P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

331쪽

Sceptra tenente illo , liquidas fecisse per auras Nescio quam dicunt Iphigenian iter. Quam levibus ventis sub nube per aequora vectam, Creditur his Phoebe deposuisse locis.

63 Praefuerat templo multos ea rite per annos, Invita peragens tristia sacra manu. Cum duo velifera juvenes venere carina , Presseruntque suo litora nostra pede. Par fuit his aetas , dc amor : quorum alter Orestes , o Alter erat Pylades e nomina fama tenet. Protinus immitem Triviae ducuntur ad aram ,

Evincti geminas ad sua terga manus. Spargit aqua captos lustrali Graja sacerdos , Ambiat ut sui vas infula longa comas. 7 I Dumque parat sacrum , dum velat tempora vittis ,

Dum tardae causas invenit usque morae ;Non ego crudelis , juvenes ignoscite , dixit ;Sacra suo iacio harbariora loco. Ritus is est gentis. Qua vos tamen urbe venitis FSo Quove parum fausta puppe petistis iter

Dixit.: & , audito patriae pia nomine virgo , Consortes urbis comperit esse suae. Alter at e vobis , inquit, cadat hostia facti , Ad patrias sedes nuncius alter eat.

8s Ire jubet Pylades carum periturus Oresten e

Hic negat et inque vicem pugnat uterque mori. Exstitit hoc unum , quod non convenerit illis :Cetera par concors & sine lite suit. Dum peragunt pulchri juvenes certamen amoris , 9o Ad fratrem scriptas exarat illa notas. Ad fratrem mandata dabat, cuique illa dabantur , Humanos casus aspice , frater erat. Nec mora : de templo rapiunt simulacra Dianae , Clamque per immensas puppe seruntur aquas. 93 Mirus amor juvenum , quamvis abiere tot anni,

In Scythia magnum nunc quoqae nometa habet.

332쪽

EPIST. EX PONTO L. III. 323

Fabula narrata est post quam vulgaris ab illo , Laudarunt omnes facta piamque fidem. Scilicet hac etiam, qua nulla ferocior ora Nomen Amicitiae barbara corda movet. Quid facere Ausonia geniti debetis in Urbe , Cum tangant diros talia facta Getas Adde , quod est animus semper tibi mitis; & altae Indicium mores nobilitatis habet ;Quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor ;Quos Numa maternus non neget esse suos ;Adjectique probent genitiva ad nomina Cottae , Si tu non esses , interitura domus. Digne vir hae serie , lapso succurrere amico conveniens istis moribus esse puta.

EPISTOLA III. FABIO MAXIMO.

S i vacat exiguum profugo dare tempus amico νο l sidus Fabiae Maxime gentis , ades zDum tibi quae vidi reseram ; seu corporis umbra , Seu veri species , seu fuit ille sopor.

Nox erat e & hilares intrabat Luna senestras , Mense fere medio quanta nitere solet. Publica me requies curarum , somnus habebat, Fusaque erant toto languida membra toro :Cum Rhito pennis agitatus inhorruit aer , Et gemuit parvo mota senestra sono. Territus in cubitum relevo mea membra sinistrum et Pulsus di e trepido pectore somnus abit. Stabat Amor Vultu , non quo prius esse solebat , Fulcra tenens Iaeva tristis acerna manu. Nec torquem collo , nec habens crinale capillis ἔNec bene dispositas comtus ut ante, coma a Io Io IIIo

333쪽

Horrida pendebant molles super ora capilli alit visa est oculis humida penna meis. Qualis in aeriae tergo solet esse columbae , et o Tractantsim multae quam tetigere manias. Hunc , simul agnovi , neque enim mihi notior alter,

Talibus assata est libera lingua sonis :O puer i exsilii decepto causa magistro , Quem fuit utilius non docuisse mihi ;ai Huc quoque venisti, pax est ubi tempore nullo , Et coit astrictis barbarus Ister aquis Quae tihi causa viae 3 nisi uti mala nostra videres Quae sunt, si nescis , invidiosa tibi. Tu mihi dictasti juvenilia carmina primus :3o Apposui senis, te duce, quinque PedeS.

Nec me Maeonio consurgere carmine , nec me Dicere magnorum pastus es acta ducum. For Sitan exiguas, aliquas tamen, arcus 6c ignis Ingenii vires comminuere mei. 3 I Namque ego dum canto tua regna tuaeque Parentis, In nullum mea mens grande vacavit opus.

