De morbis veneris libri sex

발행: 1736년

분량: 640페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

171쪽

, L I B E R II. CApDT VIII. 1llo tamen semper non produci experientia compertum est cum aegrotantium nonnulli Mercurii esticaeitatem interdum constanter eludant , quantacumque arte adhibeatur. Itaque duo expl1canda incumbunt, I Q. Cur Mercurius salivationem moveat saepissime, qtiodi sane explicatu di sicile est : Σ . Cui non semper moveat, quod explicatu forsan dissicilius. I. Dicebamus modo usia Mercur11 secret1ones omnes promover1, Vid. Coroll. XI. unde licet colligere & ipsam sal1vae secretionem uberiorem fore. Inde tamen non putamus salivationem arcessi posse, qualis inunctis Mercurio solet advenire , cum augmentum illud paucum sit, neque sali-Vae prae caeteris. humoribus peculiare. At saltem censemus inde ducendum

esse salivationis primordium, quae deinde sequentibus de causis inten

datur.

Itaque I Q. Inter secretiones caeteras secretio humorum limphaticorum , salivae nempe & humoris stomachalis atque intestinatis, debet eo nomine uberrima esse, quod sanguis , dum Mercurio atteritur, in limpham , Emphaticumve laticem fere totus res OlVatur. . Ipsa vero salivae secretio prae secretione humoris stomachalis & in testinatis debet j leb largior esse , quod nempe , cum sal1va ut in os confluit , ita sine mora expuatur , secretoria & excretoria glandularum salivalium vasa liberiora inde sint, atque adeo magis pervia , quam vasa secretoria & excretoria ventriculi & intestinorum , ut quae a materie ibi deo collecta & stagnante, sive jam ante secreta, sive aluinde devecta

premantur Sc offerciantur.

30. Sic ergo omnibus subductis saliva secernetur uberius ab usu Mercurii caeteris omnibus humoribus, & in os largiter assiuet, unde frequens & importuna sputatio , quae primis inunctionis diebus plerumque observatur , & quae legitimae salivationi solet praeludere. q. Porro saliva illa copiosior , quae in os iugiter confluit, quam Me curii virtus ab attrito sanguine vi elicit, quae in syphiliticis quiden virulenta , in iis vero qui perfecte sani sunt, acris est , salsaque, tenuissimis

osculis vasorum muciferorum, quibus Os interius consitum est, latenter illapsa collecto muco vitiosam acrimoniam impertitura est, qua futurum ut ille sua tacite rodat conceptacula. Hinc in locis oris, Ubi concepi

cula istiusmodi mucifera plurima prostant, in labiis, buccis, gingivis ,

palato, imis faucibus , ac praesertim lateralibus linguae partibus primum calor, rubor, tumor, ac demum exulceratio varia, multiplex, serpiginosa, phagedaenica. v. Doloris autem sensi is , qui ulceratis partibus perpeti ab inest, qui subinde intenditur acrioris salivae affluxu, linguae motu , dentium allisti,

potulentorum aut esculentortam attactu , fortiores citatioresque motus

oscillatorios in vasis staminibusque glandularum salivalium , parotidiam, maxillarium , raninarum &c. ex notis sympathiae legibus sollicitaturius est, unde promota uberiore & celeri Ore secretione continuus 3c largus futurus est emuxus rivi instar salivae si ii, , viscosae, limpidae. Sic pipero linguae admoto salivaim extundi, sic fumo lacrymas elici notum est. Hinc pryalismus legitimus tandiu duraturus, donec oris ulcera, quibus fove-φur , sponte vel arte consanescant.

172쪽

tione Mercurius sali vationem semper non moveat

Mercurium tui venereae efficaciter mederi sine salivatione.

DE MORBIS VENERE IS.

6'. Invalescente in hunc modum salivae suxu imminui, imb supprimi

necesse est secretiones caeteras omnes fere ; sanguis enim, quo largius salivationi sussicit, eo parcius caeteris potest sussicere : Unas tantum excipimus ditiressim Sc diapho resim , quae tamen solent etiam ipta haud levem decessionem inde pati. II. Rarum est, sed tamen indubia experientia compertum, ut modo dictium fuit, Mercurium effectibus suis magnam partem quandoque destitui, licet arte , methodo , dosi debitis administretur , frustrataque medensium aegrotantium spe nec ulla inferre ulcera in ore , vel pauca, culanea, levia , nec ullam salivationem excitare, vel perexiguam & spi talios at potius quam salivationi similem. blirum profecto tam quiete intra corpus aliquando adesse remedium idem, a quo tantas tempestates concitari solenne est. Si quid autem conjecturis valeo , videtur id totum repetendum esse ab una aut altera causarum sequentium. I'. Si cutis densa, compacta, vasis nimium turgidis constipata ingressiiro Mercurio minus pervia sit, quem ideo parce, parcissimἡ admittat.

