장음표시 사용
11쪽
quam in concitando grandine efficiunt. Respondeo , Deum, non diabolum esse grandinis authorem rectoremque , jam demonstratum esse. 6 8. Caeterum diaboli studium in hoc omnino propendet, ut tam in tomporalibus quam spiritualibus rebus homini nocere velit: at sine Uci consensu potest nihil, quemadmodum in Iobo apparuit, cap. I. & a. Perditum quidem illum prorsus cupiebat, vcrum absque Dei nutu ne pilum certir movere in ipsius capite valuit. Nec Achabi rogis prophetas decipere potuit diabolus citra Dei
permissionem, I. Rog. a. Vetur etiam in Testamento novo, Mait. 8.in porcos quidem ingredi nequivit, nisi peculiari assensu permissus. Nec discipulos Christi tcntaresne Christi suffragio potest, Luc.
22. Satanas expetivit vos , ut cribraret velut triticum : sed ego pro te oravi, ne dehciat fides tua, Petro Christus ait. Docemur his exemplis , hostem generis humani, licet pessime erga nos affectum, tamen impotcntcm quoq; Hinc & nullarum virium , nisi a Deo consensum sortiatur. Si itaque acrem immutare tenipestatemque ciere nequit daemon, multo minus lamiae valebunt. 6 p. Qui ergo fit, quod lex Imperatoria poenam maleficis &lamiis decro verit λ Sic etenim lex habet: Sunt multi qui malis utuntur artibus , clementa turbantes inficientesque , nec etiam insontium vitae parcentes, sed inserentes iis damnum: hi cum naturae sint hostes, supplicio assiciantur. Sic & legimus Exodi cap. 22- Deum Mosi dixisse: Malcficas non patieris inter vos vivere. Si Jam in rcrum natura non existit malefica , vel grandinem excitare nequit, cur ex Imperatoris decreto, & potinimum ex lege Mo-
si , quae suam habet ex Spiritu sancto originem , plectitur Hic illud considerandum , maleficas ex jure Caesareo&Mosi mandato assici poena, non quod pro suo arbitrio tempestatem vel grandinem provocare possent, sed quod se totas diabolo manciparint, ita in satanae spiritu immersae.Ut nihil cum suo hero satana quam mortalium poeniciem cogitent aut machinentur : nec aliter sentiant, quam a sic fieri id quod Deo asscntiente , ipsiura essicit daemonium. Cum enim daemoni grandinis ciendi potestatem facit Deus, tum maleficas sibi devotas, ut sua incantamenta adornent, commone facit diabolus: ubi jam dilabitur grando, non maleficarum potentia fit, scd quod in daemonis manu ex Dei assensu silerit. Hoc modo a satana deluduntur malcficae , quasi ipsarum existat O
12쪽
yyypns, quod solum Deo permittente sit effectum. Proinde ejuscemo di vitam impiam, & infidelitatemnat carum puniunt leges, non quod quicquam damni ex sese inferre illae queant, scd quod se facere opincntur, ac daemoni se totas in injuriam & pcrniciem ii minum dediderint. 6 Io. Atqui cur grandine excitato vinum dc fruges in agro dissipare satanae a Deo conceditur λ Me anica docuisse respondeo, Deum concedere demittereque grandinem, ut pios in sua fide probet, impios vero digno castiget lupplicio , atque ad delictorum agnitionem poenitentiamque coerceat: nec amplius hic addam. 6 11. Nunc porro, quibus rationibus praevcniri avertique possit grando, monitrare conabor. Hic denuo se multi offundunt e rores. Plerique consecratas herbas igni imponunt, daemonem ex aere profligari earum fumo rati: sed luculenta est idololatria &incantamentum. Daemones etenim sunt spiritus , nec omnino se e-jusinodi rebus extermis abigi sinunt: & qui in fugandis daemoniis
ac maleficis, talibus utuntur sussilibus , maleficis hos potiores non agnosco, nec sane mitiorem merentur poenam. Alii cornua Aquentia adversus t mpestates inflant, non minori idololatriae crimine. Ncc campanarum sonitus contra grandinem & aeris concitationes intermittitur. Ea de re nonnihil dicemus. Plicerid tali sonitu recth uti possent: impii autem baptizatarum campanarum pulsatione se daemones ex aere fugare , eademque grandinem praevcniri
6 xx Gravis haec est idololatria primum , quod campanis applicatur baptismus : secundo , quod clangori asscribitur id quod
