장음표시 사용
81쪽
res, qui carnem hominum receos occiserum in Mauritania vasis conditam , loco thynnorum divenderent; atque tam foedo ct gravi nutrimento adscribi hujus morbi originem. Neclyue a vero abludite Constat enim Cannibalos ad Occidentem vesci carne humana i eaque India , primum deterita cum esset , plurimum laboravit hoc morbo. Quae sane apertissime probant, ut a Cicerone dictum meminimus, Lib. de Divinatione, nihil tam absurde dici posse, quod Mon dicatur ab aliquo Philosophorum. V. Videntur mox adducta Ciceronis verba verissime quadrare in Ioannem Baptistam Vanhelmoni, qui de Origine luis venereae novam & omnium maxime monstrosam fabulam narravit, auctoritate quidem nulla nulloque fundamento nixam , sed visitone tantum somniali , ut ipse ait, Fanatici cujusdam parum sani, imis ne visione quidem , sed conjectura commentitia, quae ex vana & inani visione deducitur. Nempe narrat sa Hel montius Larico cuidam , quem ille virum fandium dicit, quem lympha- tum verius dixisset, animo apud se indaganti cur ita lues praeterito seculo , ct non -tea erupisset. . ct unde , si non ab Indis , in Europam devenerit,
visum fuisse in visione intellecituali jumentum , quod pene dissueret ulcere foetiado , qui morsus equina speciei proprius a nostratibus Belgis P den Vorm.
a Gallis vero te Farcin vocatur. Unde ille suspicatus est quod in obsidione Neapolitanά , qua primum dira haec lues emersit nefando aliquis peccato congressum cum ejusmodi jumento habuissct. . . . . unde suum fermentum permit- rente Deo vindice 2 in humanam familiam naturaliter transplantaverit. Cui conjecturae Helmontius aniliter credulus totis viribus ipse sus agatur. Sed pudet otio abuti in iis tractandis quae turpia, aut confutandis qtiae absurda sinat. Si quis tamen plura cupiat, adeat infra Lib. vi. Caput de
Luem veneream in Insulis Aniillis a Chri ophoro Columbo Ieritis , ac praesertim in Insula Hi paniola , quae nunc Insula Sancti Dominici appellatur , endemiam antiquitus fuisse , O inde in Europam transmissam esse.
CO N S T A T Historice monumentis novum orbem auspiciis Isabel Reginae Castiliarum & Legionis , consilio & ductu Christophori Columbi , Genuensis, detectum fuisse sub finem staculi decimi quinti. Hiecula, navibus tribus, militibusque vel nautis numero IZO. solvit e portu Baetica, quem Palos nominant, die 3. Augusti, anno I 92. Post errores laboresque varios appulit 6. Decembris ejusdem anni ad Insulam Indigenis Haiti dictam, quam Columbus Hispaniolam vocavit, quae nunc Insula Sancti Dominici appellatur. Inde , constructo prius propubnaculo , cui Nativitatis nomen dedit, & ubi 38. milites reliquit, discessit die C. Januarii anni 1 93. dc tempestate actus ostium Tagi in Lusitania invitus
subiit die 6. Martii ejusdem anni. Hinc cum 8 a. sive militibus sive na
mulo Pestis, artic. qui inscribituta
Quo tem pore Insulae Antillaea Christo
82쪽
tivi tui commercii reciprocatio in
tis 3c novem Indis, quos secum adducebat, incolumis rediit die gelus dem mensis ad eumdem Baeticae portum , qui Palos dicitur, & inde pedestri itinere Barcinonem perrexit, ubi Rex δί Regina Hispaniarum
tunc aderant, susceptae navigationis rationem redditurus.