10. Si sanguis natura siccior, quantumvis a Mercurio atteratur , pauiscam , paucissimam limpham suggerat, quae salivationi fovendae vix ac ne vix quidem sussiciat. 3'. Si qua alia evacuatio , verbi gratia per sudores , urinam, alvum natura, casu, arte solito uberior sit, unde limpha alio aversa, qua motus liberior est faciliorque , salivationem imminui, imo supprimi necesse sit. q. Si salivales glandulae natura vel morbo densae, pressis , compame, durae , shirrhoidaeae limphae salivali appellenti difficilem , ideoque tardam

viam permittant.10. Si naturali vel vitiosa sanguinis diathesi saliva , quae in os conssuit, ita crassa, viscosa, pinguis sit , ut salibus stricte irretitis acrimoniae expers fiat, nec ullam proinde muciferis oris vasculis noxam inferre apta sit. 6'. Si aligustiora vasorum illorum oscula virus latens in saliva non imbibant , vel ita parum imbibant, ut inde vel nulla vel levissima labes

conceptaculis inferatur.

Q. Si desit vel aequo debilior sit sympathia, quae inter oris interiora

glandulasque salivales solet intercedere. Sic enim nec irritatio, nec exulceratio oris salivationem ullomodb moturae sunt. Quod si mira forsan videatur ea variatio in sympathiis, qualem hic admittimus , attendatur , velim , sympathias certis nullis teneri legibus , sed in variis varias esse ; Schinc non raro causam esse cur alii aliis facilius dissiciliusve ab emetie,

VOmant, a fumo lacryment, ab errhino sternuant dcc. Caeter tuo experientia omni ratione major Medicos jam pridem docuit Mercurium , etiam dum nullam salivationem ciet, caeteroqui tamen eosdem effectus in sanguine praestare, ac sii salivatio legitima mota foret, modo debita copia ad sanguinem penetraverit, Sc proinde attenuatis liquiadis, reseratis vasis, restituto olaillatorio partium motu, disgregatis obicibus , profligato seminio morboso luem veneream radicitus petinde exqtirpare.

173쪽

De eligenda facillima, iuriss a, sicarissima medendi Methodo.

HA U B satis est methodos curatorias recensuisse, quas in curanda lue venerea hactenus adhibitas fuisse novimus: Praestat insuper expendere quo loco unaquaeque habenda sit, dc pensatis singularum emolumentis & incommodis, paucis indicare quae omnium optima, quae tutissima este videatur. Jam dictum est supra cap. s. hujus Libri methodos illas curatorias tres omnino esse , nimirum 1 P. Therapeiam illam methodicam, qua Medici olim usi sunt primis morbi temporibus : et P. Administrationem lignorum, radicumque , quae vi sudorifera pollent : 3'. Usum Mercurii atque Mercurialium. De prima mora quidem nulla est, neque enim puto quemquam esse, qui hodie arbitretur luem veneream, morbum sane prae magnitudine herculeum de vulgaribus medicinis plane superiorem , iis remediis debellari posse , quae neque adversus scabiem paulo dissiciliorem

satis valerent.

Id unum ergo in quaestionem primum venire potest, utra luis venereae curandae mothodus potior sit, an administratio lignorum & radicum , an Mercurii & Mercurialium usus ξ Causa vero Mercurio semel addicta, ulterius dispiciendum erit clita nam ex omnibus Mercurii adhibendi rationibus tutissima & efficacissima sit, atque adeo praeferenda. λPrimo. Non miror usum Mercurii administrationi lignorum a pleris hie postpositum fuisse decimo sexto saeculo. Vigebant tunc praejudicia in Mercurium pridem concepta, necdum satis nota erat recta illius adhibendi ratio ; Unde modo parcius tardiusque, atque adeo plerumque irrito; modblargius celeriusque administrabatur, atque adeo plerumque funesto successa. Adde Guaiacum , Chinam , Sarsam-parillam , Sassafras nova tunc fitiise remedia, satis temere quidem, sed maxima tamen aemulatione vulgo laudata ; miramque esse in plerosque novitatis illecebram , in omnes publici applausus potestatem. I. Inde nata probra illa atqtie maledicta, quibus tum Mercurium , tum eos qui Mercurio utebantur , Olim vexatos fuisse legimus, ut videre est apud Gasparem Torellam , Dialogo de Dolore in pudendagra , anno 1 98. Joannem Baptistam Montanum , Tractas. de Morbo Gallico , anno 1sso. Benedictum Victorium, Lib. de Morbo Gallico , cap. 7. anno IJ J I. Ioamnem Fernelium, passim in operibus, sed praesertim De luis venere e Ciuis. ratione , capp. 6. 9 7. anno I J S Gabrielem Fallopium , Tractat. de Morobo Gallico , cap. 7 anno 136O. Dominicum Leonem, Methodo curandi febres tumoresque praeter-nasuram , anno IJ62. Bernardinum Tomitanum ,

