Synopsis universae medicinae practicae: sive, doctissimorum virorum de morbis eorumque causis ac remediis judicia. Acc. nunc demum casus nonnulli oppido rari

발행: 1762년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 약학

91쪽

celo emortuus esse solet, ex rodente, qualis' et malis ulceribus eXit, quasi compo fitus est; qui ire vitium , quod & putrefaetendo.& rodendo fulterius serpit, insanabile est . Hoc humore e . ltiam inferius illud velamentum, quo tumor COmprehenditur, eXeditur, Vascula , quae lympham serunt, indurantur, cum quibus hoc vitium altius in infra sitas carnes descendit, quasi altiores radices agit. Ob hanc causam, si vitium mammas infestat, glandulae, quae sub alis sunt,

intumescunt, &quia vasa premunt, brachio e. tiam tumorem, doloremque acerbissimum, cum stupore adferunt. Ora ulceris & proXima cutis tumida, & dura, scabraque fit, de colorem habet ex rubro subnigrum, ulcus continuatur, 3c odoris foeditas in dies augetur . Putris etiam caro increscit, quae multum tumet, eminetque. ,

Acutissimus acerbissimusque dolor aegrum die nocteque fatigat. Febricula lenis oritur, quae etiam, cum quievit, tamen repetit , aegrumquae eXtorret, Corpus extenuat, δc ad summam maciem perducit . Ad ultimum homo qui permultum saepe tempus miserum spiritum trahit, . omni sentiendi facultate amissa , crebrius animo linquitur, quandoque convellitur, tandemque extinguitur. Subinde etiam hominem fanguinis profusio interimit, si is, ex qua arteria, venaque paulo majori, ab acri humore erosa, cum impetu ruit, & supprimi nequit. Art. 23Is. Alia quidem curatio est scirrhi benigni, ac si malignus factus est, & cancer Vel mam..

occultus vel apertus evadit. Quando mammam marum occupat ferro etiam raro sanatur , maxime, si cμηβcio.

aliquid eorum in corpore est, quae morbum sanari prohibent. Si ulcus adhuc sub cute , tumor autem durus, ast mobilis , is quantaque eadem ratione ex carne & cute , digitis vel

92쪽

o Cancer. CAP. XIl.tcalpelli manubrio , diduci , vel juxta radices

excidi, & inviolata tunica ejici potest. Si vero superior cutis jam sui coloris non est, sed alienata, inserius autem tumor mobilis, is aeque acarne , 3c aliis ei iunctis separari potest; ita tamen, ut, quantum eX cute vitiatum est, etiam sorsice, vel scalpello praecidatur. can--23I6. Ubi vero cancer totam mammam

in se stat, illa tota prycidenda, Sc a musculo pectorali ita si paranda est, ut potius hujus aliquid

'' excidatur , quam ut aliquid villati omittatur . Dum vero praeciditur mamma , scalpesti acies ab inserioribus ad superiora procedere debet . Sanguis paulo valentioribus, presuinctis etiam , pressisque arteriis, supprimitur , Vulnusque Curatur. Sub ipsa curatione, S post superatam inflammationem intus danda sunt medicamenta , ad sanguinem aliosque Corporis succos purgandos idonea , & inter haec leniora cathartica . Nec homo ali iuri cibum , quam modicum , dc salubrem capiat , vitatis omnibus acribus. PO- tui danda est ptisana ex farsa parissa , aliis ite quae sanguinem purgant. In quo victu 3c abstinentia , etiam post curationem , per longum

tempus perseverandum est, Cum nunquam metus non sit, ne vitium recriadescat.

Art. 21 17. In labris si cancri fiunt, hi protinus ita excidendi sunt, ut semper aliquid ex sana parte tollatur . Quia vero hoc si1 ne labrorum mutilatione fieri nequit , orae adducendae inter se, suendaeque sunt, trajectis, & ibi relictis acubus.

Art. auer 8. Ubi vero vitium in quavis sed penitius descendit, & vel certa desperatio , Vel gravior metus est , hominem sectione salvii in praestari non possis, est prudentis chirurgi, hunc quem servare nequit , non attingere . ΝOVum igi-

