Synopsis universae medicinae practicae: sive, doctissimorum virorum de morbis eorumque causis ac remediis judicia. Acc. nunc demum casus nonnulli oppido rari

발행: 1762년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 약학

151쪽

nec requies magnopere necessaria videtur . Sic

enim digiti , maxillae , manus , humeri , atque aenae, si scilicet statim a luxatione rursus excitantur, nulla nec deligatione, nec quiete indigent, quum a propriis suis ligantem is atque mu-seulis satis firmiter ut plurimum sustineantur . Quin& commodius omnino hic est, membrum istud aegrum leniter identidem, inflectere, atque commovere, ne propter diuturnam quietem sua in rigidum, atque immobile reddatur. At vero quoties in pede motum aliquod e suo loco fuit , satius utique videtur, per aliquot dies continuos in lectulo conquiescere ; tum vero , simulatque

nimirum quadan tenus confirmatam membruimadvertitur, lente iterum commovere, postea provide surgere, atque inambulare. Ara. 266 I. Similiter ubi ossi uin reposito fumligamenta , vel propter inveteratam luxationem nimium quantum distenta , vel propter malum quodcunque aliud infirmata sunt, necessarium utique videtur, fasciam aliquam commodam applicare, quietemque aegroto commendare, dum lat.

licet pristinus ligamentorum rigor restitutus sit . Sed cavendum tamen solicite semper hic est, ne propter longinquiorem a motu cessationem aut rigidi fiant, aut prorsus etiam conferveant aegri

isti ossium articuli . inod ne forte contingat ,

leniter identidem ac provide flecti; atque res echi os afflictum debet . I tuerim haud alienum erit , fascias superinjectas vino , sp. Vin. aq. Reginae Hongariae, sp. matricali , aut quoias alio spiritu roborante, ac tepido largiter subinde inungere : siquidem ista ratione insigniter roborari, vel confirmari ligamenta consueverunt. Fa' sciae ipsae' neque laxae nimis sint, neque nimia adstrictae . Ad emplastra autem quod attinec a

152쪽

no habendum est ; posse nos iisdem perinde ac

in stat turis, sine omni periculo prorsus carere, praestatque , ea his in morbis omittere , quam adhibere . G- - -t. 2662. Quae vel ante, vel post ostium pro Iapsorum repositionem accidunt inflammationes, rumores , dolores , convulsiones , profusiones , aliaque his similia sympto imata, ista quidem eodem fere modo ractand a sunt, atque curanda, qui in vulnerum, & fracturarum curatione adhibetur. Simulatque vero ossa reposita sunt , modo recensita mala sensim atque sensim ut plurimum evanescunt . Quoties ligamenta insigniter debi- Iitata sunt ; commodissimum certe est , laesum membrum linamentis calidis probe prius frica- eum, sp. vin. re cti f. atque incenso diligenter M. ivere, alioque dein spiritu roborante largiter inungere , denique autem fascia quadam illud apte deligare . At vero sicubi ossibus jam tum repositis nihilominus dolores vehementiores remanent , sane periculum quandoque est , ne qua forte fractura simul adsit. Igitur in ejusmodi casibus circumspiciendum, num aliqua forsan fraetura subsit . Namque tunc, dc haec restituenda, nc praeterea eadem Observanda sunt, quae de fracturarum curatione supra proposuimus. Febriculas accesserit sanguis per venam detrahi debet , medican:entis refrigerantibus, victuque tenuiori simul adhibitis . Quod si autem , prout fieri in promotis ossibus nonnunquam solet , gangraena subnasci coeperit, non iis solum , quae jam jam commendavimus medicamentis , sed fomentis ,& cataplasmatibus quoque digerentibus , una cum fascia octodecim capitibus praedita, pro de ligatione opus est . Si qua porro corporis ossa, cum vulnere loco suo mota reperiuntur , applicanda hic quoque est octodecim capitum fascia.

153쪽

Si qui forte abscessus subnascuntur, longe optimuin erit, statim illos aperire , sinulatque ma turescere advertuntur.Namque alias periculum est , ne nimis maturum pus vel articulos , vel ipsa quoque ossa corrodat , fistulasque pessimas moveat, quibus saepe nulla ratione alia, nisi per ipsius membri amputationem potest succurri . Denique ubi ossa quaedam usque adeo violenter sdibus suis expulsa sunt, ut, quae juxta sunt , ligamenta, tendines, atque cutis penitus disrupta sint, ac perierint, insanabile tunc utique, prout Hippocrates etiam observavit istiusmodi malum est. Quantumvis enim solerter ossa reponantur,