De Morbo Gallico Lib. 2. cap. 13. anno 1 366. Iulium Palmarium Librae H dra Iro , cap. 7. anno IJ 78 Joannem Baptistam Silvaticum , Controversiarum Medicar. 3 . anno I 'O. Aurelium Mina lolim , Lib. de Imr

'lentia venerea, cap. 39. anno IS96. &c. '

L ter utri

praestet, an Mercurii , an ligno rum sudo 1iferorum usus ξMercurIUS olim a multis damnat

174쪽

Laudatus a pluribuS.

, b DE MORBIS VENERE IS.

Non defuere tamen vel hoc eodem tempore , qui de Mercurii usu rectitis senserint, ut Hieronymus Frac utorius , Dphilidos Lib 2. , ann 1sso. Joannes Paschalis , Lib. de Morbo Gallico , cap. 6. anno I , 3 . Petrus Andreas Matthiolus, opuscuL de Morbo Gallico , anno 1 33. Alphon-sus Ferrus , De ligno sancito Lib. I. cap. 6. anno 1338. Joannes Bened Ichus , Libel de Morbo Gallico , cap. . anno I; O. Antonius Musa Brasiavolus , Lib. de Morbo Gallico , anno 1333. Michael Joannes Paschalius, Trant. de Morbo Gallico , anno 13 1 s. Antonius Fracantianus , Lib. de Morbo GaIlico anno 136 . Augerius Ferrerius, De Pudendagra Lib. I. cap. II. anno I 36 . Alexander Traianus Petronius , de Morbo Gallico Lib. 6. cap. 7. anno 1366. Prosper Borgarutius, Methodi de Morbo Gallico cap. 13.

bed inter caeteros consuli potissimium velim Nicolaum Mallam , qui De Morbo Gallico Tradiat. . cap. I. anno 13 63. assirmat inunctiones crimargento vivo, etsi multis ingratae sint , prosedio tamen , si cum ob crvationο

ipsa , ct conditionibus requisitis quis utatur , 6se infallibilem ct securissmam

viam sanandi hanc aegrim dinem. Antonium Chalinetaeum , Method. Morbi uerei curandi, cap. s. anno 136 . ubi postquam a mavit eos, qui tantopere Mercurii usum improbant, aut numquam, aut non ut decet illius periculum

fecisse , addit Mercurii usum ipsum numquam fefellisse, qui quamplurimos ab

hac detestanda lue etiam inveterata, Dei beneficio liberaυerit. Guillelmum Rondeletium, qui anno Librum de Morbo Italico concludit seqtientibus verbis , Ex supradictis, inquit, satis apparet argentum Sizum

antidotum 2 maxime accommodatum remedium ad Morbum Italicum esse, quia quomodocunque administretur , morbum curat. Leonardum Rotalium , qu1 1n Trachalu , cui titulus est De ratione luis venereae curandae , cap. IT. anno 136J. testatur remedia cum l dra 'ro arte composita curare mirifce humana corpora lue venerea infecta , si arte sint administrata , humores e corporibus excludendo subtiles ct cuti proximos per halitum , viscidos mero atque intimos per fauces ct alvum , sic ut mirum videatur quam celeriter belleque id present. Ambrositum Paraeum, qui operum Lib. I9. cap. 9 anno IJ73. ait inun tionum methodum omnium utilissimam ct tutissimam eqse , repetitque cap. IO. NOX laudata Rondeletii verba , argentum nempe vivum esse luis alexipharmaeum proprιumque antidotum , quod opportune exhibitum vires habeat admirandas scurare enim quocumque modo appositum partium tenuitate exsiccando σ sudo

res mobend0. . . .

