Synopsis universae medicinae practicae: sive, doctissimorum virorum de morbis eorumque causis ac remediis judicia. Acc. nunc demum casus nonnulli oppido rari

발행: 1762년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 약학

131쪽

vin. m catellin. cretic. aut larido porcia. ad condsistentiam cataplasi natis , quod loco contulo te pide admoveatur imius noctis spatio tumorem capitis l1umani magnitudine resolvit , contusiones deploratas mustulorum sanavit inquit

D. H se apud Ratum) virea quoque ejusdem plantae pro usu interno sunt egregiar ; est enim basia infus traumatici apud Fulierum ; addit author singulare esse experimentum ad casum ab alto contusionem: cruorem quippe extravasatum , Mgrumescentena mirifice dissolvit 8cc. Art. In simplici contusione lassiciunteibrocationes cum bl ro1 r. myrrai ct aceto , applicatio cataplasmatis sequentis, vel hujusmodi Far. hord. fabar: ana iiij. pulv. c. cupressia . alum. rvp. ana Sg. ro frub. si ij. ol. rof. si S. Alb. Ου. N. iij. acet. q. s. m. f. cataplasma. Ex νυ seman . Art. 2618. Praeter remedia thodo in Remedia eruum in usum venire possunt sequentia; Bolus

ad casum , pulsis ad casum, oleum fem. sint imus sumptum ; emplastum cosmecticum, dcc.

DE CONTUSIONE CAPITIS

timulieri sententia .

Art. 26 I9. Gravior eontusio capitis anterdum erantum findit , vel in loco contuso , vel loco 'opposito & vocatur contrasissura ), nunc penetrat utra tarque laminam , nunc externam illaesa interna, nunc e contra. Signa fissiurae sunt multiplicia, ut vomitus hilio si , vertigo , sanguinis per os, nares, &e. effluxus , subitauea obmutescentia, dc brevi superveniens delirium, conVui sio , paralysis r symptomata haec superveniunx

nunc in0x in principio , ubi arayior fuerit lxiiQ a

132쪽

Casis r

mensa

hunc quarto vel septimo die , ubi levior . Saaeger firmiter teneat funiculum inter maxillas ,& chirurgus fortiter trahat, si habeat fissuram , in loeo fisso dolorem percipiet . Necesse est ut plurimum , ut perseretur erantum , ut sanguinidi saniel pateat exitus. Observandum est, quod vulnera simplieia capitis interdum post quartum , vel septimum diem contrahant dolores, hinc rigorem & febrem; haec si saperveniant , 5c alia

adsint symptomata , suspicio est fissi vel fractieranii , sin vero non adsint alia symptomata , non statim ad trepanationem accedendam est ;febris enim ex aliis causis oriri potest . In contusionibus cranii, &laesionibus meninguna. septimo , vel undecimo die gravis supervenit

ex collecta materie, interdum creantur varii tumores, erysipelas, Cedema, dolores, convulsiones, ossis periostet putredines, sebres, mCrs -- Cranium in junioribus intro-pressum , Vel in adultioribus post fracturam intro pulsam, cerebrum premit; pro varietate loci pressi , pro varia magnitudine, profunditate, acutie, punctura prementis, producit hebetudines, sopores , vertigines , tinnitus , caligines , deliria , vomitum bilis, dolores capitis, convulsiones , paralyses , lotii foecumque spontaneum exitum, a poplexias, febres, mortem. Concussus validus capitis interdum eadem facit rumpendo , comprimendo &c.,, in his affectibus religiose consulatur laudatus,, author in cap. de capitis vulneribus , qui s si

quid ego judicando valeo ) omnium scripto-

133쪽

,, rum est facile princeps. In contusionibus grari vioribus semper recordanaus aphori M. pocratis , nempe omne quod contusum , n ,, cesse est , ut putrescat, & in pus vertatur.

Pla neri sententia. Art. 262 I. Si in capite nullum vulnas est , illud atuem lapide, ligno, alioque retuso telo , percussum fuit, scire licet , os restitisse , & integrum mansisse , si nihil eorum secutum est ,

quae accidere consueverunt, ubi calvaria fracta,& ea, quae intus sunt, violata suerunt. Vexata vero cutis , si levior casus est , sine scalpello , impositis iisdem curari potest, quae adversus inflammationem valent , Si vero cum cute etiam

aliae partes , quae ei subjectae sunt graviter affectae fuerunt, expedit , quam primum illam sedem scalpello concidi, dc profluentem sanguinem deiergi; post autem eadem super dari , quae inflammatis medentur . Nec aliud auxilium est , si tardius, de postquam locus jam tutum uri ,

atque rubet, subveniendum est. Art. 2622. Haec autem curatio magis necessaria est , si multus sanguis cUncretus sub cute , vel sub ipso pericranio haeret , qui vehementi Dsimam movere potest inflammationem. Si is sub hac membrana calvariam cingente eoiit, tumor valde durus est, de renitens, ast plerumque minor; si vero sub cute mollior, magisque diff sus. Hic tumor sine mora incidendus est , icsanguis evocandus , ubi etiam confert , plagam patentiorem esse. Considerate vero secandum est, ne inopinato anestrysma incidatur, quod etiam in capite nasci potest. Arp. 2623. Quodsi vero ex vulnere periostiuiri diductum , derasum, vel detritum est , ossisque Auen, Pari III. S a quae-

contres o

Dus ratio ama.