Christophorus renovato apparatu navali a Gadibus vela denub fecit die as. Septembris ejusdem anni 1 93. cum navibus septemdecim, mi litibus volonibusque I 3 oo. multisque nautis ac operis , dc ad Portum Regium in Insula Hispaniola, a propugnaculo, quod Nativitatis dictum fuerat, haud longe distantem, reversus est die et . Novembris; unde in eunte anno sequente I ' . naves quatuor δί decem in Hispaniam re misit, quibus ducem praefecit Antonium de TorrςZ. Mense Aprili ejusdem anni 1 9 . Bartholomaeus Columbus , Christophori frater, Hispaniolam adivit cum navibus tribus 1, 3c sub ejusdem anni finem iisdem navibus in Hispaniam rediere P. Boyl, Catalanus , MO-nachus Benedictinus, δύ Petrus Margarit, nobilis Catalanus, qui jam lue
Anno eodem mei e Augusto quatuor aliae naves ab Hispania ad Insulam Hispaniolam appulla e , duce eodem Antonio de TorreZ, quae pro cul dubio cito quoque ad Hispaniam remisiae sunt , Ut de praecedentibus dictum est. Imb tunc, ut mense quolibet navis una ab Hispaniolae in Hispaniam , navisque altera ab Hispania in Hispaniolam solveret reciproci commercii causa constitutum est. Demum mense Octobri anni 1 9s. Ioannes Aguado Regum Catholicorum Legatus navibus quatuor in Hispaniolam devectius est , ut de obiajectis Christophoro criminibus auctoritate Regia inquireret 1, dc inde sub sequente anno cum navibus duabus Gades repetiit, quo appulit die II. unii anni 1 96. cum Christophoro, de ducentis militibus qui lue venerea infirmabantur. Versamur scrupulosilis in enumeratione itinerum , quae inter Hispaniolam dc Hispaniam primis annis instituta sunt , ut inde liceat colligere, etsi daremus nulla alia confecta fuisse praeter ea quae ab Historicis me
morantur, frequenti tamen noti commercii reciprocatione Hispanorum de Indorum nationes jam mixtas fuisse ante annum I 93. aut I 96. adeoque
luem veneream potuisse facile ab Hispaniola in Hispaniam iam tum de rivari, ut fert communis opinio, si constiterit semel eam luis speciem indigenis Hispaniolae antiquitus propriam fuisse & endemiam. Sed controversiam , ubi semel ad eam quaestionem adducta est, solii tam jure possumus dicere, chin luculentissima adsint tum Medicorum tum Historicorum testimonia, qui primo morbi ingressui in Europam coaetanei vixere , unde aperte demonstratur non modo IV. LIIem Venes eam
in Insula Hispaniola ac caeteris vicinis endemiam fuisse ; sed etiam Σ'. In Hispaniam navium commercio inde traductam esse ; ac demum 3'. Ex eadem Insula aut ex vicinis talis morbi genitricibus quaesitum morbo remedium , & Indigenarum exemplo indicatum fuisse, cum nulla in Europa suppeterent satis emcacia.
Primo. Inter Medicos , qui unt I. Antonius possunt in testimonium adduci, potissimi
83쪽
colis, qui Indicas nuper repertas Insulas inhabitant, Lusiitant viri ingenio G
tali affectu. , talibusque symptomatibus, qualibus in Hispaniatilitania illi assiciuntur, qui lue Gallica laborant, quomodo Indi illi his, , - ' yςstyx 'ζrζn ur animadverter ant, &
aiid1 modum in Lusitaniam ac Hispanias attulerunt, & una secum tignum hoc Indicum comportarunt. . . . . . Cui us decoctum , pergit ille , ω
ego primus Ferrariae praebui illustri AEneae Pio in dulci aqua L. cum is
omnibus alus MedicIs novum ac Inauditum videretur ut Vere erat j med1camentum , multique idipsum deridebant, quousque videre illus - μtrem Virum sanitat1 restitutum esse.
s vulgb Rui-Diat in de Issa, Medicus Hispalensis, In Libro sim uiari Hispanice scripto contra ias Bubas, quem Joa i III