Omnium tamen disertissime Merct rii utilitatem praedicavit Epiphanitis Ferdinandi is , in Historiis sve observationibus casibus mecticis , quas numero centum edidit anno P a I. ubi scripsit Historia 17. centum δίQuinquaginta Gallicos orianis aetatis & sexus, temperamenti varii, & in variis anni partibus hydrargyri usu a se persa natos fuisse , nullo sympto male si a perstite : Nominatque ibidem Medicum alterum Ioannem Laurentium Protopapam , qui juratus ipsi retulerit se plusquam mille Gallicosos clarasse felicissimo successa unguento mercuriali, unde colligit grates Deo agendas esse, a quo ad tantum morbum tam es cacem medicinam detegi permissilina fuerit. II. At vero , licet Mercurii causa tum numero , tum momento suffra ob omα-

175쪽

LIBER II. CApur IX. I 1giorum potior olim filisse videatur, fatendum tamen toto feculo decimo sexto quaestionem illam magnis utrimque Altinoribus controversam fuiste,

plenam dissensionis inter dochillimos. Id scilicet condonandum illis temporibus, quibus ne latumi quidem unguem ab Antiquorum Opinione recedere licebat, & nefas esse ducebatur remedio uti, quod ab iis infamatum fuisset. Sed tandem discussis praejudiciis praevaluit superiore sae'

crito experientia rerum magistra, ac repetitis exemplis apertissime compertum est lignorum quidem administrationem ad curandam luem vene ream confirmatam , imparem de inessicacem eme ; contra vero usum Mercurii tutum, certum , essicacissimum, modo rite adhiberetur ; unde factum ut Medici; tum qui in Antiquorum verba jurare parati erant ἰὰ vi veritatis omnes tandem adacti sint Mercurio primas deferre , ejusque usum in extirpanda omni lue venerea lignorum adminis trationi perpetuo praeferendum esse uno ore confiteri. Huic conclusioni stiffragatur δύ' ipsa ratio , quae in rebus Medicis , si sola sit, parvi quidem 1, si vero experientiae adstipuletur, magni semper facienda est. Nam 1'. Partes integrantes, seu potius guttulae decocti lignorum , cum non agant in sanguinem gravitate, ut quae sanguinis partibus proxime aequi-ponderent, non possunt in illum agere nisi qualitate altera, figuratione nempe specifica, cujus ope acres, aromaticae , lixiviosae , quicquid spissum , densum , viscidum cruori inest, solvere ac eliquare aptae natae partes seminio venereo inquinatas corrigant, inad vero semi nium ipsummet paulatim destiniant : Ac sane ea est una agendi ratio , se quam in decocto lignorum ab omnibus admitti certum est. At inde multiplex mali labes 1, partes enim illae decocti debent sua eadem figuratione tum solida tacite deradere & erodere, tum vitiosam liquidis acrimoniam

impertiri : Unde summa corporis emaciatio , extenuatio , consumptio ;Unde pulmonum calor, irritatio , exulcerario i, Unde jCcinoris, caeterorumque viscerum aestus , phlogosis, inflammatio, unde renum & vesicae

irritatio phlogosis cum gravi dysuria ; unde in foeminis immoderata

menstruorum eruptio ; unde demum, ut paucis contraham , universa illa incommoda , quae lignorum administrationi soleant adesse vel succedere. . Guttulae eaedem decocti , chm momento satis debili pellantur , ut pote parum ponderosae, neque Uni saepe in Vasa aut Vasorum glomeraminative glandulas penetrare , quae spissiore humore, nimiumque densato oppleta sunt, neque adeo haerentem vitiosum humorem ibi conges uni

ullomodb corrigere. Hinc ergo labes altera praecedente pejor , siquidem humor ille pridem infectus , si casu vel temporis decursu sensim elique

tur & circulationi reddatur, luem veneream alteram non raro renovat priore male extincta nihilo mitiorem. Neutrum Vero metuendum est a Mercurio ; nam I'. Cum omnis acri

moniae expers sit, agatque solo pondere , neque lilii dis ac redinem, neque erosionem solidis ullam ex se inferre potest. Certe si alterutra tasio. ex ejus usu Videatur unquam emergere , ea non MCrcurio tanquam materiali causae accepta referenda est, sed nimiae humorum ipsorummet acrimoniae aut virulentiae, cluam diluentibus edulcantibus prius temperare satis diligenter curatum non fuit. In summa duplex tantum a Mer-