93쪽

igitur potendum consilium est , de adhibenda sunt lenia aukilia, qui quasi blandiuntur, mor-buinque trahunt. Carnes quae nimis succosae , aut pingues sunt v. g. suillae nocent; si sanguis in corpore abundat, is subinde detrahendus, de alvus etiam, sed non nisi lenioribus, rhabarba-ho, tanaarin dis , ero more tartari, mercurio dui ei, pitulis Becheri, nunquam valentioribus ducenda est . Vitanda enim summopere omnia sunt, quae humores citant. Potioni ptisana idonea est . in proxima parte fonticului excitari potest. Art. as I9. Quamdiu vitium adhuc isb cute caueri

deliteseit, fere omnia, quae imponuntur , alie- occultina sunt. Locus contra frigus, omnemquis inju- Pησθ' riam , quae eXterius accidere potest, custodien- 'dus. Et fere optimum est, illum plumbea lamina, ast tenuata , minimeque graVi contegere . Si dolor nimis acerbus est, quandoque superhaberi possunt hyoscyami herba, & papaveris flos Ies, qui cera excipiuntur, vel Empi astrum Saturninum Mylasicht. Pinguia enim, & resinosa inimica sunt. Art. auero. Ubi autem ulcus adapertum est, φὰρ ipauca etiam medicamenta inveniuntur, quae si1- Proph=ne noXa imponi possunt. Nam, si vis adhibe-tur, malum irritatur, lucrescit. Itaque contentus esto debet Μedicus lenioribus , quae ut' cus purgant, & prohibent , ne id nimium serpat, Vel supercrescat. Ad id fere idonea est qua phagede pica dilutior , quae putrem carnem satis continet, nec ulcus nimium serpere patitur. Si Vero major corruptio cum istore est , oi adjici potest parum essentiae succini, quam tamen minime acrem, &sine sale compositam osse oportet , Vel admisceri potest aqua vulne' raria. Subinde etiam linamenta sicca imponon

94쪽

os cinere. CAP. XII.

da sunt, quae tetros humores quasi bibunt, illaque sedulo mutanda. Si dolor urget, cremori , qui ex cydoniorum semine cum aqua plantaginis paratur , adjici potest plumbum usium , ulceri illini. 1donea etiam compositio est , quae habet acetum , quod argenti spumam eX-cipit , & oleum rosarum, quale vulgo lini mentum nutritum appellant. Exemplastris, quibus haec continentur, sere optimum est Μynsicht . Ulcus quando deligatur , avertendus est omnis udio aeris amatus, quo illud graviter affici

tur .

Farrago sentontrarum. CV Art. 2321. Quibus occulti cancri sunt in- ς'/ -IHippocrates in Aphorism. eos non curaredi. d; curati enim cito Pereunt non curati Vero Iongius tempus perdurant, i. e. si mentem senis recte assiequor, remedia plus nocent, quam prosunt, & ossiciosa medicatio mortem

accelerat.

Diih-- 13aa. Certe , si quid aliud , epithema. Hismani cancro occulto cum fructu atriuo applicari potest , quod sit ex soIutione farchapi faturni in aq.hermat. ranarum, cui urgente dolore graviori , addi possunt trochisci aib. rhaseum opto . Emplastrum si velis, si mimo,, simpl. Pharm. Lond. edit. sit. in linteo exten1um, is quod mitissimum est ac innocuum. Malis Art. 2323. Cancer parVus, incipiens, liber,

cancer loco apto stius , vasis magnis non adcretus ,eati pa causa externa ortus, in juvenili sanoque corpo u , Corpore cum bona spe curae X tirpari poteri.

ring.n. Art. 2324. Quibus sunt cancri in cavitate corporis, aut phlato, seta, vel ptero, si secen

tur s

95쪽

tur , vel urantur , ulcera cicatriel induci non possunt. Inter remedia valde prate catur sequens pulvis, a . Verrucar. calcibus sterioribus equi masculi adhaerent. abluantur aqua communi , deinde in vino albo per noctem infundantur , & postea eκ siccentiar de in pulverem reducantur, dos fg. bis in die in vehiculo qualicunque idoneo. Sapo veneta ad Si bis i a die exhibita, vel forma pillulari, vel in vehiculo appropriato dissisluta, cancrum operatione quadam occulta vel specifica sanare dicitur . I id. Tumeri Art. Chirurg. pag. 83. Vol. I. Art. as 26. opportunum est monitum D. Wiu' a/mὸdisi ter in hoc usu. Cancro laborantes inquit in- ompiricipiant, ubi plus saepe finire solent, ad diaetam eum. Iaaeam ct aquas Bristolienseo, tanquam ad sacram anchoram , confugiendo , & medicamentorum farraginem, praecipue mercurialium ct topicoram

vitando. Art. 2 27. Interns etiam exhibentur an imo

TUMORES FLATU LENTI

Sennerti sententia. Art. asas. Tu mores fatalenti quos Graeci Tamιν emphysmata vocant ) a flatibus seu spiritu fla-

tuoso oriuntur . Materiam flatibus producendis praebet humor crassus, pituitosus vel melancholicus. Cognoscuntur hi tumores, quod pars in molem nunc majorem . nunc minorem attollim tur , sine coloris mutatione; ex distini iohe au tem interdum dolor aliqualis excitatur , nullam men