I usitaniae Regi nuncupavit, & quem ideo scriptum fui me necessie est ante annum Iss7. quo Ioannes III. mortem obiit, sequentia habet cav. r. a Georgio Hieronymo Velschio sic Latine reddita in Annotatione ad Obiae vationem Ah. Marcelli Cumani. In Hispaniis morbus ille visius est anno I 's. Barcinonae, quae primum infecta est, &sire deinceps Europa cum re-iquo orbe universo , cujus partes hodie innotuerunt. Originem traxit 1n Insula Hispaniola , quod fatis longa certaque experientia compertum fuit. Cum enim a Christophoro Colono sive Columbo ὶ Thalassiti clix re reperta & detecta esset, militibus cum incolis conversantibus , quod af- refectus contagiosus esset, facile communicatus est, & qui in citissime in Mexercitu graikabatur, cumque dolores ejusmodi numquam ab illis cons is pecti aut cogniti essent, causam in maris labores & navigationum moles- retias referebant aliasque occasiones , ut cuique probabile visum erat. Et recum eodem tempore, quo Colonus Stolarcha appuleras, Reges Catho- rilici Barcinonae degerent, quibus itineris rationem reddebat, i ner- .. que adeo reperta denarrabat, mox tota urbs eodem morbo corripi coepit alissime se diffundente, . . . . sed quia incognitus hactenus valde que formidabilis videbatur, jejunia, . religiose devotiones aliae &elee ..mo ynae Institutae stilat, ut Deus 1llos a morbo tueretur. At sequente mox re anno I ' cum Rex Galliarum Christianissimus Carolus, qui tum re rerum potIebatur , ingentem exercitum in Italiam drixisset, multi Hispa- ιι norum, qui hostes illorum erant, ibidem hac lue infecti vivebant, adeo re ut mox Regiae copiae inficerentur; ignarae tamen quiS qualisve morbus reellet, aut quo nomine appellandus , crede hant ex ipso aere regionis relubortum. Vocarunt Malum Neapolitanum : Itali autem & Neano- relitam, quibus nulla ejus hucusque notitia, Gallicum nominabant. Deinceps Vero, prout acciderat, quisque pro lubitu aliud nomen impone- rebat inde desiumptum , unde originem subnasci putaret: Castellani re in Lusitania autem Malum Castellamim, in India Lusitanica Morbum Lu- re
III. Joannes Baptista Montanus, in Tractatu de Morbo Gallico; u A re
84쪽
ii Christi, inauit , Nativitate I 9α. quidam Columbus miles una cumis multis Hispanis accessit in Indias illas novas, quas Calicut appellant , ,, qui quidem morbus Gallicus j quia ibi familiarissimus est, quemadis modum scabies apud nos , accidit tunC ut musti ex illis Hispanis , dum ibi morarentur, infecti stat tali morbo , qui deinde ad suas regiones ,& ad nos revertentes multos ex nostris Infecere. . . . . Apud IndiaS IllaS
novas, subjicit idem , viget morbus iste contagiosuS, Illis tamen familiarissimus 1, & ideo repertum est etiam apud ipsi S ant, lotum ejus, quod lignum Guaia canum dicitur. Morbus itaque iste illis est , silcuti apud nosi, scabies , familiaris , dc acquiritur per contagionem sicuti & scabies. IV. Gabriel Fallopius, Tractatu de Morbo Gallico I. . Inter Januenses, inquit, nobili ingenio fuit Christophorus Columbus , qui Co-M lonus a Petro Martyre diligenti rerum Indicarum Scrὶptore Vocatur. ... i Huic Ferdinandus & Elizabeth subministrarint IIburnicam unam dc
in celoces tres, cum quibuS Ind Iam Occ1dentalem salutaVIt. . . . .
Inventum est certe pretiosissimum metallum, inde delata est copia, &is in ens margaritarum magnitudo , sed est enam adjuncta spina , atque ,, aloes melli admista. Detulit enim Columbus triremes Gallica lue referis tas ; Ibi mitis est morbus & instar scabiei, sed ad nostrum veniens o ,, bem ita ferus , ita immitis factus, ut caput, Oculos, ΠΖsum , Palatum, ri Cutim , carnem , Θssa, ligamenta , Viscera tandem OmnIa Intestet, inh- Si quis plura Medicorum testimonia desideraverit, consulat Meonardum schinai, Tract. de Morbo GaIlico , cap. I. Ioannem Manardum, Epistol. ad MichaHem Sanctannam, Chirurgum; Alfonsum Ferrium , in Prae- tione Librorum ni inor de Morbo Gallico ct ligni sancti natura usuque multiplici ; Antonium Gallum , Oper. de ligno sancto non permiscendo cAp. I. Antonium Fracantianum, Lib. de Morbo Gallico ; Prosperum Borgarutium , Method. de Morbo Gallico , cap. I. &c. quI omneS testantur vene-xeam luem in Infulis Antillis, quae Mexicanum Archipelagus occupant, antiquitus propriam & endemiam, ac seecificis remediis fulic regIoni peculiaribus curatia fuisse, priusquam Hispanis advenis Innotesceret imo vero Hispanis nec morbum nec morbi remedIum InnotuIlle, nuὶ ab In
Secundo. Paucos seligemus ex Historicis , sed omni exceptione majores,& qui de prima luis venereae origine , tanquam de re sibi apprime cogni-tst, occulati testimonium dic nx' . . . in . A