S iij

bus iam dii

dum lignorum ii sui

Ratione ipsa comite

176쪽

ne olim factum est, ut Guaiacam

in Hispaniola pro

taesenti

curio periculum imminet, ne partium pondere nimio viscera molliora aggravet, Sc momento Validiore vasorum tunicas nimium distentas disia cindat. Sed utrumque praecavere facile est depletis prius venae sectione vasis , relaxato emolliensium usu solidorum tono , Mercurio parce dc partiter adhibito dcc. sed de his alibi. 20. MercuriuS , cum momentum exerceat momento sanguinis decies 8c quater validius , Vasa quaevis tentiissima , quae occlusa de sanguini ipsi invia sunt, aperit, recludit, permeat, atque' adeo virus omne undique extundit, profligat ubique , extirpat radicitus. Qubd si qua vasa in toto corpore impervia superesse possint, quod quidem rarum est, sed quod

tamen de vasis duriorum exostolium , gummatum , nodorum 6 c. interdum verum est, ea certe tantum, quae cum momento Mercurii ineluctabilia sint, vi nulla alia debiliore unquam in posterum reseranda sunt, Scquae proinde pro vasis omnino obliteratis haberi debent, humorque iis . dein impactus pro humore numquam resolubili, de a quo nullum recidivae periculum futurum sit. III. Mirum fortasse videbitur nonnullis Guaiacum ipsum nullo discrimine cum caeteris lignis confundi, dc nullius essicaciae ad tuis venereae curationem nunc censeri remedium idem, quod olim in Insula Hispaniola tantopere initio valuit ad eumdem morbum. Sed 10. Non satis constat de antiqua illa Guaiaci virtute. Novi quidem unum esse aut alterum Scriptorem , t a) qui memoraverint in Inlula Hispalliola Guaiacum ab Indigenis ad luem veneream cum successit adhibitum , & Hispanis olim indicatum fuisse, qui eodem feliciter usi sint. Verum suspicio est , neque vana, Scriptores illos morbi mitigationem

pro radicati s b ) curatione habuisse, qua in re a plurimis in Europa quoquo

olim peccatum fuisse certum est. Σ'. Esto tamen. Demus Guaiacum ad curandam luem veneream emcaciter olim valuisse : Quid tum Θ Num potuit Guaiacum recens excisum, ideoque succi plenum virtute ea pollere olim in Hispaniola, qua destituatur in Europa, ubi exsuccum lc evanidum administratur, quod sane videtur subodoratus esse ipse , qui primus Guaiaci uim in orbem nostruiminduxit D Qua de re vide Utrichum Hultenum , supra , cap. 6. v. Adde luem veneream, licet in Europa Guaiaco non cedat, potuisse tamen in Hispaniola cedere, cum 1bi natura mitior sit & curatu facilior , teste Gon livo Hernander de Oviedo , Dco mox laudato , & Fallopio , Tract. de Morbo Gallico , cap. r. quorum hac de re testimonium potest exemplis confirmari: Exploratum est enim luem Veneream in ausia trinis regionibus & lenius saevire dc facilius sanari, quam in regionibus ad septemtriones propius sitis. V. Denique quor stim tam multa Θ Sperantne, qui haec objiciunt, se unquam effecturos ut experimentis numero paucis , antiquis, male com-

J Antonium Musam Brassavolum , in Responis ad quast. Alexandr. Font a. Utricum Hultenum , De Morbi Gallic. curat. per nuministr. ligni Gua iaci cap 6. Confatuum Hermandeet ab Oviedo , Hs nat. Indicari regrou Lib. 3 o. sed . I. cap. 2.

s b ὶ ane testatur Sydentia miris in Epistola Responsoriu ι. usum Mercurii usui Guataei jam pia Ragi in ipsis Iusulis Autillia.

177쪽

Lia ER IL CAp UT I X. pertis, in alieno orbe institutis, quae ambigua sunt, fidem elevent experimentorum quae plurima dc certissima sunt, quae nunc , quae quotidie , qine apud nos fiunt, dc quae contra Guaiacum apertissime testantur. IV. Ne tamen Guaiacum suis laudibus defraudasse videar, lubens con- Casus, ad Cellero IV. Ejus decoctum , quod de ptisana quoque dictum velim, quae dς e China , Sarsa-parilla, Sassanas dcc. praeparatur , facere ad morboS Vene- reos locales 3c incipientes , ut ad gonorrhoeam , bubonem, ulcuscula VC-nerea porros, in quibus seminio morboso extirpando plerumque sufficit, cum & paucum δc recens sit. Cauto tamen Opus est, ne temere adhibeatur in macilentis, exsuccis, retorridis, biliosis, picrocholis, iis ve qui pulmone, renibus , vesica jam math habent. Σ'. Decoctum idem utilissimum esse, sed sub cautione eadem , ad dolores dis lipandos, si qui ab impura venere olim oriundi hydrargyros supersint, sive solum praescribatur , sive addito lacte vaccino ex arte tem peretur , pro nota scilicet aegrotantium temperie hunaidiore vel sicciore,1erosiore vel salsiore.