Nec satis id fuerat; stultus quoque carmina feci , Artibus ut posses non rudis esse meis. Pro quibus exsilium misero mihi reddita merces ego Id quoque in extremis , & sine pace , locis. At non Chionides Eumolpus in Orphea talis ;In Phryga nec Satyrum talis Olympus erat. Praemia nec Chiron ab Achilli talia cepit ,

Pythagoraeque ferunt non nocuisse Numam. 43 Nomina neu reseram longum collecta per aeVum ,

Discipulo perii solus ab ipse meo. Dum damus arma tibi , dum te , lascive , docemus ;Haec , te discipulo , dona magistet hahet Scis tamen, ut liquido juratus dicere possis,so Non me legitimos solicitasse toros. Scripsimus haec istis , quarum nec vitta pudicos Contingit crines , nec stola longa pedes.

334쪽

Dic , precor , Ecquando didicisti fallere nuptas ;Et facere incerium per mea jussa genus Aia sit ab his omnis rigide subinota libellis , II Quam lex furtivos arcet habere viros Quid tamen hoc prodest , vetiti si lege severa Credor adulterii composuisse notas ΘAt tu , sic habeas ferientes cuncta sagittas , Sic nurnquam rapido lampades igne vacent, 6o

Sic regat imperium , terrasque coerceat omnes

Caesar , ah AEnea qui tibi fratre nepos ;Εifice , sit nobis non implacabilis ira , Meque loco plecti commodiore velit. Haec ego visus eram Puero dixisse volucri r 6 sHos visus nobis ille dedisse sonos. Per, mea tela , faces , k per , mea tela , sagittas , Per Matrem juro , Caesareumque caput INil , nisi concessum , nos te didicisse magistro ;Artibus & nullum crimen inesse tuis. 7o Utque hoc , sic utinam defendere cetera postes lSeis aliud, quod te laeserit , esse magis.

Quicquid id est , neque enim debet dolor ille referri ,

Non potes a culpa dicere abesse tua. Tu licet erroris sub imagine crimen obumbres, TyNon gravior merito vindicis ira fuit. Ut tamen aspicerem , consolarerque jacentem , Lapsa per immensas est mihi penna vias. Haec loca tum primum vidi, cum , Matre rogante, Phasias est telis fixa puella meis. SoQuae nunc cur iterum post secula longa revisam , Tu sacis , o l castris miles amice meis. Pone metus igitur ; mitescet Caesaris ira ;Et veniet votis mollior hora tuis. Neve moram timeas : tempus, quod quaerimus, instat; SI Cunctaque laetitiae plena triumphus habet.

Dum domus , & nati , dum mater Livia gaudet :Dum gaudes , Patriae magne Ducisque Pater:

335쪽

328 P. OVIDII NASONI s

Dum tibi gratatur Populus , totamque per Urbem po Omnis odoratis ignibus ara calet et Dum faciles aditus praebet venerabile templum ;Sperandum nostras posse valere preces. Dixit ; & aut ille est tenues dilapsus in auras , Coeperunt sensus aut vigilare mei.

9s Si dubitem , quin his faveas, o l Maxime, dictis ,

Memnonio cycnos esse colore putem.

Sed neque mutatur nigra pice lacteus humor e Nec , quod erat candens , fit terebinthus, ebur. Conveniens animo genus est tibi ; nobile namque Ioo Pectus , &. Herculeae simplicitatis hahes. Livor , iners vitium , mores non exit in istos ;Utque latens ima vipera serpit humo. Mens tua sublimis supra genus eminet ipsum :Grandius ingenio nec tibi nomen inest. Ioue Ergo alii noceant miseris , optentque timeri, Tinctaque mordaci spicula fellet gerant. At tua supplicibus domus est assueta juvandis. In quorum numero me, precor, esse Velis.

I i e tibi non vanam portantia verba salutem s

Naso Tomitana mittit ab urbe tuus; Utque suo faveas mandat, Rufine , Triumpho ἔlia vestras venit si tamen ille manus. I Est opus exiguum , vastisque paratibus impar :Quale tamen cumque est , ut tueare , rogo. Firma valent per se , nullumque Machaona quaerunt: Ad medicam dubius confugit aeger opem. Non opus est magnis placido lectore poetis :Io Quamlibet invitum dissicilemque tenent.