I. Gonsalvum Fernan leg ab Oviedo, qui in Hispan la ipsa, quo a Rege Ferdinando missus erat anno 1 13. ut metallorum fusioni pr esset, d1ucommoratus est , dc scripsit ibidem circa annum 13 3 s . neralem Historiam Indiarum. o Narrat autem Ille huyus Historia Sect. 1. Lib. IO. 2. Morbum hunc , qtu dicitur de Ias Buas, pam sic ,, cant luem veneream ) esse omnibus his regionibus communem, Ioeoque placuisse miserationi divinae quod auxilium item Omnibus conamunice-Mtur, atque pro eo tollendo ubique in promptu sit. Licet vero, ille , lues ista alibi etiam grassetur & vigeat, principio tamen Christianis malum hoc cognitum, nςcnon experimento alboris Gumcau appellatae
85쪽
L 1 B p R L C A p tr et I X. 3 rcurari visum in hac Insula Hispana dicta Apud Indos haud est
adeo saevum malum , nec tantum affert discrimen, sicut in Hispania & frigidioribus climatibus, sed parvo negotio hujus arboris ope incohae cu- rantur. Demum interjectis quibusdam verbis fatetur o In illis regionibus Indicis paucos esse ex Christianis, paucos, inquit, admodum, qui conbressi IIn Venereum cum mulieribus indigenis experti saevum hunc remorbum effugerint, quoniam profectis est hujus soli proprius affectus, dc Indicis hisce hominibus adeo frequens, sicut alibi sunt aliae communes aegritii lines. 4 Similia legere est generalis ejusdem Historia Lib. a. cap. Mi . sicut & Capite Summarii, quod anno 132 s. idem Gon salvus Toleti jam ante conscripserat, dum in Regia negotiorum causa versabatur; sed de his fusius cap1te sequente. II. Franciscum Guicci ardinum , civem Florentinum , qui in Historia sui temporis Italice scripta summa diligentia narrat quaecumque in Italia suo tempore contigere, ab anno I 9 . ad annum I 332. Is autem in fine lib. a. postquam dixit luem veneream passim Gallicam appellari, sic pergit ex Versione Coelii Secundi Curionis. o Verum aequum est hanc ignominiam rea Gallico nomine removere : Nam pbst, eam luem scabiemque foedissi- remam ex Hispania Neapolim importatam fuisse constitit. Nec tamen ejus regentis fuit propria, sed ed quoque ex illis Insulis allata, quae Christo phori Columbi, Genuensis, navigatione manifestari iisdem fere annis in
nostro orbe coeperunt: quibus tamen in Insulis hic morbus naturae beni- gnitate praesentissimum habet remedium : quippe tantum cujusdam no-
bilissimi atque aliis multis dotibus memorabilis ligni , quod ibi nasia ocitur, succi haustu facillime curantur ; Gua iacuim id vocant. GII L Demum R. P. Ioannem Baptistam dia Terire ex ordine Fratrum Praedicatorum , testem quidem recentiorem , sed veritatis amantem & rerum Physicarum gnarum, atque in Insulis Antillis diu commoratum. Hic autem postquam asseveravit Histor. Generat. Insular. Sancti Christophori , Guardal a , I fartinicie ct aliarum Gallice scriptae Parte S. cap. I. g. D. Harum Insularum indigenis turpem eum morbum, quem Epian di- ει cunt, & qui ipsissima lues venerea est, quasi haereditarium esse, & ab M iisdem contrahi non solum venere , sed etiam sponte concipi, pessimo vivendi more quo utuntur, pravisque cibariis quibus vescuntur i, mox re addit se novisse certissima scientia milites Hispanos, qui cum Christo- raphoro Columbo in Hispaniam inde rediere primo itinere , ab indigenis
morbum hunc contraxisse , quem Neapolim traduxere , Unde contagium ad Gallos propagatum fuit, & hinc in universam Europam diffe- reminatum Qiuae dicta idem non semel repetit in Generali I istoria Antillarum , T m. a. Traite T. f. I 2.
Eadem vel similia leguntur apud Marcum Antonium Cocci uim Sabelli cum , virum Dochum dc Historicum egregium, qui ipse sal tabe Gallica ex vaga venere quaesita septuagenarius obiit anno IJo6. Rhapsiod. Historio. En-neade 1 o. Lib. 9. Apud Franciscum Lopeg de Gomara , Presbyterum Hispalensem , Historia Generat de las Indias cap. Apud Paulum Jovium , qui ex Medici professione ad Episcopatum Nucerinum evectus a Clemente VI L fato functus est anno i 13Σ. Historiarum Lib. η'. Apud Fran-
86쪽
ad annum 1 96. &c. Sed ea sigillatim describere supervacanetina esse duximus, in re jam satis manifesta, di cui lux nova mox accessura sit sequente capite.
