Benedicti de Spinoza Opera quae supersunt omnia : iterum edenda curavit, praefationes, vitam auctoris, nec non notitias, quae ad historiam scriptorum pertinent

발행: 1802년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

ctivi fontem communem , esse dicique debere. At vero omnis haec subjecti cum obiecto unitas non necessario est talis, nisi tunc, dum subiectum cogitat. Omnis porro principiatorum seu rationum specialio. Tum eri Uno principio seu ratione absoluta et in lavera deductio non fit, nisi in regno, Ut ita di am, rationis seu veri formalis. Denique necessaria illa diver sorum identificatio, sine qua nec affirmatio esset nec negatio, itidem ad formam cogitandi pertinet. Utrum Vero duo obiecta, quae in animo insunt atque a cogitante dato nunc quodam respectu pro uno habentur, hoc est, sub forma unitatis concipiuntur, per suam ipsorum naturam, quam ii S rebus, quas cum notione existentiae non Possumus non CO-gitare, tribuere coacti sumus, unum sint, an Vero cogitanti nunc tantum videantur unum esse, id sano

cogitans ille, quantumvis ipse subjecto - objectum sit, h. e. ex sua subiectiva cum obiecto unitate cogitet, non potest ita formaliter iudicans efficere et decernere. Hoc nimirum a materia pendere, OmneS Volclamant vel sentiunt; materia Vero interuam cogitandi materiam innuo) non pendet a modo illo, quo nunc ab hoc vel illo cogitatur, id est, ex diversitate redigitur ad unitatem. Potius objectum ideale, hoc est, id quod inest in animo et propter quod animu&subiecto- obiectum recte dici potest, - quotiescunque cum existentia cogitandum obversatur is nimo, necessitati subest seu realitati naturae suae, ita quidem, ut ideale obiectum unum cum altero formaliter iden-ificetur frustra atque erronee, nisi iecessario atque Per

22쪽

per realitatem suae naturae sit identificandirari. Hocce autem utrum sit nec rie, is demum nodus est, is scopulus, qui per conceptam unitatem formalem et per idealem istam subiecti cum obiecto identitatem non tolli e medio potest, non moveri. Sed admodum proclive tamen est, obiecti idea- Iis unitatem cum subjecto, quae, dum cogitas, Vere est, pro unitate reali atque extra formam cogitaDdi etiam necessaria habere. Proclive porro est, ut ii praecipue, qui potissimum in cogItando Versantur, i philosophantes nempe, illam in actu cogitandi seu

ευθυγιησει necessariam diversorum ad unitatem redactionem atque elevationem rationum legumque specialium ad ianam rationem principem, quam principium summum vocant, etiam applicent ad reS, quatenus eas tamqUam existentes concipere coacti sunt,

hoc est, quatenus iis ipsa cogitatione tribuitur aliquid, quo extra cogitationem esse ponuntur. Quam quidem applicationem si quis plene facit et pure, τυπαυ ille in existendo reducet ad σο ευ. Assuevit nempe in cogitando semper hina diversa certo intuitu ut unum Considerare; et sic, dum cogitat, pergit in infinitum. Nunc ergo transfert uti quidem valde assinia vel a sagacissimis per aliquod tempus confundi possunt) formalem cogitandi methodum suos

extra terminos. id est, ad nexum existentium. Legem

cogitandi pro lege existendi habet. Ono semel impetrato seu concesso eXcogitari nunquam posset systemate Spinoetae verius aliud et sibi ipsi constantius Finite

23쪽

Finitorum enim cum Infinito, non unionem seu unitionem tantum, sed simplicem et intrinsecam unitatem th OxEtice asserit. Cui errori alia medela opponi posse Non videtur, praeter hanc, ut philosophus de methodo, quam sequi debeat in ratiocinando, saepius de novo et solicite sibi rationem reddere neqDB in rigido illo nexu consequentiarum tamquam criterio veri acquiescere sed prima, quae sup- Ponit, Praemissa, quotiescunque novum elicitH, suspiciosa cum severitate ad examen TeVO caro secum constituat. Veri enim nobilitas non potest genealogica velut deductione comprobari, qua si octo vel sedecim proaviae purae se insequuntur, confecta res est. Non, nisi totum stemma consequentiarum usque ad primam suam originem sine macula ascendat, atque haec ipsa etiam origo sua seriei certitudine illustris sit, nobilitas illa qrvευμ ατι κη , η αλ ε, ,

satis probata videri potest. Sed subsisto. Issalo enim, inquient Iectores,

editorem decet, censorem auctoris agere. Et quanti profecto auctoris i Id vero certum mihi esse laetor, hunc ipsum auctorem, modo viviam eum compellare contingeret, qualescunque istas dubitationes nostras nunquam Offenso animo atque in alios pro suo quidem ingenio philosophantes stomachante susceptu-Tum fore. Praeterea alterum ex duobus momentis,

quae protuli, ea etiam de causa explicari debere eXistimavi, ut pateret, theoreticum intellectiam non

necessaxio id quod visum quidem est philosophis

24쪽

nonnullis, intellectus autem viribus nimium, puto, detraheret l) ad Pantheismum adigi. Hoc potius tum demum fieri videtur , si , qui intellectu theo retice utuntur , legem intellectus seu cogitandi formalem pro lege unica habent, etiam existentiam cogitatione indicatam constitutura. Hac quoque in re non Philosophiam igitur cu pandam Videri, sed Phi Iosophos, liceat mihi, quantum is meae in philosophando tenuriatis bene mihi conscio, libere profiteri. Neque enim eos, qui sibi minus, quam ipsi philosophia 6 amici sunt, hoc indigne ferre posse