134쪽

quaedam pars nudata, illud ante omnia ignorari haud debet , os sine hac membrana sanum esse non posse, sed necesse est , ut ejus minimum extetior, summaque pars utpote alimento amisso emoriatur. Hoc celerius incidit si aer accessit , vel si imposita fuerunt varii generis medicamenta, praecipue pinguia ac digerentia , quibus omnibus, ut , pure atque sanie, quae ex vulneribus

exit, os pingue fit, nigrum, atque cariosum. HVsm- Art. 26a . Si igitur hoc in calvaria ex vul-

ρε here incidit, ab osse , quod sic vitiaturn suit , squama abscedit, de post id quod relictum est ,& sanum nova membrana contegitur. Om superdanda sunt linamenta pura , vel ex alcohol expressa. Haec etiam respergi possunt pulvere, qui bene tritus ex mastiche, terebinthina cocta, succino, olibano componitur. steliqua vero ad capitis vulnera infra describenda spectant . F aflu- Ara. 262 - Inter signa , quae calvariam stara esse, ostendere dicuntur , plura sunt, quae exploro' fallere possunt. Protinus consideranduna est, quo 'apide; telo, an mediocri, an vastiori s an vehementer, an leviter, caput percussum sit. Ubi vulnus est; demitti specillum oportet, quo mediante; percipi potest , num os integrum sit .

Potest vero esse , si specillo nihil , nisi laeve &lubricum, occurrit , si quid asperi est , qua suturae non sunt, stactum os esse restatur. Demim tendum vero specillum temperata manu est, ne

illud , si calvaria effracta fuit in men inges , ipsumque cerebrum incidat. die is Art. 2626. Si vero specillo nihil invenitur ,

rupta in considerandus est homo, & inquirendum, numr i Πι tempore quo vulneratus fuit, conciderit, num ei fuerint oculi obcaecati, num Gbmutuerit , & fine sensu per aliquod tempus jacuerit , nuru ei per nares, auresque sanguis emuXerit ,

135쪽

num bilam vomuerit ; quae omnia eVeniunt ,

si ab ictu cerebrum eommotum fuit. Nam hoc si accidit, etiam metus est, ne motu vena rupta sit, quae sanguinem mittere possit. Art. 2627. Clariora vero indicia ostendunt . Iudi apericulorumque signa patefaciunt ea , quae post aliquod tempu3 consequuntur. Si ea parte , qua caput ictum fuit, ejus dolor vehementer urget , ac pertinaciter manet, si torpor accedit, dccum hoc febricula , si mens non constat , homo

quasi dormiens iacet , si trux eius vultus est , oculi, quasi resoluti, huc illue moventur , si ii

inflammantur, si urina, vel alvi faex, sine voluntate excernitur , si nervi , vel resolvuntur , vel distenduntur . Inter notas etiam est , si septimo circiter die , pro modo vulneris , major vis puris , vel alius humoris ex eo effertur, &s locus mollior est, ae quasi tumet. Nam omnia haec aliquando celerius , aliquando serius ,

& post plures dies , eveniunt, si sub calvaria

arteria , vel vena rupta sanguinem emisit , vel si in ose noxa est. ι ω Art. 2628. Scire etiam licet, multum rem ex ruptis arteriis , venisque sub ealvaria

fluxisse, si haec quidem non statim post ictum , ast brevi interposito tempote , eveniunt . Mala enim indicia, quae protinus iistum subsequuntur ni,

a eerebri eommotione fiunt. Ubi sanguis concre- ηbus . tus aut ossis fragmentum cerebrum comprimit , febris ac inflammatio incenditur , de nervi etiam graviter distenduntur . prequentius incidit , ut dum in uno latere nervi resolvuntur , illi in altero distendantur. Crebius hoe non in eo latere fit ubi plaga , de sub calvaria concretus humor est , sed in altero . Inde conjectura enata fuit a

nervorum initia seu medullares cerebri fibras , ex laeva in dexteram , ex dextera in levam 4e