3'. Denique decoctum illud necessarib quandoque exhibendum esse post hydrargyrosim legitime administratam , si lues venerea cum strumosa

aut scorbutica cachexia ita conjuncta fuerit, ut symptomata morbosa ab utraque causa dependeant. Mercurius enim , quo virus Venereum pQ tenter exterminatur , plerumque ne attingit quidem strumosum vel scor buticum seminium , quod utrumque Guaiaci decocto felicius cedit. Sic observavi syphiliticos nonnullos , qui strumis vel scorbulo simul laborabant, ab hydrargyrosi legitima perfectae valetudini restitui non potuisse, nisi

postquam per mensem usi fuerunt decocto meraciore , nunc quidem selius Guaiaci, nunc vero Guaiaci caeterorumque lignorum , cum additis plantis quibusdam anti scroful Osis, aut anti scorbuticis.

Opinor ad prius luis venereae genus, scilicet ad strumosum , pertinere observationem illam, quam profert in Praefatione Editioni Lugduno Batava AI'sy Luisini praefixa vir doctissimus Hermannus Boerhaave, scriptis suis aureis re perpetua semper dignissimis vita de re Medica , si quis alter, optimὸ meritus, cujusdam scilicet aegri , qui incassumi optimo ridicorum consilia sequutus atque frustra dra Irosim expertus pro desperato relictus fuerat, ct qui tamen re te convaluit usu decocti Guaiaci ex Methodo ab H utaenio descripta in Libro cui titulus est De Morbi Gallici curatione per administrationem ligni Guaiaci. Sane ut suspicer luem eam , de qua agitur, e strumosarum genere fuisse, id potissimum facit , quod, ut ipse Boerhaave narrat, in diversis corporis locis ossa essent adeo tabefacta , ut in

digito manus articulus unus exciderit, in crure vero plurima loca cariosa spectarentur. Licet enim ea ossium labes tui venereae, quae strumosa est, non sit propria , ut aiunt, quarto modo , experientia tamen compertum est in

illa frequentius usu venire , quam in alia ulla. Q ubd si vera conjicio, jam 'observatio a Viro doctissimo proposita inesticaciam Mercurii in profliganda lue venerea nullomodb probatura, quae tamen sola in quaestione versatur , sed probatura solum Mercurii inefficaciam in curandis strumis& strumosa cachexia, de qua nullatenus ambigitur. Caetera vero argumenta, quae in Praefatione eadem adversus vim Mer- ripendinu

178쪽

sententia vi

rii.

DE MORBI S VENERE IS.

curii in omni lue venerea afferuntur, Auctoris nomine magna quidem, re tamen tanta non sunt, ut a sententia d1movere valcant. ει Argen

is tum vivum , Vir do fissimus , sola vi vitae actum hoc malum,. sanat, motu expellit. Ideo & ejus medicata potestas haud valet cor D rigere Venereum tabum, quando ille figitur 1n locis, ad quae actio cordis & arteriarum vix pertingit. Hinc cariem diploes cranii non sanat, M sed in cellulas ejus osseas consumpto pingui vacuas, iners effusus sta-υ gnat. Inde & ossium medullam inquinatam hoc malo vix r purgat. Gonorrhoeas in sola cellulosa penis fabrica haerentes, per quas Vix illius circumeuntium humorum impetus, numquam sanat, licet luem simul γ dominantem perfecte eo tempore tollat. Ossicula tenerrima, solis te nuibus tecta membranis servare nequit, ne excidant sed N mala Venerea , quae latitant in locis , per quae arteriae rubrae , flavae, se υ rosae, pellucidae, caeteraeque per quas liquida cum idonea velocitate 3 ruunt, argentumque Vivum admittere in se possunt , atque illud fortiter urgere vitali potestate , perfecte sanari queunt Mercurii virtute. Hactenus ille. Sed a P. Quandiu in parte corporis quavis, etiam a corde remotiss1-ma, vita est , hoc est quandiu in illa solidorum oscillatio & liquido-Tum motio reciproca viget, quibus vita debetur, tandiu mercuriales ato mi liquidis interjectae & eadem, qua ipsa , vi actae, moVentur cum CC- .leritate , quae major sit celeritate liquidorum ipso am ex Lemmate V. ced. capit. & momentum exercent, quod adhuc multo majus sit momento aequalium partium liquidorum ex Lemmate VII. ac proinde tandiu