336쪽

EPIST. EX PONTO L. III. 329

Nos ι quibus ingenium longi minuere labores , Aut etiam nullum forsitan ante fuit, viribus infirmi , vestro candore valemus ἔQuem mihi si demas , omnia rapta Putem. Cunctaque cum mea sint propenso nixa favore , I IPraecipuum veniae jus habet ille liber. Spectatum vates alii scripsere triumphum et Est aliquid memori visa notare manu. . Nos ea vix avidam vulgo captata per aurem Scripsimust: atque oculi fama fuero mei. a Scilicet .affectus similes , aut impetus idem, Rebus ab auditis conspicuisque venit Nec nitor argenti, quem vos vidistis , & auri , Quod mihi defuerit , purpuraque illa , queror. Sed loca , sed gentes formatae mille figuris a IN utrissent carmen , proeliaque ipsa , meum. Et regum vultus , certissima pignora mentis , Juvissent aliqua sorsitan illud opus. Plausibus ex ipsis populi , laetoque savore , Ingenium quodvis incaluiste potest. .3ΟTamque ego sumsissem tali clangore vigorem , Quam rudis audita miles ad arma tuba. Pestora sint nobis nivibus glacieque , licebit , Atque hoc quem patior , frigidiora loco :Illa Ducis facies , in curru stantis eburno , 3 Excuteret frigus sensibus omne meis. His ego desectus , dubiisque auctoribus usus , Ad vestri venio jure favoris opem.

Nec mitri nota ducum , nec sunt mihi nota locorum Nomina : materiam vix habuere manus . clo Pars quota de tantis rebus , quam Fama reserre ,

Aut aliquis nobis scribere pollet , erat ZQuo magis , o l lector , debes ignoscere , si quid Erratum est illic , ptaeteritumve mihi. Adde, quod assiduam domini meditata querelam , qIAd laetum carmen vix mea versa lIra est.

337쪽

Vix hona post tanto quaerenti verba subibant et Et gaudere aliquid, res mihi visa nova est. Utque reformidant insuetum lumina Solem ,

i o Sio ad laetitiam mens mea segnis erat. Est quoque cunctarum novitas carissima rerum et i Gratiaque officio, quod mora tardat, abest. Cetera , certatim de magno scripta triumpho,

Iam pridem populi suspicor ore legi. 11 Illa bibit sitiens , lector mea pocula Plenus IIlla recens pota est , nostra tepescit aqua. Non ego cessavi , nec fecit inertia serum et Ultima me vasti sustinet ora freti. Dum venit huc rumor , properataque earmina sunt , 6o Factaque eunt ad vos , annus abisse potest. Nec minimum refert , intacta rosaria primus , is

An sera carpas paene relicta manu.

Quid mirum , lectis exhausto foribus horto , si Si Duce non facta est digna corona suo λ6J Deprecor , haec vatum contra sua carmina ne quis. Diela putet e pro se Musa locuta mea est. Sunt mihi vobiscum communia sacra , poetae 3 iIn vestro miseris si licet esse choro. Magnaque pars animae mecum vixistis , amici e l7o Hac ego non abiens vos quoque parte colo. Sint igitur vestro mea commendanda favori

Carmina , non possum pro quibus ipse loqui. Scripta placent a morte fere e quia laedere vivos Livor , & injusto carpere dente solet.

Is Si genus est mortis male vivere; terra moratur, Et desunt fatis sola sepulcra meis. Denique opus nostrae culpetur ut undique curae , Oiscium nemo qui reprehendat erit, Ut desint vires , tamen est laudanda voluntas e8o Hac ego contentos auguror esse Deos. I Lec facit , ut veniat pauper quoque gratus ad aras, Et placeat caeso non minus a Sua bove

338쪽

EPIST. EX PONTO L. III. 33I

Res quoque tanta fuit, quantae subsistere summo aeneidos vati grande fuisset onus. Ferre etiam molles elegi tam vasta triumphi Pondera disparibus non potuere rotis. Quo pede nunc utar, dubia est sententia nobis. Alter enim de te , Rhene , triumphus adest. Irrita verorum non sunt praesagia vatum et