136쪽

De conlpsione Capitis. CAP. XIII

scendere, & decussare. Nihil tamen in his per--ec uiri est.' simodo 26 19. Si igitur haec omnia , vel plura indicia ostendere videntur os fractum esse , id si is a cLitiori nota explorare licet, si plaga, ubi mulla digno vulnere est , manu fit , & cutis cum omni-icaniti=. bus , & ipso peri ostio , subsecatur , osque deo. peritur. In patefacto sic osse rima patetatior manifesta est. Os etiam si eo loco , cute incisa, pallidum , vel alienatum reperitur , vitium subesse

intelligitur. Si vero os rimulam parvam , omnemque oculorum aciem effugientem , habet , inducendum super os atramentum scriptorium

est , deinde id scalpro deradendum . Nigritiem enim continet si quid fissum est . Ara. 263O. Ubi autem ea parte , quae icturn excepit, & qua cutis subsecta fuit, os integrum repertum est, mala vero indicia signifieant, cabvariam alia parte fissam esse , majori diligentia opus est . Caput ad cutim tondere Oportet , &considerari , num quis locus mollior sit & tu meat, vel plus solito rubeat. Ad illud locum patefaciendum juvat emplastrum emolliens , quod per aliquot horas superdari potest. Cum homo, cui mens constat, in parte aliqua dolorem percipit , cum alius, qui propter continentem somnum, appellatus ignorat, vel, qui inter verba desipit, manum alicui loco crebrius a iovet ,

conjectura perducimur ad eam sedem , in qua

noxa est.

P enh- Art. 263 I. Neminem a periculo tutum esse fes ad novimus, cui caput percussum fuit, sed maxime cranis omnium infantes periclitantur, si iis calvaria fra- rasiiρ' fissa est. Haec enim modiolum, quo adultis exciditur ferre non potest. Ossa tamen puerorum , quia tenera sunt , atque cerea , mollesque commissurar habent, non ita facile frangun-

si explana

137쪽

l EAP. YlIL De eonto fora Capitis. 7 s

i tui'. Tempora si percussa sunt, gravis, ae saepei lethalis vulneris periculum est, ob majores sub-l jectas arterias , quae ruptae sanguinem periculos nus fundunt. Veteribus, 3c inter hos, Hippocratis, omnis crotaphitis laesio valde terribilis fuit; qui existi- imaverunt, semper vulnerato unius lateris musculo, alterum convelli; Sed sine nervorum di stentione hos musculos incisos, quin etiam collisos sanescere , his temporibus compertum est . Majori in periculo sunt , quibus suturae percussae fuerunt , ex his praecipue quae sagittalis dicitur. Eadem pericula fere iis sunt, quibus os frontis super supercilia fissum, vel fractum est . Notum enim est ibi Os duplex esse, & intus sinus habere , qui membrana mucum secernente cinguntur. Sinus vero hujusmodi: ut qui subsuturis calvariae adsunt, vetant ne sedibus his modiolus accomodari possit, a quo cerebri membranae cum majori periculo facile laederentur. 263r. Igitur, ubi vel certis indiciis co- Adoas gnoscitur, vel aliqua conjectura percipitur , ca- de raput fractum esse , & ubi mala signa periculum . ostendunt , calvaria deoperienda , de rima , vel fractura patefaciendari est . Plaga vero vel ex nere est, ubi talem necesse est, habeamus, qua lem accepimus, vel eam manu fieri oportet, ubi ea fere commodissima est, quae duabus transversis lineis literae X. figuram accipit, ut deinde a singulis procedentibus anguli a cutis subsecetur . Nam sic sedes praestatur modiolo, cujus usus necessarius esse potest. Si os sissum sit, non vero

perfractum , valentius imprimi scalpellum potest , quo simul de cutis, & peri ostium incidantur .

Ubi vero os totum perfractum est, atque labat, suspendenda magis manus est, ne ossis fragmen iam depriimatur , neque cerebrum ejus aet

138쪽

coni flore Caristi . CAP. XIII. membram urgeat. Si sanguis a plaga sertur , is imposnis linamentis puris, vel, si id res requirit, coiae pressa , vel devincta arteria sistitur . Intereulis subse hae angulos, dc os imponi debeni linamenta, ne i herum glutinentur.

633. Postquam sanguis eonquievit, iterum de operienda calvaria est, illaque spongia vino calido madente detergenda. Si os haud per . fractum est, sed summum tantum collisum , exasi pera tutaque, illud radi, & laevari satis est . Si quae parvula ossis fragmenta eminent , eximi , si ex membrana dependent , forfice abscindi ; si vero cum ipso oss e cohaerent , & retusa sunt, in sedem suum dari debent , ut glutinentur . Id , quod haud glutinatur, emoritur , tandem a parte sana recedit. Art. 263 . Nam necesse non est, ut in omni fissa , fractaque calvaria ad serramenta veniamus , quibus illa excidi solent . Quodsi enim nulla mala indicia sunt, vel si illa, quae adsuerunt, levantur, dc si nulla sanies, nee ea, pro