aptissimae sunt ad atterenda, comminuenda, distblvenda liquida quaevis haerentia , inspissata, impacta in ea parte ; ad solidorum oscillationes promovendas & intendendas i, uno verbo ad seminium Venereum exturbandum , si quod ibi lateat, de ad reparandos seminii venerei effectus, si qui ibi sint ulla arte reparabiles. Valet ergo Mercurii medicata potestas ,

prae altero quocumque remedio , corrigere venereum tabum quacumque figatur in parte , dummodo ea pars vivat, hoc est dummodo ad illam cordis ct arteriarum pertingat. Σ'. Quod si pars corporis quaedam sumaminata solidorum oscillatione Sc suppressa morione liquidorum plane emortua sit, aut carie latenter erosa, vel abscessu suffossa, tunc sane mercuriales atomi, quae in haerenti bus in parte fluidis minutissimae fliaitant, pulsionis defectu sibi applicitae M pondere deciduae in guttas conspicuas una coiturae sunt, quemadmodum in defunctorum cadaveribus observatur post largam hydrargyrosim. Inde frequens est in iis qui Mercurio inuncti fuerunt, Mercurium colligi intra ossa, si qua cariosa sint, aut partes quascumque , si abcessit

vel ulcere saucientur : Ut testantur Joannes Epistolar. Lib. I. Epist. 3. Joannes Fernelius, De luis venerea Curatione eap. 7. Gabriel Fallopius , T ractat. de Morbo Gallico , cap. 76. Alexander Traianus Petronius, Lib. 6 de Morbo Gallico , cap. I. Itaque jure merito ait Hermannus B rhaave Mercurium in cellulas carissae diploes inertem , e fim stagnare Collecto huic Mercurio via cita plerumque paratur qua esstuat ci

tra noΣam , deraοa scilicet carie vel aperto abscessu, At vero, utcumque aliquandiu.

179쪽

L 1 3 g R II. CAPUT IX. i s aliquandiu retineretur , nihil inde immineret periculi, ut jam pridem

docuit experientia , quae Antiquorum praejudicia de vi argenti vivi venenosa falsi convicit. Siquidem Mercurius est, teste ipso Boethaave loco

laudato , omnium forte cognitorum corporum minime rodens vel acre. Ideoque juxta Alexandrum Petronium Traianum, De Morbo Gallico Lib. 6. cap. 3. cujus sententiae suffragatur experientia , si post inunctiones tu humano corpore intus relinquitur , propterea tamen , ubi ad se redierit, ct alicubi si mus permanserit , non magis obesse quam plumbum , ubi forte in aliquo hominis mem-

- . Minime potest Mercurio vitio verti , si cariem diploes cranii non D-net : si ossi medullam inquinatam hoc malo vix repurget: si gonorrhoeas in sola cellulosa penis fabrica haerentes . . . . numquam sanet. Cum ea enim symp- tomata a seminio venereo dependeant non tanquam a causa conjuncta Continente , sed tanquam a causa conjuncta simpliciter , posito quidem seminio ipsa poni possunt, sed illo sublato eadem auferenda esse non cons quatur. Nempe opus habent ulteriore curatione & diuturniore tempore, caries ossium quidem, ut corrupta Ossis facies exfoliari ; gonorrhoea vero, Ut prostatarum , vesicularum seminariarum & cellulos e penis fabricae ut cera detergi; ambo demum ut callus vel cicatrix feliciter coire possit. Satis est si Mercurius luem dominantem eo tempore persedie tollat , ut ab illo tolli testatur ipsemet Boerhaave. Siquidem ea ratione profligato emel seminio, a quo solidarum partium vitia fovebantur, futurum ut caries & exulcerationes stiperstites quaecumque, quae ante venereae erant & remediis superiores , in meliorem naturam mutatae remediis ordinariis jam tandem

cedant.

1'. Neque meliori jure objicitur in Mercurium , quod Ospicula tenerrima Isolis tenuibus tecta membranis , puta vomerem & turbinata ossicula interiorum narium , servare nequeat, ne excidant. Ea enim Ossicula vel tota stubstantia, quod prae tenuitate fere perpetuum est, vel alterutra tantum facie corrupta