Ad historiam litterariam scriptorum SpinOZae, quae hoc tonio exhibentur, multo pauciora, quam quidem ad priorem partem, notanda Occurrunt. Nonnisi semel edita fuerunt sub titulo iam allato. Eadem forma extat imago Philosophi aeriincisa, quae proinde non raro exemplaribus huius editionis praefixa reperitur. Saepe tamen abest etiam, neque ad illa in pertinere in praefamine significatur. Duplici circulo inclusa in quadrata basi habet nomen: BENEDICTUS DE SPINOZΑ cum distichis tribus, nec Poeta dignis nec Philosopho:

Cui Natura, Deus, rerum cui cognitus ordo Hoc Spinosa statu conspicienduS Erat. Expressere Viri faciem, sed pingere mentem Zeuxidis artifices non Valuere manuS. Illa viget scriptis : illic sublimia tractat. Hunc quicunque cUPis noscere scripta lege.

25쪽

Omnia Spinogae opera philosophica propria Principia nempe Philosophiae Cartesianae et Cogitata Meta physica non omnino Spinoetistica sunt) in

aliam Iinguam , quam germanicam, tranSIata non sunt. Videmus, superstitiosum illum et ridiculum horrorem atheismi, quem vocabant, spinogistici inter nostrates citius, quam alibi, a peritioribus excussum fuisse. Noluerunt Germani diutius talia spectra reformidare. Evocabantur e tenebris. Ad claxam diei lucem verum a falso discernere, quam Vagis rumoribus de occulto monstro agit ri malumus.

Rauculi, qui quasi per mediam noctem adhuc umbras sibi fingunt, quas suis petant latratibus, vix indigitari merentur , ut ne nomina cito peritura ex criminationibus famam captent superstitem. Iam 1785. Prodierant: Bened. Von Sp. zwey Abhandiungerisiber die Cultur des menschlichen Veritandes, Undober die Aristo cratie und Democratie, interprete Schaha Hermann Εwald, Ducis Saxogothani Secretario aulicoc Eidem viro ingenioso tribuuntur Spi- Doga's philosophi sche Schristen Ι. ΙΙ. Band. Gera 179O. Ιτ93 3. Versioni annotationes praefationesque additae sunt lectu dignae. Alia memorabilia I iteraria de versionibus, resutationibus,, censuris scriptorum SpinoZae, quae hoc

26쪽

Ioco Commemorare cogitaveram, nunc transire Iicet,

cum interea Vir doctiss. Clistph. Theoph. do Μurr inhia editione MAnnotationum Benedicti de Sp. ad

Tractatum theologicopoliticum Hagaecom. 18o a. h. magnam harum rerum copiam cum eruditis communicaverit. Notitias enim cum diligentia col- Iectas et recentissime editas huc transscribere, in auctorem aeque ac in lectoreS nostrumque tempus censeremuS iniurium. Postuma SpinoZae opera omnia, praeter fragmentum Grammaticae hebraicae, in Hollanineam dialectum versa prodierunt sub titulo : De Nagelate Schristen van B. D. S. AIS Zedehunst, Staathunds, Verbetering Van 't Verstant, Brieven en Ani oo

editionem Ia linam , quam habuimia S, Unica m, ejuS-dem armi in Φ., cuiuS etiam praefatio verbolenus translata est, hac una mutatione facta, ut cur omissa sit Grammatica hebraica rationem reddat satis probabilem, nimirum hebraei idiomatis studiosos latinae linguae imperitos non esse. Inseruntur praete

ea praefationi ςιχοι tres belgici, quibus illud Virgilii: Felix qui potuit rerum cognoscere causa S, ex plicatius decantatur, auctore P. C. II O t, qui, dum vivebat, Praefectus Μuidensis Drost vanΜuiden) fuerat et historiographus ac posita eximi HS

27쪽

Iinguis uit verscheide talen facta esse velit haoc

versio, non Patet. Praeter Paucas belgice scripta epistolas alia, quae continet, omnia ab initio Iatino scripta fuerant. Nescimus proinde, unde constet id, quod Doct. de Μurr l. c. p. 34. asseruit: ore postuma primum belgice ab Auctore scripta fuisse. Marginiversionis termini technici Iatini, quibus utitur auctor, adiecti sunt. Nec male. In scientificis, quos

vocant, libris quidquid sensum si ve impediro possit

sive pervertere . qua is data opera vita sia Dimium videbitur nemini. Notavit iam Μylius in Bibliotheca Anonymorum P. 041. dici, extare adhuc in exemplo Μso Auctoris coρut de Diabolo. Utinam . si quis est inter Batavos, qui rarissimas hasce Benedicti reliquias possidet, D p plena entum Ethices, quod cum Emtiano illo oprincipio malo εComparandum foret, vel cum orbe erudito vel nobiscum communicare Velit.