modo vulneris, nimis multa, ex ulcere effertur pS: si ex nudato osse caruncula excrescit , modioli usus supervacuus est. Rimae enim, si nulla alia noxa accessit, in calvaria aeque, ae in alio

osse , callo implentur . Ad id vero non parum conferre existimo, si protinus post acceptam plagam sanguinis plurimum detrabitur , danturque medicamenta paulo valentiora alvum ducentia ;quibus e,citur , ut si forte intus arteria , vel vena aliqua in cerebri membranis ex ictu rupta , aliquid sanguinis miserit, illud discutiatur, Igitur si mala signa haud accedunt, vet haec levia sunt , eaque nulla graViora sequuntur , experienda prius eas curandi ratio est per sanguinis missionem , imposita discutientia. si vero non nisi calvariae exterior pars

139쪽

CAP. XIII. De contusione Capitis. 73 Ipars percussa est, &rimae ad diploen, non vero ad alteram , intornam ejus. partem , seu laminam vitream, transe ut, metuenda caries est . Optimum est modiola, vitium comprehendere , ' Misa& os totum excidere . Si etiam latius vitium iii ea est, quam ut modiolo comprehendi queat, exi- c amitus datur humori, qui in diploe diffusas est, & pervet ad quod in osse ςorruptum est, aridum fit, &a sano solvitur. Si ejus, quod vitiatum fuit, ambitus major est, expedit, iterum modiolum ad piare . Sunt qui os ferramentis radunt , donec integrum id sit , quod. relinquitur: sed multo melius arbitror, id totum excidi.

Art. 2636. Si calvaria exterius conelsa sedem Si ea habet, non alia curatio est, quam quae jam pro 3

posita fuit a6M. a6a .) Ossis enim fragmento prospiciendum est, quo . illud, vel cum alio glutinetur, utque super. id membrana increscat; vel si hoc fieri nequit ut aridum factum adi alio.

secedat.

2637. At si fragmentum, ense abscissum, Si os en- undique resolutum est , quod genus a inchoamnismos veteribus di 'hum fuit, illud si nondum alienatum est, servari potest, si cutis non prorsus abstita fuit, sed cum osse dependet. Si enim, purgato vulnere os in sedem suam datur , cutis vero fascia, vel sutura adducitur, raraque adhibetur deligatio, os iterum glutiriatur. Art. 2638. Experimentis cognitum est, ubi os μή in junioribus sine fractura desidit, supervacuam esse plerumque omnem curationem , ad quam non pri decurendum est, quam, si ea evenset, quae cerebrum premi testantur. Nonnumquam

enim id , quod depressum est , per se , & sine

medentis auxilio restituitur, saepe etiam fine ia- commodo relinquitur . Si curatio necessaria vi-ής vir , ncςςssaxium est, os juxta eam partem a S s a

140쪽

Si Os d depressum cum

est.

3 2 De contusione Capitis P CAp. XIII

quae desedit, modiolo excidere, & illi id ea ratione excitare quae usu venit in stas his, quae desederunt 4 Sunt qui extrinsecus euii emplastrum glutinosum imponunt, idque adducunt, ut cum cute etiam os attollatur ; id vero, quod non sine summo dolore fieri potest, parum prosicit . Experiri licet cucurbitulam , quae cum igne imprimitur. Majus vero periculum oriri potest, si res terebra agitur; quia si illa Os perrumpit, gravis metus est, ne id findatur, dc cerebri membrana graviter laedatur. Art. 2639. Si os quod desidit , etiam pei fractum est, illud non solum cerebrum ejusque membranas urget , sed interdum eatam ex fractura , quibusdam veluti aculeis pungit . Inter ea qua accidere solent , si cerebrum premitur , in hoc casu gravis movet ut inflammatio, quae etiam ad suppurationem spectat . Quare si curatio negligi-gur, e X cerebro per rimam patentiorem pus fertur . Si aer accedit ulcus putrescendo intendi. rur , & caro intus corrupta nascitur, quae veluti fungus celerius , etiam super calvariam increscit. Oportet igitur protinus Os, quod desedit , excitare . Plures hoc moliti sunt, excogitatis variis, ferramentis , terebra stire fond ) , nec non se dictis clevatoriis , quorum alterum , quia tribus fulcris, seu pedibus nititur, triploides vocatur , alterum Vero nomen ab inventore Hildano accepit. Sed haec machinamenta cum tere-hra sunt: quare semper metus , ne hac interior ostis pars perfringatur. Nec terebra in os, quod

undique resolutum est , dc labat, sine periculo adigi potest. Longe itaque melius est, os, quod

decisum insedit , recte attolli . Si vero nec rima satis patet, nec fragmentum ex facili removeri potest, vectis demitti nequit, nisi prius modiolo foramen in osse, quod integrum est, si at, juxta

SEARCH

MENU NAVIGATION