장음표시 사용
3쪽
I. C. NEAPOLITANIDE CHRISTO GRAECE LOQUENTE
Graecam, sis Hellenificam linguam eum Iudaeis omnibus, tum ipsi adeo Christo Domino , 'Apostolis napivam ,-vernacul/m fuisse.
4쪽
: 'non rarim Hircus autem caprarum magnus factus s nimis reumque erevistet, factum es cornu magnum, oe orta sunt quatiων cornua subter illud per
5쪽
fataliter datum , ut clar rum , atque insignium vir rum fama , seu quos merita , ut ait ille , endo eaelo locaverint , seu quorum etiam maxime sint celebrata, ac nobilitata flagitia, ita nos vulgo aDficiat; ut eorum non modo Vitam , resque gestas , verum etiam vultus, oris lineamenta , totius denique corporis habitum cognoscendi incredibili quodam desiderio teneamur .
re non parvam animo capimus V luptatem, cum de Platone, Alexandro, Aristotele, Caesare , Tullio , Nerone, aliisque legimus, qua facie fuerint, quo colore, qua statura ; eorum porro imaginibus, ac sigillis, non se-Cus ac pretiosis gemmis, manus, digitosque ornamus; tum si quod eorum
6쪽
tv EPISTOLA monumentum diu latens , atque a ditum in apricum aetas proserat; confestim videas, hos, illosque tamquam ad novum rei miraculum hiantes , atque attonitos convolare, ac stupere, magni illud aestimare, magno mercari, interque pretiosiores domus gazas re condere . Innocens sane , nec improbanda sollicitudo. At vero si lantum in memoria hominum conservanda cum adhibetur , quisquamne eos
damnabit, qui in Christi Redemptoris personam id studii genus transtulerunt λ Velut cum Franciscus Va-vassor disputavit, qua forma, & oris habitu Christus fuerit; aut cum Ioannes Merehen ius quaesivit , an idem morbo alicui obnoxius fuerit , vel de sectu aliquo corporis insignis ; vel cum Boiloeus, qui de ejusdem stat
ra disseruit; vel alii , qui de ejus annis, lingua, visu, aliisque id ge
stus argumentis sermonem instituerunt.
Hosne obscura damnabimus diligentiae , aut in tenui, ac nullius pretii
7쪽
A D LECTOREM. v re suisse versatos, criminabimur Nihilne ex eorum laboribus emolumemti in literatorum rempublicam derivatum fuisse, contendemus P Apage tantam dementiam. At enim ex his omnibus nullum aut utilius , aut elegantius esse, nisi valde fallor , argumentum potest,
quam illud de Christi lingua; ex qua
quidem tractatione, plurima certe in sacram philologiam emolumenta deis rivantur. Neque vero in ea re satis inter se conveniunt eruditi . Sunt
enim, qui dicunt, Christum, S Ap stolos Hebraicam linguam usurpasse: non deest , qui Latino eos sermone usos suisse vult : reliqui autem , etsi in dialecto discrepant , consentiunt tamen, Christum, ceterosque Iudaeos i
cutos fuisse Chaldaice , seu Syriace ;quibus , & ipse aliquando assensus sum . Qui tamen cum diligentius in
totam hanc rem inquisierim , multa Comperi, quae me a suscepta, sententiane, an errore dicam Z abduxerunt.
8쪽
vr EPISTOLAVidetur autem, Christo non Hebraea, aut Syra, aut Latina, si Superis placet, lingua, sed una Graeca verna cula fuisse ; quod demonstrandum suscepi hac Exercitatione . Cum au tem iniquum valde sit, per quos prO- feceris nolle profiteri, placet hic in antecessum, quo pacto in hanc senten
tiam de Christi Hellenismo pedibus
Diu est , cum.virum clarissimum Iacobum Mariorellium Graecas literas in Neapolitano lyceo profitentem audivi. Is nescio quomodo in eum olim sermonem delapsus est , ut diceret , Christum Dominum Graece fuisse locutum; quod cum paucis, ut
tempus, ac locus serebat, comprobasset; perculit animum meum, fateor, sententiae novitas . Quare , ut qui ab ineunte aetate sacrorum bibliorum ,
sacrorumque scriptorum studio delectatus sum; ut quidque in iis pervolutandis , quod ad rem faceret, Occurrebat , adnotabam, ac seponebam .
9쪽
Sed postquam multa congessi ; tum
cuncta ordine, & suo veluti loco disponere ita coepi, ut adumbratio potius, quam absolutum opus dici pos.set. Tum ergo intellexi, opinionem eam , quae nova mihi primitus visa est, mirifice cum sacris literis, Ι
daeorum numis, atque inscriptionibus Consentire, ut mirarer omnino, cur in tanta ingeniorum, & literarum pG- sertim sacrarum luce , nemo adhuc exstiterit, cui in mentem veniret diligentius , atque accuratius in totam hanc rationem inquirere . Quare statim magna me incessit cupido incho ti operis perficiendi , typisque committendi . Sed cum viam mihi per gendam intelligerem nullius adhuc tritam vestigiis , sane haerebam, ac cunctabar. Quid enim ὶ an cum L cretio dicerem
. . IuUat integros accedere fonteis r Atque haurire, iuvitque novos decerpere flores,' Insignemque meo capiti petere inde eo nam,
Unde prius nulli velarint tempora Musae PAtqui probe noram , quanta auctoria 4 late
10쪽
nm EPISTOLAtate , quanto ingenio , atque eruditionis apparatu ad id opus esset; &alioqui satis vires meas, quam infirmae, ac debiles essent, perspectas habebam. Quares, ut Hebraei dicunt, NI Imri credint rip)nπn locutio argentum, silentium aurum es, nihil proprius factum est, quam ut omne scribendi , ac commentandi super ea re consilium penitus abjicerem. Cum ecce tibi, nihil tale cogitans in Isaaci Vositi I cum de Sibyllinis oraculis incido, ubi video, virum summum , etsi paucis, apertissimis tamen verbis id ipsum de Christi lingua tanto ante asseruisse , deque ea suisse ipsi cum Simonio litem. Nihil accommodatius fieri potuit
ad nutantem, ac fluctuantem animum meum confirmandum.
Habes, L. B., serme ad omnia: nisi quod pauca adhuc supersunt , 'quae non videntur praetermittenda. Ac primo , miraberis ipse fortasse , libelli inscriptionem aliter in operis fronte , aliter in recessu habere. Sed parendum videlicet suit ecclesiastico Cen-