Id potissimum nobis adhuc incumbere Videtur, ut de Collectaraeis ad vitam Spinogae sub finem additis rationem reddamus lectori, ne minima quidem, quae virum tantum spectant, facile neglecturo. Vitam S insetae Ioh. Colerus primo belgice scripsit et cum sermone ecclesiastico a se habito de resurrectione Iesu non allegorice cum Spinoga interpretando edidit Amstelodami 17o6. Eodem anno

gallice prodiit haec biographia sub tit. - La Vie de ., A. de SP in a, tiro e des etcriis de ce famelix Philosophe et du temoignage de plus leurs personnes dig-

28쪽

Welt eisen et c. Adspersit Translator notulas non in raro satis facetas. e. gr. Da S ist aber Zu hedauero,

Iich erforschen Ollen. Da aber die ses in sibernatiirlichen Dingen nichi angelii etc. - Praefixa est gςrmanicae versioni imago Spino Za, cum Vocea Afro digna : ischaracterem reProbatioritS in Vultu gerens. Verissimum est, iconem illam teterrime depravatam et plane dissimilem, characterem reprobandi, non dicam artificis, sed operarii indelebilem omnium oculis offerre. - Praeter annotatiunculas inanes eius furfuris, cuius eXemplum dedimus, etiam historica quaedam minus contemnenda addidit Anonymus germaNicae versionis auctor e Northolio et aliunde

29쪽

. Colerus ipse fin iis , quae historice refori, fido dignissimum se pingit ingenua simplicitate ac candore. Minime favet philosopho, quem atheum putavit, nec dissimulat dissensum intimum. Sod iniqua tamen, quae in genus, more S, mortemque Phi-Iosophi praeter veritatem coniecta deprehendit, solbcita omnium indiciorum pervestigatione abstergit absque Fana gloriolae Captatione. In eadΘm urbs domoque, ubi Sp. fuerat, Versatus minutias quoque

asservare et privatam Philosophi vitam a calumniis allitis repurgare potuit. Id quod ita fecit, ut Deleviora quidem illa, animi characterem, qui in Sp infuit, ad vivum depingentia psychologiae studiosis non accepta esse possint. Quae de vita et Philosophia Spino gae prior jam ediderat Petr. Bayle in suo Dictionaire, quaeque Halma in Belgicum transtulit fu . COIerum ipsum eadem animi ab omni partium studio puri

vestigia Dori ubi quo Ostendunt. Vnde consilium nobis enatum est, Colerianum libellum pro basi biographiae SpinoZanae ita ponendi, ut praeter prolixam anathematis rabbinici descriptionem, quam

arrepta OCCasione de excommunicatione Benedictia Iudaeis Amitelo da mensibus facta, nescit S tamen, quanam vere formula contra SpinoZam usi fuerint,

30쪽

de superfluo interseruerat) ne Verbum quidem mu

Eadem Coleri biographia pro fundamento etiam sumta est in raro sed amicorum quorundam benevolentia tandem impetrato libello: Refutation desorre ars de Benoit de Spinosa, par Μr. de Fenelon, Archevoque de Cambray, par te P. Lami, Benedictin, et pax Ie Comte de Boullainvilliers, avecta ole de Spinosa e crite Par Μ. Ιean ColeTUS. . . Gugmentia de beauco de Particularilsis, tirges d'une

Vie manuscrite de ce PhilosoPhe, Jaite Par un deses Amis. a Bruxelles cheZ FranςoiS FOppens. IT 3I. 158. et 48 a. pagg. in 12. Additamenta non pauca et memoratu satis digna, quae anonymus editor ex Vita Μanuscripta se profitetur interspersisse , in hac nostra editione diligentissime excerpta, praefixis literis : Borallain D. sub genuino Coleri textu imprimenda dedimus , annotatis ubique cum eodem signo etiam minutioribus, quibus a COIeriano te tu dissert illa anonymi recensio, discrepantiis quibuscunque. Quinam vero iste manuscriptus additamentorum fons sit, non tam facile indagabatur. Praemiserat quidem Carolus Henr. Heydenreicii libro suo non inutili: Natur und Goti nacti Spinoeta, I. Band. LeipZig 1789. eX libro, quem manu eXa

Tatum possidebat, sub tit. : La vie et Ι'Esprit de Μr. QBenoit de Spinoga paginis LXXX. ; notitiam et eXcer-

SEARCH

MENU NAVIGATION