VIII. Francorum Rex de invaden
Neapolitano cogi-rans paOem Componit cum Ferdi nando Rege Arrago pensium. Cuius conditionibus
CAPUT X.Luem veneream , quae ex Hispanioia oriunda es , ab Hispanis ad ' Neapolitanos , ab utririque ad Gallos , demum ab his tribus ad
caeteros Europae, imo pleroseque Asiae se Africae populos qua
ex traduce propagatam fuisse. Reperiri tamen sub Zona To rL. regiones alias , quibus lues eadem vernacula s endemia
EX E U N T E decimo quinto feculo Ferdinandus & Isabella communibus auspiciis Hispanias regebant : Haec erat suo nomine Regina Castilianum & Legionis 1, Ille vero jure paterno potiebatur Regnis Arragoniae, Valentiae, imb etiam Siciliae , quam jure an injuria, jam non quaero, sed pessimis saltem artibus Petrus III. Arragonensium Rex olim invaserat, Gallis ad internecionem caesis teterrimo & perfidioso facinore, quod in historia famosum est Vesperarum Sicularum nomine. Iam a morte Ludovici XI. Ferdinandus ille , Carolusque Octavus Francorum Rex de Comitatuum Ruscinonensis & Caeritaniae dominio inter se decertabant , sed pacem componere Carolo visum est anno 1 92. ne quid obstaret expeditioni quam in Italiam parabat , ut Neapolitanum Regnum, quod haereditate Caroli Cenomanensium Ducis sibi obvene rat , armis vindicaret. Foedus itaque Narbone ictuna est mense Ianuario anni 1492. seu potius 1 93. ut hodierna fert computandi ratio, dc inter caetera foederis capita expresse sancitum fuit Ferdinandum se in hostium numero habiturum quoscumque Carolus hostes sibi facturus esset, qua conditione Carolus Ferdinando de Comitatibus , de quibus erat controversia, volens & ultro decessit. Sed pacis conditionibus, quanquam sibi aequissimis , Ferdinandus non stetit , nec a partibus Regum Neapolitanorum , quibus Carolus bellum inferebat, unquam abstinuit. Eos quidem Regibus Arragonensium satos, S ipsi consanguinitate propinquos fuisse notum est, spuria tamen origine ; sed potior ratio Ferdinandum movebat. Metuebat scilicet ne Galli, si Regno Neapolitano quiete semel potirentur, Siciliam non minore for-runa, nec minore jure invaderent, & jure postliminii repeterent. Haec animo volvens Ferdinandus , ut erat callidissimus fraudum arti sex, nec Neapolitanos Reges consiliis & copiis clam juvare nec Gallorum impetum , hostes concitando sociosve avocando , clam retundere unquam cessavit. Tandem , cum Carolus fortuna artibus majore usus in
Neapolitanum Regnum arma victricia 4llaturus esset, jussit Ferdinandus
objecta distimulatione Antonium de PQnseca Legatum injusta, ut aiebat,
87쪽
- L I B E R. I. C A p Π τ X. . iram Carolus meditabatur , ustirpationi sibo nomine intercedere , quod a Legato Velitris haud longe ab urbe Roma, die et '. mensis Ianuariimni 1 9 . ruina insolenti arrogantia praestitum fuit, ut tabulas icti Narbone foederis, cujus conditiones objiciebantur a Carolo, palam dilacerare
non dubitaverit. Abhinc aperto marte dimicatum est inter Gallos Hispanosque. Ferdi- Donec tan-nandus duce Gonsalvo HernandeZ Cordubensi, qui deinde . Magnus Ca- Rpζx 'Pitanem cognominatus fuit , copias in Siciliam Jam ante miserat. Huc ferdinandus II. sive iunior Regno Neapolitano exutus ex Ischia Insula , inter Gallos AEnotr1dum altera , se receperat paulo ante Caroli discessiim , ut cum & Hispa-Gon alvo consilia communicaret. Hinc ambo exeunte Maio anni 1 9s. RQβ pauc1s diebus a discessu Carol1 Rhegium invaserant cum sex mill1bus mi litum , unde viciniores civitates & pro incias occupaves e. Diu ancipiti belli eventu utrimque pugnatum est, sed recepta per traditionem Nea
poli ; prisidiariis militibus , qui castella Neapoli circumjecta occupabant,
fame ad ded1tionem coactis , mortuo Duce Montispenserit, quo stabat
praecipua regni tutela; Gallos de decessione pacisci necessiim fuit sub Gnem sequentis anni 1496. ut dictum est 3. Merebant in Neapolitano, vel potius Hispano exercitu , militeS non vi pauci aut qui primo itinere cum Christophoro Columbo mense Martio belli temta anni 1 93. vel secundo cum Antonio de Torrez principio anni 1 9 . vel hiemtertio cum Petro de Margarit exitu ejusdem anni 1 9 . ab Indiis re- Vζ0ζxζam duces, lue venerea quam in Hispani Ola susceperant adhuc infecti erant, aut saltem qui eandem luem , quM ab aliis in nostrum orbem traducta litatio lubsierat, in Hispania jam contraxerant. Igitur minime mirum esse debet utrisque ad
labe simili Neapolitanos plurimos, quibuscum sub iisdem signis milita Gallos contabant , brevi contaminatos fuisse , meretricum communione , quae in s j castris aut praesidiis frequentes esse solent. Hinc idem contagium ab alterutris vel ab utrisque in Gallos derivari cito debuit eadem de causa ; cum enim toto biennio varia & incerta fuerit belli fortuna , ac civitates eaedem ab adversis partibus saepius & vi captae & vi receptae sint, manifestum est easdem meretrices, quae cum Hispan1s & Neapol1tanis jam consileve iant, cum Gallis quoque consuevisse, unde venerei morbi seminia ultro citrbque communicata sunt dc distracta.