96쪽

tamen gravitas sentitur , digito pressi foveam nullam relinquunt, & ut plurimum periculo Vacant ; accidunt frequenter in palpebris, genu-bus, scroto, praeputio, &c. ratio. Art. 2329. Conveniunt interne flatus discutientia. Νon temere aperiendi sunt hi tumores, . praecipue in articulis egistentes , in aliis locis punctura facillime curantur . Applicationes e X- ternae debent esse discutientia. Emplastrum si,, velis , sst de omino cum exigua calce viva . ,, Plura emphysemata novi s inquit Turner)di- , , scussa applicatione calcis vivae more ca- ,, taplasmatis, ut etiam linteis aqua calcis sorti,, imbutis. Cavendum est ut accurate distinguari tur ab anearismatibus . Vid. 24sq.

TUMORES CAPSULARES.

Senneni sententiarum.. Tumores in suis propriis sollieu-

.ico. inclusi non sunt adeo dissiciles tradiatu ac sularis,. srtimae: hujusinodi sunt ganglium, Iupia, moliceris , atheroma , Batoma , bronchocele , S c. observatum fuit, quod hi tumores capsulares subinde Lunae phases imitantur. G risu. Art. I 13 I. Ganglium est tumor in tendine corporis concolor , doloris periculique expers Curatur frequenter sola frictione sicca diuturna, aliquando frictione cum falsia absque aliorum medicamentorum usu ; quidam applicant Iami nam plumbeam argento vidio inunctram; vel sequens emplastrum tertio vel quarto quoque dio renovandum , Empi. de ranis cum mercur. de cicuta clim ammoniaci Sij. argenti visi gr. xvj. min. Sj. chm syrae. liquid. q. s. m. f. em

97쪽

CAP. XII. Tumores Capsilares o

,, misce pro inpiasti iS remediis non cedens Ie-ntione tollendum est. a132. Lupia est tumor mollis S rotundus in juncturis i c locis siccis ortus; a Ganglio parum, stu saltem , ct mollitie, discrepans; materia frequenter in solliculo continetur; eandem fere cum Ganglio recipit curationem. Art. 233 3 MeliceriS, Atheroma, & Steatoma sunt tumores , qui materiam habent peculiarem in propria tunica aut solliculo clausam: Si enim materia intus contenta sit melli similis, meliceris; si pulti frumentaceae, quae Melice' dicitur, Atheroma ; si sebo , Steatoma appella- Itur. Omnes hi tumores sunt Corpora reliquo Con- α coloreS, a parVulo in capiunt &dni ac paulatimeκcrescunt. Non sunt periculosi, diu tamen durant, & circumferuntur interdum vero sponio in abscestum desinunt, quod si non fiat, non tam dissiculter ut scrophaia ac scirrhi curantur.

233 . Curatio eorum omnium eadems re est , eandemque requirunt diaetam ac pharmaciam cum adematosis o ut plurimum sunt

,, adeo benigni, ut internis vix indigeant. δε Si sponte non aperiantur iectis instituenda est; ita ut cystis cum suis conte ut is penitus tollatur; si enim aliquid de tunica illa relinquatur, tumor regenerabitur . Vel ulcus fissulosum foedissi- , mum dissicilis & tardae curationis relinquetur,ri ideoque quod cultro nequit auferri cauteriis ,, absumendum est, ne iterum repullulet. Art. as 33. Talpa seu Testudo est tumor mol- Τa alis delatus, ex impuris humoribus inter cranium Tedi cutem putrescentibus collectus, talpa aut te-gμήρ sudinis formam reserens. Art. 2336. Hujusmodi apossemata, ut & alii capitis erodentes affectus , propter cerebri viciniam & suturarum cranii proclivem in carizinlapsum

98쪽

rro et Amres capsulares. CAp. XII.

lapsum periculo non vacant; quae corruptionem cranii jam induxerunt , mala sunt. Curatis. Art. 2337. Quoad curam , praemissis universalibus, tumor refotiuntibus & diseutientibus tentandus est, si discutientibus tolli non possit quod raro fit) suppurantia adhibenda sunt, & quidem

neque semper persecta suppuratio expectanda est, sed si aliqua saltem suppurationis signa adsint,

tumor mature aperiendus est, ne Os cariem con . trahat .

NattA. AN. a 338. Tumor, quem Natanas Nattam, &Naptam appellant) est magnus & mollis sine

dolore, &colore, in dorso praecipue excrescen S, quandoque tamen in humero & aliis partibus erumpens, a tenui quidem radice pendens , ita tamen incrementum sumans , ut aliquot libras pendat , melonis vel cucurbitae quantitatem aequet, qui cum non semper easdem figuras habeat, ideo etiam diversis nominibus ab authoribus appellatur . Materia quidem in eo inter dum videtur carnosa , sed non vere caro est , verum adipi similis. Noo curatur nisi exsectione. In Transactionibus Philosophicis Anglic. ,, extat historia ingentis Natta maxillae inferio- ri adnascentis, viginti pondo pendentis , cu'

is jus basis fuit quinque digitos lata ; abscissi ,, fuit & homo per se te sanatus. HAmri sententia.

