & 27 i. declaravit, & Augustinus de Civ. Dei L. X. qui cap. XXl X. illa verba indisciplinata dixit. Praeter Cyrillum & Augustinum Theophylaetus sophismata Porphyrii ad Versus divinitatem του λόγου exposuit in Enarratione Euangelii de Nativitate, quam in Collectione Combefisiana tantum latine legisomo I. p. 3SI. quae cum aliis sedulo sunt colligenda, ne nimis benigne hostem & adversarium Christi defendas. Quod si demonstrari posset , eumaon modo non insultasse divinitati Servatoris, sed etiam aliquid divinitatis argitum esse, neque illud tamen Valebit, ut defendi queat, quum & Philo- ophis & Artificibus excellentioribus θειον τι , adscriberetur teste Platone , tui tales , si praesertim in emendanda Republica versarentur , θεοῖς ελεγκτικοὐ e appellavit, id quod Porphyrius suscepit. IΠορφύριος δε γενος εἶναι
ra θί ν διατεινεται, ους τε καὶ τρεπεσθαι κατα καιρούς εἰς ανθρώπους φηλιν,
ονεὶ τοὐς κατ ημάς αθύροντας μεν. 'b Verum quum Christiani non in eo Persarentur , ut tantum divini quidpiam in Christo , sed παν πλήρωμα τηρὶεότητος agnoscerent, satis erat ad ἀποςασίαν impingendam , si plenam di- renitatem illius, qualem nos in Symboljs praeeunte Scriptura confitemur,
emel agnitam abnegaret. Cyrill. L. VIII. p. 287.
430쪽
Neque vero eluitur ἀπος ατίας macula , si calumniae in Christum ab eo sparsae demonstrari nequeant, etsi aliter ab eo factum Cyrilli testimonia sactis declararint. Quod si tamen illa contemnas, sciendum, Christum diversi generis adversarios habuisse : alios, qui plebejo more insultarent, quod in theatris & ante Julianum & imperante perfido principe factum: alios qui sciata magis ratione Majestatem ejus eversam cuperent, qui erant Philosophi, quorum σεμνότηe & fides periisset, si aliquam linguae intemperantiam prodia. dissent. Ita vero sibi Julianus plerumque temperabat, quominus proterdius aliquid loqueretur, Satyra illius in id tantum effusa, ut Christum Galilaeum& fabri filium per contemtum diceret, quanquam Cyrillus ) has ipsas voces παλιμφητους φωνας diXerit. Tanto autem periculosior erat horum hominum moderatio , qui sub specie ἀπαθείας tanto sibi majorem applausum conciliabant , quod Augustinus graphice describit de Civ. Dei L. XlX. c. 23. Ecquid vero dices, si Alcoranum perlegas, quem ad prosternendam Christi di- ivinitatem scriptum nemo negat, ulla in Christum convitiatio adest Τ vix um bram detractionis deprehendes, laudes vero non paucas, & alia quae in gloriam verti possunt. Haeccine Vero tibi, Uir eruditissime, persuadebunt, ut Autorem & asseclas ab Apostasiae crimine liberes Tandem parum proderit, si adstruas, Patres Arianis raro Porphyrianas artes objecisse. Satis est, Arium in primo haeresis suae puerperio Porphyrii artes dialecticas, quas Rurinus Hieronymo tantopere exi robravit, secutum esse, easdemque cum Porphyrio hypotheses habuisse, quod Cyrillus paullo ante docuit. Satis est Arianos Porphyrii τοὐς τρόπους mores , quae Verba sunt Constantini , imitatos esse , ώς χαμαιλεοντες μετεβάλλοντο atque adeo utrumque Porphyrii scelus &. disputationes & Apostasiam expressisse. Fosteri, quum cernerent Porphyrium ab Ario & asseclis multis este modis
superatum, consultius esse putabant, nefandam haeresin ab Autore suo, vel a praecipuis errorum capitibus appellare, quam ut ad Porphyrium abirent, praesertim quum successores Arii notas peculiares haberent, quibus a Porphyrio distinguerentur, quemadmodum Ecclesiae satius videbatur, Nestoria. nos suo potius quam Simoniano nomine nuncupare, etsi illud Theodosius pari se Veritate atque Constantinus Porphyrianorum imperasset. Hac ratione opinionibus tuis discussis putaverim de fortioribus argumentis tibi dispiciendum, si vel probabilitatem tantum aliquam requisieris, Porphyrium Apostatam non fuisse , adeoque iterum iterumque repeto Scriptorum Ecclesiasticorum auctoritatem non solum non esse temnendam , sed omnem potius lapidem esse movendum , ut ea sarta tecta maneat. Eaque propter suadeo, ut probe expendas : Primo Laetantii de Porphyrio testimonium, quod etsi Apostatae nomen non contineat , ad alium tamen nisi ad hunc translatum non fuit. Ita vero ait L. IV.