Sed ne quis forsan autumet nos qiuaecremque diximus temerC commi- Ouidnisci, aut conjectura tantum augurari, Auctorem pomumUS laudare vere Iuculentui
idoneum, Gon alvum FernandeZ ab ovi edo , qui in aula Regum Hispa--GOi sal niarum adfuit Barcinone anno 1 93. Christophorus Columbii; ab Dyηδn Insula Hispaniola, quam detexerat, primum reversus est i, qui amicitia vel tu consuetudine cum plerisque Columbi comitibus, caeterisve qui annis se- moti umquentibus ab Antillis rediere , iunctus fuit ; qui ab iisdem saepius audivit, ut quaeque in primis illis navigationibus gesta essent i, qui meruit in Nea politana expeditione adversiis Gallos; qui a Ferdinando Hispaniarum Rege nussus est in Hispaniolam anno 1 s I 3. ut fusionibus auri argentive e terra effossi praeesset ; qui omnia demum quaecumque per id Iempus in Hispaniis, in Regno Neapolitano, vel in Insula Hispaniola conti ere , praesens ipse vidit de observavit, vel a testibus oculatis accepit. '
88쪽
Ab Italis , Hispanis &Gallis ad
Is autem in Summario Naturalis ct Generalis Historiae Indiarum Oeeso dentalium quod ab Hispaniola, ubi annos 12. jam commoratus fuerat , in Europam reversus negotiorum causa Hispanice conscriptit Toleti anno 131 s. sic Carolum V. Imperatorem & Hispaniarum Regem , cujus jussa is scribebat, alloquitur cop. Potest , inquit , Caesarea Majestas pro ce to tenere hunc morbum, qui in orbe nostro novus est, in Insulis Antillis recens detectis antiquitus familiarem fuisse, atque etiamnum ita is communem esse, ut ab Hispanis ibidem contractus fuerit, quotquot fereri cum Indicis mulieribus rem habere non puduit : Inde ergo in Hispaniasis primum traductum fuisse a Christophori comitibus, qui primo vel altero itinere hinc rediere : Demum anno I 9 s. cum Gonsalvus Fernanis diis Cordubensis, magni Capitanei cognomine dein noti stirnus, copias in Italiam trajecisset auspicio & imperio Regum Catholicorum Ferdinandi& Isabel , ut Ferdinando II. Neapoleos Regi opem ferret adversus. ,, Carolum Gallorum Regem , quem a capitis mole Capitonem Vocabant, is stipendia in eo bello meritisse Hispanos non paucos eadem labe jam in- qiuinatos, qua Neapolitanos δc Gallos celeri contagione infecere ex pro miscita cum iisdem meretricibus communione. Similia sed fusius refert Auctor idem Lib. a. cap. I o Historia Natara isct Generalis earumdem Indiarum , quae Summario jam laudato altero tanto major est, & decem pdst annis, hoc est anno is 33. Hispanice scripta. Ibi testes nominatim adducit plurimos, eximios, oculatos, qui primis in Insulam Hispaniolam navigationibus interfuerant, & a quibus singula quae tradit se accepisse profitetur. Potissimum vero nititur auctoritate & testi monio Petri Margarit, Catalani, testis quidem ea de re maxime idonei , ut qui cum Christophoro Columbo secundo itinere in Hispaniolam profectus anno 1493. inde redierit anno subsequente 1 9 o Venere a lue inquinatus, qua psum nondum perfecte relevatum fuisse Auctor suspicabatur , dum scribebat, quoniam doloribus continuo angebatur. Itaque reprobe cognita laudatus Auctor disertissime asserit luem veneream ab Hispaniola ad Hispanias devectam ante annum 1 9s a militibus Hispanis , qui sub Gonsalvo Fernando meru& e in Italia, ad Gallos dc Neapolitanos venere vulgivaga tradUctam fuisse- . . 