tantum tamen abest , ut firmiter cohaerere rursus possint, ut potius convulsionibus, de gangraena excitatis aegrotum conficiant . Quotiescum que igitur graviores tales laesiones Dbtingunt , quae certissimam desperationem adjunctam habent, si vitam conservare voluerimus, protinus membrum ejusmodi aegrum praescindamus necesse est . Si luxatio est simul cum fractura ; cuncquicquid prolapsum suit , si fieri potest , primo

loco, quicquid autem comminutum fuit, deinceps restitui debet. Qiaod ubi fieri haud potest eadem observare convenit, quae de fracturis praecipiuntur . Tandem si fotte membrum aliquod rigidum, Sc immobile factum est; haud alienum erit, sic omnino illud ipsum fovere, oleis, pinguedinibus animalium, vel ungu utis emollientibus, donec naturalis mobilitas penitus restitutas en tiatur.

Ba=ιme sontentia Art. 2663. Maxilla , nisi in infantibus , vix

in aliam quam in anteriorem partem pr9labitur, modii dc luxatur . Aliquando ex uno latere elabitur

154쪽

66 Ossan: Luxatio. CAP. XIII.

3e facili negotio reducitur : aliquando ex utroque latere ; sed tunc dissicillime reponitur , imo valde periculos uin , subinde etiam lethale fuit. An. 266 . Rarissime maxilla luxatur eX musculorum debilitate , aliquando eX ligamento rum laXitate; ut plurimum tamen ex nimia oris apertione. Si in uno latere elapsa est, sese oblique ad partem affectam inclinat: processus acutus protuberat e dentes inferiores non consistunt sub superiori biis, praeterea etiam committi non pomini. Maxillam propellito ad partem oppositam, &ita in pristinum locum reducito, quod non admodum est dissicite; imo aliquando unico, sed rigido colapho in locum reposita est. Art. 2661. Si ex utraque parte maxilla lu-Metur, tota maX illa in anteriorem partem prominet: os manet apertu Irar processus acutus ex utraque parte apparet prominentior : musculi

temporales sunt extensi. Minister aliquis caput teneat, Vel ad murum illud applicetur: maXillam trahito, cum ambos digitos pollices in os immiseris , primo deorsum , deinde retro , &deniques sursum, atque sic citissime, Se facillime reponitur.

Art. 2666. Os humeri raro luxatur, 3c etiam raro ita reducitur, quin aliquantulum protuberet ; quam ob causam patienS saepenumero ma- Dum ad os, aut caput porrigere nequeat . Ut optimo reducatur aegrum resupinato, & lapidem sive cacabum sub humeris collocato ; deinde brachium antrorsum , & rei rsum eXtendito ,

in illo scilicet latere, ubi luxatio conspicitur ,& deinde prominentem scapulam in propriam sedem repellito. Os humeri adjutorium aera gnum sive supremum

155쪽

CAP. XIII. Os - Luxatio.

mum nunquam retrorsum luXatur, rarissime sursum, de antrorsum , sed plerumque deorsum . Certissimum huius rei signum est, cum sub axilis rotundam quamdam duritiem, de supra humeros cavitatem quandam persentias; brachium altero longius est, & patiens manum ad os porrigere minime valet. Variis modis reducitur, sed hi commodissimi , tutissimique censentur . I. Imponatur patiens articulis humerorum hominis robusti, de ita teneatur: alius autem brarichium deorsum premat , & deinde Chirurgus

supremam partem in acetabulum elevet, &hoc modo brevissiimo temporis spatio in sedem reducitur Σ. Scalam satis firmam sumito, Rinfra juκta eam sedem apponito, cui patiens insistatur: supremus scalae gradus corpus quoddam habeat rotundum quod cum alarum forma adamussim convenit: brachium asse turn .ei imponito , dc deorsum trabito , os humeri horsum dc retrorsum movens e minister interim eti in brachium sanum deorsum trahat , de sedem pedibus patientis subducat , ut os humeri, ipso ita pendente , in pristinum locum reduci pose sit. 3. Alas patientis ponito supra humeros viri robusti, quique altioris est flaturae, quamgrotans : brachium luxatum deorsum trahat , proprium humerum elevans , quasi aeger penderet: prematur humerus deorsum, brachiumque horsum ac retrorsum moVeatur, donec Omnia in locum redierint . q. Glossecomium suo Ambe, quam Hippocrates descripsit, Parae- emendavit & fulcimentum subalare appellavit :instrumentum est commodissimum cujus forma

apud illos conspici potest . 3. Machina Petiti quam ipse a rate descrip* ct Hesisteriis postmo dum in suam Chirurgiam inseruit.