CViςε Art. a 39. Tu mores tunicati pro diversa indo. rum quam gerunt, diversimode extirpari solent, quando nec eorum resolutio , nec suppuratio rite processit. Tenuiorem enim radicem, vi Atur. qui habent , suoque Veluti petiolo dependent . ii, veluti in verrucis, ligatura injecta auferumtur , nam post aliquot dies veluti sponte sua

deci

99쪽

decidunt; aut tumores hujusmodi scalpello praeciduntur, factumque inde Vulnus ut Vulnera re-l liqua deligatur, glutinaturque; vel demum me dican entis erodentibus circa eorum radicem quotidie applicatis ope emplastrorurn tantum convolvuntur & firmantur donec decidant , vel erosa ex majori parte radice , commode resecari

queant.

as o. Ubi amplior tumorum tunica inclusorum sundus, sive radix advertitur, a scal- νε, pello , vel exedentibus petenda sunt sanitatis modo o- praesidia, quamquam vel ipsis etiam medicamentis exedentibus anteponi ferrum a quam plurimis chirurgis soleat. Ipsa itaque , quae scalpello fit operatio , sic ferme instituitur . Cutis Per medium tumorem longa plaga inciditur rcui, ubi sorte parum Videtur, plaga altera, ea demque transversa sive in formam crucis adiungitur, quanta scilicet eximendo tumori sufficit. Tum diduci ac separari a cute, &carne reliqua tumor iste cum tunica sua , tam scalpelli , quam digitorum ope diligenter debet , inviolatusque sic tandem, si fieri potesi , ejici.

Quod ipsum equidem, ut commodius fiat, minister aliquis oras vulneris uncinulis, vel digitis graviter diducat , sanguinemque profluentem, qui chirurgum impedit , spongia subinda

detergat. Protinus autem, quum tunica tumoris , quae ut plurimum alba & intenta est , se ostendit , tum Hevare , & continere manus sinistrae digitis eum , si parvus est, ipse Chirurguε, vel si major, aut digitis satis prehendi nequeat , alius minister uncinulo, aut volsella tumorem intus haerentem debet , aut ope etiam

fili , acu curva trajecti , de digitorum ac scalmpelli subsidio circumspecte a vicinis undique se Parare, atquς tandem totum eximere. Fieri id ipsum

100쪽

morem

ca D a

I t rumores Capsulares CAP. XILipsum facilius solet, si mobilia adhuc ejusmodi

tubercula sunt. Majorem vero non laborem modo , sed prudentiam quoque operatio postulat , si ininus mobiles jam tum atque renitentes humores inveniuntur. Videndum enim ante omnia hic est , ne quid forte partium juxta positarum praesertim nobiliorum laedatur : & si in pede , vel brachio ejusmodi tumor auferendus, ubi forte arteria , vel vena major laedenda , torcular prius membro illi injici potest, limo debet. Nam his rite observatis tumores aliquot librarum pondus superantes , non a carne tantum , sed ipsis. quoque quandoque ossibus , 8c maxillis separari haud infeliciter non raro possunt. Art. 23 I. Rite sic extracto tumore, ver i herculo sequitur, ut si vulnus exiguum , vel levior sanguinis profusio, orae ejus digitorum opejungantur, linamenta , ac splenia superimponantur , dc fascia omnia constringantur , ita intra paucos dies saepe sanescit. Quod si autem gravior aliqua sanguinis profusito incidit , tum eo hiberi. sanguis ea ratione debet, quam supra jam tum in vulneribus praescripsimus, praesertim vero linamentis multis vulneri immissis , spleniis , a fasciis , vel adstringentibus remediis , vel filo , vel ferro denique ipso candente .. Ara. 23 2. Ubi vero 'in ipso opere , vel per imprudentiam, vel &data Opera humorem, praesertim molliorem includens tunica inciditur, cea fieri nonnumquam id sol et , ne oculus quando tumor est in palpebra , aut vena , aut arteria grandior, vel similis pars aliqua, quando tumor est in alia parte, laedatur, tam nihilominus pro videndum solertissime est, ut tunica ista penitus ejiciatur, alias tumor facile redit. Ac inscirrho quidem, sarcomate, aut steatomate, quum gla

dulam , vel carneam substantiam , vel pinguedi-

SEARCH

MENU NAVIGATION