'jam porro, ut e diverticulo in viam redeamus, contaminatis semel ratione tribus praeci preis Europae Nationibus, contagium ad caeteras debuit brevi disseminari commercio, quo invicem utuntur Europae populi: Ad quod accessit illius temporis fortuna atque conditio , quo Germani & Bel gae cum Italis de Hispanis ejusdem Caroli V. imperio parebant, quo Gallicum Anglis arctissimo foedere jungebantur , demum quo a Ludovico XI L. cum Ferdinando Catholico , & a Francisco I. cum Carolo V. terra marique pugnabatur diuturno bello , quae singula debuere certe morbi propagationem magnopere accelerare. Sic constat luem veneream manasse a Castellanis in confines Lusitanos,
a quibus ideo Morbus Castellanus sa ) dicitur ; & ab iisdem anno 1 96 chm Joanna Ferdinandi & Isabellae filia ad sponsum Philippum Archidii cem deduceretur, in Belgium tradi actam fuisse , ubi Morbus Hispanicus appellatur , teste Beverovicio, Idea Modic. veterum Parto se cap. 8. Sci
89쪽
LIBER T. CAPUT X. 33 constat a Gallia in Angliam , ubi Morbus Grilicus silve Luta Ginica vocatur , transfretasse , Sc maxime quidem e Burdigalensi portu, cum olim Morbus Burdigriensis ibidem dictus fuerit. At vero debuit tamen ea lues, quantumvis celeri passu propagata vide tur , ab Hispania, Italia & Gallia, ubi prima fuere nascentis morbi incunabula, ad caeteras Europae oras progressi, gradari' diffundi, atque adeo in
variis regionibus, quo a primario morbi famite remotiores erant, eo tardius saevire. Id sane circa annum 16 32. de Saxonia superiore etiam tum testabatur Daniel Sennertus, qui operum Lib. 6. pari. . cap. I. postquam retulit Capi vaccium in Italia e solius Gallicae luis curatione ultra decem octo millia coronatorum lucratum esse. . . . ingenue fatetur se a 3 . annis , quibus u utebergae nec benedictione divina sine lucro Agedicinam faciebat , non tot coronatos , quot Capivaccius eorum millia , lucratum esse ex hujus morbi cura-gione , ob eorum qui hoc morbo laborent hoc loco penuriam. Caeterum , quo tempore morbosum luis venereae seminium ab Hispania Italiam & Galliam, 'hinc caetera Europae Regna contagione pervadebat, eodem quoque ab Europa in Asiae & Africae oras , quae mari Mediterraneo
adjacent, contagione simili prorepisse certum est, quod gemina via factum
IV. Quidem Mahumetanorum & Iudaeorum exilio, qui temporibus illis Hispania cedere jussi sunt a Ferdinando & Isabella post occupatum Regnum Granatense, & qui in Africam quo profugerunt, luem veneream secum
detulere, quam in Hispania ante contraxerant. Qua de re luculentum testem habemus Ioannem Leonis, Mahumetanum dc Granatae natum,
qui & ipse cum caeteris exul Fest in in Mauritania petiit, ubi litteris Arabicis operam dedit, sed qui dein a Piratis captus & Leoni X. Pontifici maximo dono datus Christianam Religionem amplexus est. Is autem in Descriptione Africae, quam Romae Arabice scripsit, & quam Joannes Flo
etianus Latine vertit', sic esit Lib. I. Hujus mali ne nomen quidem ipsis Africanis, motum erat ante ea sempora quam Hispansarum Rex Ferdinandus Iudaeos
omnes s de Mahumetanos ) ex Hispania profligasset, qui ubi in patriam jam re- dissent coeperunt miseri quidam ac sceleratis Di e thiopes , cum illorum mulieribus habere commercium , ac sic tandem velut per manus yestis haec per totam se sparsit regionem , ita ut vix si familia , quae ab hoc malo remansit libera. Id autem sibi firmissime atque indubitate persuaserunt ex Hispania ad illos transmigrasse ; quamobrem ct illi morbo ab Hispania Malum Hispanicum .