Art. 2667. Cum vertebiae cervicis luxantur,

156쪽

ponatur.

radii Iuxatio

patiens humili sede sedeat, & humeri deo rium

premantur: deinde caput utraque manu sublevetur , horsum , & retrorsum moveatur , sed absque ulla vi, &ita reponantur vertebrae: hisce peractis, aeger quodammodo liberabitur , &caput pro arbitrio suo moVere poterit . Si vertebrae dorsi extra excedant, patiens se in ventrem projiciat: duo ministri vehementer ipsum duobus fasciis eXtendant, quarum altera sub alis, altera vero supra semora aliganda est; sic hoc modo V2Itebrae rursum in trudantur . Si vertebra ad interiora luxetur , malum Iethale censetur. Os sacrum si luXatum est, digitos in anum in ser ito, & extra in locum su una reducito. Art. 2668. Costa luxata ne diu extra Iocum maneat, secus graviora accidentia mox sequentur. Si sursum Versus e vertebris sit prolapsa, patiens cum brachiis in januam propendeat , conflamque ita in locum reponito. Si deorsum versus luxata sit patiens se se inclinet, & manus in genu bus collocet, & tamdiu Chirurgus costam prominentem premat, donec in Iocum redierit. Si ad interiora luxata Sc prolapsa sit, ein plastrum glutinatorium iam ponito , quod λ-pissime vi detrahes, quo peracto, aliquando reponitur; si hoc non succedat , malum lethale est, nam manuum auxilio nunquam in locum

reducitur.

Art. 2669. Cubitus luXatus ad partem ants-riorem , Vel posteriorem , ad eXteriorem , vel interiorem, & aliquando radius, Vel subsequitur, vel subsistit, quod tactu dignoscendum est. Si lugetur cubitus ad partem anteriorem, brachium brevius redditur , cubitumque in se tere non possvnaus. Os ad partem anteriorem pro

tηberat , di cavitat insueta in Posteriori cerni

tur.

157쪽

CAP. Xm. insum Luxatio.

tiar. Os luxatiiria aeque in hac, ac in aliis cubiti luxationibus celerrimo est reponendum, alias enim vehemens dolor inflammatio , febris , vomitus biliosus , imo aliquando mors consequetur . Brachium oblique tandiu extendatur , ut Ossa in reponendo se se non laedant si manus sint infrmae, fascias sume , Scbrachiti in luYatum circum columnam , Vel lecti castrensis pilam ducito , ipsum extendito . de os retrorsum premito , donec in locum redierit. Si ad partem posteriorem luXetur, brachium etiam brevius evadit, & praeterea infle- cti non potest. os ad partem posteriorem protuberat , dc in anteriori parte insueta cavitas conspicitur . Si ad interiorem aut eYteriorem partem luxetur, eadem reperies signa, sed protuberantia in illo apparet Ioco , in uitem Osprolapsum sit, & cavitas in illo in quo reces ierit . Hae tres luXationum species , post Congruam extensionem facillime curantur, praeserti ni si non sint vetustae. Eadem haec etiam de Radio intellige. 2 67D. Femur quatuor modis luXatur ,

plerumque ad interiorem eXteriorem, dc anwriorem, sed rarissime ad posteriorem partem . Cuin ad partem interiorem lugetur, Crus longius altero apparet, de vix inflecti potest genu in eXteriorem partem prominet , & caput ossis femoris in inguina prolapsum est, dc mani secte ibi cerni potest. Quam dissiculter reponitur, tam facile rursum excedit; hinc patiens in Phthisin incidit, & subclaudus evadit. Ut semur in priorem reducatur sedem , ger in medio scamni aut mensae colocandus, Scintramjus pedes firmissi inus, teres, lintei fi Obvolutus , inserendus , ut cum illo crus suum

Femoris luxatio. quomodo repo

158쪽

vehementer extendat, bc interina manibus chirurgi reponatur.

Si ad partem exteriorem tu Xetur , crus brevius evadit , S: pes ad interioreε partes distorquetur. Patiens crus quidem movebit, sed vix usque ad terram porriget. Licet non reponatur, tandem dolor omnis peribit, N: patiens sine fulcimento incedet. 2Egrum mensae, aut scamno,

ut supra praescripsi, imponas & crus aut manibus aut fasciis sortiter extendas, & inter in ea locum pristinum impellas. Si femur prorumpat ad partem anteriorem

inguina intumescunt, & nates rugosae &eXCarnes apparent ; Crus affectum nec brevius, nec

longius redditur, sed infecti vix potest, &urina supprimitur. Licet non reponatur, patiens tamen post aliquod tempus recte incedet, sed aliquando crus trahere necqsse habebit . Si illud responere studeas, aeger se se in latus integrum , & sanum deponat , & hoc modo Crus fortiter extendatur , Sc in pristinum locum repellatur . Si manus huic negotio non sint satis validae, genu in sedem in trudatur.