Danda Iovi laurus , dum prior illa viret. Nec mea verba legis , qui sum submotus ad Istrum , Non bene pacatis flumina pota Getis :Ista Dei vox est : Deus est in pectore nostro et Haec duce praedico vaticinorque Deo. Quid cessas currum pompamque parare triumphis , Livia λ jam nullas dant tibi hella moras. Perfida damnatas Germania projicit hastas et Iam pondus dices omen habere meum. Crede , brevique fides aderit; geminabit honorem Filius , & junctis , ut prius , ibit equis. Prome , quod injicias humeris victoribus , ostrum. Ipsa potest solitum nosse corona caput. Scuta , sed & galeae gemmis radientur & auro ,

Stentque super vinctos trunca tropaea vir OS. Oppida turritis cingantur eburnea muris , Fictaque res vero more putetur agi.Squalidus immissos fracta sub arundine crines Rhenus , & infectas sanguine portet aquas. Barbara jam capti poscunt insignia Reges ,

Textaque fortuna divitiora sua. Et quae praeterea virtus invicta tuorum Saepe parata tibi, saepe paranda facit. Di quorum monitu sumus eventura locuti, Verba, precor, celeri nostra probate fide.

339쪽

E PISTOLA V. MAXIMO C OTT AE.

Jυ A M legis, unde tibi mittatur epistola, quaeris 3Ηine, ubi caeruleis jungitur Ister aquis. Ut regio dicta est , succurrere debet & auctor , Laesus ab ingenio Naso poeta suo. s Qui tibi, quam mallet praesens afferre salutem , Mittit ab hirsutis , Maxime Cotta , Getis. Legimus , o l juvenis , patrii non degener oris , Dieta tibi pleno verba diserta foro. Quae, quamquam lingua mihi sunt properante per horas Io Leista satis multas , pauca fuisse queror. Plura sed haec feci relegendo saepe ; nec umquam Non mihi , quam primo , grata suere magis. Cuinque nihil toties Iecta e dulcedine perdant , Virilius illa suis , non novitate , placent. Is Felices t quibus haec ipso cognoscere in actu ,- Et tam facundo contigit ore frui. Nam quamquam sapor est allata dulcis in unda , Gratius ex ipso fonte bibuntur aquae. Et magis adducto pomum decerpere ramosa o Quam de caelata sumere lance , juvat. At nisi peccassem , nisi me mea Musa fugasset , Quod logi , tua vox exhibuisset opus. Utque sui solitus , sedissem forsitan unus De centum judex in tua verba viris. 23 Major & implesset praecordia nostra voluptas , Cum traherer dictis annueremque tuis. Quem quoniam fatum , vobis patriaque relictis , Inter inhumanos maluit esse Getas :Quod licet , ut videar tecum magis esse , legenda

3O Saepe , precor , studii pignora mitte tui:

340쪽

JEPIST. EX PONTO L. III. 333

Exemploque meo , nisi dedignaris id ipsum , Utere ; quod nobis rectius ipse dares. Namque ego, qui perii jam pridem , Maxime , vobis ,

Ingenio nitor non periisse meo. Redde vicem ; nec rara tui monumenta laboris , 3yAccipiant nostrae, grata sutura , manu S.

Dic tamen , o l juvenis studiorum plene meorum ;Ecquid ab his ipsis admoneare mei Ecquid , ubi aut recitas factum modo carmen amicis , Aut, quod tape soles , exigis ut recitent 3 go Interdum queritur tua mens , oblita quid absit Nescio quid certe sentit abesse sui. Utque loqui de me multum praesente solebas , Nune quoque Nasonis nomen in ore tuo est Ipse quidem Getico peream violatus ab arcu , ΑΙ

Et sit periuri quam prope poena vides et

Te nisi momentis video paene omnibus absens.

Gratia Dis, menti quolibet ire licet. Hac ubi perveni , nulli cernendus , in Urbem , Saepe loquor tecum ; saepe loquente fruor. IOTum,mihi dissicile est, quam sit heiae, dicere; quamque Candida judiciis illa sit hora meis. Tum me , si qua fides , coelesti sede receptum , Cum fortunatis suspicor esse Deis. Rursus , ut huc redii, coelum Superosque relinquo. I FA Styge nec longe Pontica distat humus. Unde ego si fato nitor prohibente reverti ,

Spem sine profectu , Maxime, tolle mihi.

SEARCH

MENU NAVIGATION