ne nomine destimeretur j indiderunt. Tuneti tero , quemadmodum ct per totam Italiares Morbus Gallicus dicitur ; Idem nomen in . se pio atque Syrisi adscribitur , unde male imprecantis proverbium , te morbus male perdat Gallicus. 2 P. Vero maritimo commercio : mercatoreS enim nautaeque, qui ab Italiae , Galliae, aut Hispaniae portubus ad Asiae aut Africae portus, quos gradus vocant, merces quotidie ultro citrbque conVehebant, mercem pessimam, luem veneream scilicet, una simul convexere , quae dein aboris mari Mediterraneo proximioribus ad interiores tractus sensim traducta fuit. Hujus sane originis fidem manifestam facit ipsa nomenclatura morbi, qui testibus Joanne Leonis loco jam laudato, & Leonardo
Floravanti, Capricci Medicinali . Lib. I. cap. 26. in Asiae de Africae por
Ιmo ad omnes A siae& Africae oras , quae mari Mediis
90쪽
'Ae demum ad TurcaSPersasque ,
tubus, sicut in Italia & Hispania, ' Gallicus appellatur, Asiae scilicet M
Africae nat1onibus novum nomen cum novo morbo ab Europaeis simul mutuantibus. c
. substitit contages ab Europaeis diffusa , ast latius opi
nione dissentinata irrepsit in remotissimas Asiae plagas, iteratisque navi gationibus ad Indias Orientales sensim penetravit. Sane constat a Turcis ad nnitimos Persas contagione dimanasse , apud quos morbus Turcicus dici tur. Vid. Joam . Gotho redum Hahn , De Antiqvit. variolarum , in Praefatione- Constat similiter a Lusitanis, quorum res in Orientalibus tractibus diu flo-Tuere, regiones urbes singulas Indiarum , quas commercii causa fre quentabant, morbis venereis dudum infe has fuisse. Ab his prima mali 1erninia non modo in urbes Goam Sc Macatim , ubi etiamnum rerum potiuntur, sed in ipsum etiam Imperium Iaponicum, unde jam pridem exulant, devecta sunt : Testatur enim Engelbertus Kaempse rus in Historia naturali, civili δc ecclesiastica Imperii Iaponici, Liλ a. cap. 4. luem Veneream , quam in Iaponia haud infrequentem esse passim dicitH a Japo neniuous Namba se an appellari, hoc est morbum Lusi tanorum , manifesto sane indicio morbum a Lusitanis cum Japonensibus transitione commisenicatum fuisse. Nihilominus tamen, quantacumque celeritate lues Venerea Europaeo rum commercio quoquoversus spargi visa sit, multa sunt quae persuadeant, praeter Hispaniolam Insialam, ubi morbum venereum endemitam fuisse diximus , & unde vidimus primum in Europam prodiisse , reperiri loca alia non pauca quae infestentur morbo eodem, ipsis quidem proprio & inquilino , nec aliunde accepto, quaeque adeo ipsa sint veluti totidem alii luis ejusdem venereae foci. 1'. Sic narrant restes oculati Franciscus Lopeg de Gomara, Historia general de las Indias , cap. IIo. & Pedro de Cieca de Leon , Chronica des Perii , cap. 46. Morbum olim fuisse Regno Peruviano peculiarem, iubet Culi S VerrUcOsis , porris exulceratis & carcinomato laeas , pustulis sordidis ει lives entibus insignem, non modo faciem sed totum corpus plerum . , quem Hispani, qui duce Francisco Pigarro Peruviam
armas OccupaVerunt, contraxere ex contubernio cum mulieribus indi
genis ; qui decocto saris parillae ibidem crescentis sanabilis erat ; demum
qui cum lue venerea Instilat biis panislse idem plane fuisse videtur a . Sic constat testimonio saepius laudati Gon salvi Fernandeg ab Ovie do , Lib. Io. Historiae Naturalis Indiarum , cap. 2. luem Vener Cam vulgarem fuisse in reliqua Americae continente fere tota, ut in nova Hispania , & praesertim in illis novae Hispaniae Provinciis, quae Nicaragua dc Nagrando appellantur.3'. Sic refert Jacobus te Moine, cui cognomen de Morgues, in proludio brevis narrationis eorum , quae in Florida Americae Provincia Gallis a ciderunt secunda is illam navigatione duce Renato de Laudonniere , anno Ib64 Hujusce regionis indigenas lue venerea antiquitus laboravisse, quod con
Forsan in oris maris Mediterranei lues venerea appellatur, non morbus Gallicus. se morbus Frocorum , hoc est Chiistianotum, quos omnes Mahumeiani Francos di cunt nullo discrimine