si in partem posteriorem promovesttur femur, patiens neque crus eX tendere, neque illud complicare, neque Calce terram quatere potest, & hoc si cum labore tenta veri t , in dorsum delabitur : crus altero brevius est : in inguinibus cavitas, &nates si comprimas, insueta ibi protuberantia conspicitur. Licet non reducatur, tamen interjecto aliquo temporis spatio dolor evanescit , S: crus se flecti permit

tit, sed brevius, 3c rectum manet: imo noque pes ad interiorem , neque ad eXteriorem par tem distortus est. Patie PS in Ventrem prDCumbat, crus sortiter extendatur, interim os semOris

159쪽

CAP. XIII. Osum Laxatio . 77 Iris supra genu praehendens: quod attrahendu hiab integro crure ad partem exteriorem, S eius os in acetabulum propellendum, in quo tamen non manebit, nisi patiens ab omni prorsus motu abstineat. Art. 2671. Luxatio pedum eodem modo , Podum quemadmodum luxatio cubiti sanatur. luxatio. Art. 2671. Patella genu si e sua sede prola- pisihil batur, patiens se recte erigat, eamque sic rur- genuum

sum impellito ; in illo latere eX quo recessit , Concavam tabulam , quae patellae formam habet , & in sinu illo pone genu compressiones quasdam collocato, & totum pederri tam firme deligato, ut genu minime inflecti possit.

OSSIUM FRACTURAE.

Art. 26 73. In si actutis ossium, vel frangituros iucundum latitudinem, hoc est transgersim i , a d vel secundum Iongitudinem finditur, quod Prin sim m. prie lis fora. Fracturae in senibus frequentiu S Occurrunt, quam in junioribus , quoniam illorum ossa sunt a di Ora. Art. 267 . Fracturae ossitim longitudinales ,

i. e. fissum dissicile cognoscuntur, sed facillime

curantur et neglectae aut non rite curatae ulcuSIosi se trahunt, imprimis si in loco fimo ossis caries superveniat, admodum periculori sunt , & saepius ad membri abscissionem deducunt.

Art. 2673. Fracturae aransversales sunt cogni' T . tu faciliores , euratu dissiciliores . Os fractum τε a- in medio sui dat fractu tam leviorem, quam circa articulum. Fractura cum vulnere& nisi ta partium contusione de Iarsione est gravius mλ' luna, & perquam periculosum, ut etiam quan do os in plura frustula frangitur . In adultis femur fractum rarissime aut vix unquam sine

160쪽

Curatio,

si ocella.

claudicatione restituitur. Μinora ossa fracta intra 7. vel I . diem sere sanantur; ossa majora

intra et O. ad qO. Praeter propter curationem recipiunt.

Art. 26 76. In cura stadiurarum duo scopi chiarurgo incumbunt, nimirum ossa fracta falia extensione in situm naturalem reponere, &reposita per fascias dc serulas firmare; tunc enim natura eadem denuo firmiter conglutinat, Si formatur callus , qui substantia quidem similis es

ossi, conformatione Vero sola ab eodem differt Si adsit inflammatio , curanda est , antequam aliquid circa fracturam tentandum est, qua curata , atque osse reposito illi natur locus fractu rae cum OL peris. Vel ot lumbric. terres. cum guttis aliquot ol terebinth. Sc applicetur emplast eas tacamaha . cum pauco ol. desiliat. rorismari malaxatum, applicato emplastro imponantur serulae tres aut quatuor ad summum, quae postmodum conjungantur per tria ligamenta ; Ligationes autem debent esse moderatae ; nam si sint ardia nimis partem suffocant , Sc gangraenam inserunt . Experientia constat prae caeteris quibuscunque lapidem Ueocolia a ad S). intus sumptum esse remedium singularissimum incallis ossium fractorum generandiS, dc augmentandis , utcunque obscurissimum sit , quomodo operatur . Hactenus de fracturis simplicibus ; Saedam cum vulnere complicatae sunt, postrepositionem ergo ossis vulnuS Considerandum vetanit, quod, ut alia Vulnera, de quibus postea , traiiandum est emplastrum fracturae applicandum perforatum esse d0bet in loco vulneris, ut ita beneficio foraminis vulnus commode tractari possit. Si cis iterum frangatur, non frangitur in callo, sed circa callum.

SEARCH

MENU NAVIGATION