sunt cari'sa, quod rarissimum. Si prius, non magis pόtest in te ritas ipsis arte restitui, ne excidant, quam vita mortuo : Frustra igitur a Mercur1o id exigas, quod a nullo remedio obtinere possis, & quod est stipra naturae vires. Si posterius, decisa ea ossis facie quae cariosa est, potest altera quandoque superesse, quod sane a Mercurio aeque tuto praestari potest, ac ab alio quociumque remedio, atque adeo Mercurii conditio, si non melior , at certe haud pejor inde censenda est. 6 Q. Quid multa λ Licet vel ex ipsius Boerhaave verbis egregium pro Mercurio sustragium elicere, cui lubentes subscribimus. Ille eia in ultro fatetur perfidie sanari puse Mercurii virtute mala venerea , qua latitant in locis , per quae distribuuntur arteriae rubra. sava , ferosae , pellucidae , caeteraeque per quas liquida cum idonea velocitate ruunt , argentumque Tiὀλίm adnut tere in se possunt , atque illud fortiter urgere vitali potestate. Sed per omnia coimoris loca distribuuntur arteriae rubrae , flava , serosa , aut Pellucida ; sed in s1ngulas illas arterias , quandiu VItali motu fruuntur , liquida ruunt cum idonea velocitate ; sed in singulas argentum viνum libere admittitur , ac formiiter urgetur vitali potestate. Consequens est ergo, vel auctore ipso BOerhaave, Mala venerea posse Mercurii virtute perficile sanari in .omnibus corporis lo-

180쪽

Uter potior sit an

ad quos

- , quandiu iis vita inest , ac proinde si forte Mercurius conceptas spes unquam frustretur, ut sanὶ fruitiati ir aliquando, id inde deducendum esse , non quod extirpandae lui venereae impar sit , sed quia minus sit

comparatus ad virus strumosum vel scorbuticum profligandum , quorum

alterutrum cum lue venerea conJunctum tunc lateat , quorum utrum

que sitis propriis lite remediis opus habeat praeter Mercurium , ut ex

tirpetur.

Secundo. Multa egimus , dum primas Mercurio detulimus ; sed non peregimus. Potest enim Mercurius ipse bifariam administrari ; intro scilicet ore haustus forma pitularum aut pulveris 1, & foris corpori applicitus quomodocunque. Hinc ergo existit hoc in loco quaestio altera , utra utri praesiatet administrationis ratio , quae praecedente quidem non minus gravis est , sed solutu facilior , & in qua dirimenda interior Mercurii usus exteriori apud cordatos omnes causa cessurus est , multiplici argumento. I. Quod praeparata Mercurialia deglutita spiculiis acidis, quibus horrent, Ventriculi tunicas pungant, irritent, lacessant, atque adeo laedant& debilitent. Inde est quod stomacho plerumque male habeant, quicum qiue Mercurialibus intro sumptis diutius usi sunt. II. Quod particulae praeparatorum Mercurialium , pro ea dosi, qua

assumuntur , parce, quin etiam parcissime transfundantur in sanguinem per venarum lactearum oscula , ex capite praecedente, atque adeo paucam debilemqtie vim exerant in sanguinem in virus cum sanguine confusum. III. Quod atomi praeparatorum Mercurialium in sanguinem tandem transfusis, cum spiculis acidis alte adactis configantur, aegre , tarde parce ad nativam Mercurii formam ex Lemmate II L cap. praecedent. atque adeo minus efficaciter sanguinem corrigant & virus debellent , cum ex laudato capite tota Mercurii vis ab ea forma dependeat,

qua divisibilis est in minutias indefinite parvas , quarum singulae globosam figuram liberrime affectent. IV. Quod mercuriales illae atomi spiculis horridae, dum in sanguine

fluitant, itu redituque tenuissima molliorum partium vasa pungant, irritent , stimulent, unde calor , irritatio, phlogosis , erethismus multiplex pulmonum , cerebri , ventriculi, jecinoris , renum dc vesicae, atque etiam uteri in mulieribus. Hinc itaque liquet praeparatis Mercurialibus intro sumptis ventriculum quidem laedi, & multiplicem noxam pulmoni, caeterisque visceribus inferri , atque adeo illorum usum numquam plane innoxium esse :dnde tamen nec sanguinem perfecte corrigi, nec virus altius repostum esticaciter profligari, atque adeo usum eorumdem tui inveteratae curandae imparem esse. Quocirca haud mirum si interiori Mercurii usui, ceu minus tuto & minus efficaci, praeferatur exterior , a quo nihil simile metuet dum est , imb vero a quo contraria omnia expectanda sunt, utpote quo Mercurius in sanguinem subeat 1'. Intacto ventriculo , Via facili expedita , 3'. Sub nativa forma ; ac Α'. Omnis acrimoniae experS, adeO-que ingressus opem laturus sit certam, praesentaneam , efficacem & ex se plane innocuam.

Facessant ergo cum suis mendaciis qui panaceis, praecipitatis, magis-

SEARCH

MENU NAVIGATION