Deum modo conccrnit. Pii vero in sutim convortunt usum, ut dixi, duabus rationibus, seculari nimirum & spirituali: priori , dum campanarum tonitu pufillanimes qualecunq, solatium concipiunr, quod hominos adhuc prae manibus esse intelligant: altero, dum tali pulsatione ad indignationis divinae agnitionem & preces excitantur ignaviores. Pulsando ad orandum monemur, ut suam mmi tat iram miscricors Deus. In gruente tempestate, ad aedes sacras concurrendum, & flectendum ab ira coeleste numen. Sed cum cotempore non semper templum ingredi liceat, campanas pulsarunt vincres, eo indicio significantes , ut domi non minus attendcreturl recibus, quam in templo. Istiusmodi pulsatio campanarum el- et toleranda : at pullationi solum vel eam panis a sustraganeo ba-
13쪽
ptietatis tribuere iugandi daemonis vel grandinis avertendi pol statem, silmma est idololatria, cum hac in re nihil queant. Alii ad grandinem praevertendum , lamias Vulcano litandas procla
6 13. Quanquam magistratum oportet ex legum praescripto cum his lamiis agere , easdemque punire , non tamen ex illarum consessionc ,1ed indubitatis indiciis ac testimoniis. At quidp etiam ii omnes lamias absumpsissent flammae , non tamen propterea desi-ncrciat grando & tonitrua , quae a Deo , uti dictum est, immitti
g Iq. Quibus itaque rationibus grandinem amoliemur Supra dictum est, Deum grandinis authorem administratoremque esse,& ut grandinem evocet diabolo propter peccata nostra permitti. Quaenam lunt illa peccata quis , Deus bone, illa ordinc posset recensere 3 Pauca solum, eaque non longe Petita enumerabo. Quibus etcnim rebus Deum offendimus, in iisdem nos punire solet, uti lex habet: Oculus pro oculo, manus pro manu, dcns pro dente, pes pro pede . Praevaricamur vini & frumenti abusu , proinde iiDdem quoquc punimur. Tam dives hic labitur, quam pauper. Cun- attrahunt divites, non secus quam si ipsis terra esset desectura. Ubi vero impinguati fuerint, horrea 3c penaria plena, nullus comessandi, compotandi& prodigalitatis finis. Inopibus autem communitcr hoc studio est, quomodo suos dominos, quibus pecuniam, fruges decimasque debent, cauld dcfraudent. , I s. Hinc evenit, quemadmodum Amos 4. dicitur:Vos Samaritae vi opprimitis tenues , & comminuitis inopes. Propterea plu- vi supec civitatem unam super aliam non pluvi. Pars una agri compluebatur: & pars quae non complucbatur , exarescebat. I tem Aggaei cap. I. Sic dicit Dominus exercituum : Diligenter perpendite vias vestras. Seminastis multum, & parum insertis: comeditis, sed non ad satietatem : bibitis , sed non ad inebriationem , &c. Quare ob id scilicet , dicit Dominus exercituum,
quod domus mea adhuc deserta est, vos autem curritis , ut quisque domum suam habeat. Idcirco coeli super vos rorem non dant, nec Ierra proventum suum. Ego quoque vocavi siccitatem super terram &1uper montes, super frumentum & vinum, super oleum,
S super imi versum quod terra proscri, super hominem & Ω- Per jumentum, & super universum laborcm manuum. Et apud
14쪽
LI AER APOLOGETICU s. ueri eundem cap. a. Sic dicit Dominus, Percussi vos carbunculo & r bigine & grandine omne opus manuum vestrarum. Quare quod domus mea nondum est extructa, dicit Dominus. Similiter Scper prophetam Malachiam cap. 3. loquitur Dominus: In decimis
re magnificis donis execratione execrati estis vos , quod me univcrsi vos adfigitis vel dispoliatis. Quot subditorum non illibenter, nec fraudulenter debitum solvunt Ubi pecunia vel decimae sunt satisfaciendae , ad diaboli acervum pertinere murmurant: Quod certe luculentum animi impii est indicium. 6 I s. Tam itaque egeno, quam locuplete vitam agente dissolutam, & vino frugibusque abutente, subministratur Deo occasio,ut grandinem in vim frumentique exitium admittat. Quapropter lamias flammis c vestigio tradendas, non cst clamandum : nusmodi etenim vocibus nos ipsos igni adjudicamus. Si vero urgeatur, i mias , similesque homines , qui grandinis causa extiterunt, csso exurendos, cedo unde ignis satis habebitur λ Et quem tum omnino invenias siccurum p Imo ne magistratus quidem, nec subditus , nec dominus nec scrvus securitatem sibi polliceri possit. Proinde si tonitru & grandinis jacturam praevertere voles, ex eadem tua gravia peccata & impietatem agnoicere discito. Convertere ad Domianum,& poenitentiam age, atque omni studio vocationi tuae respondeto. Si tum quid sorte detrimenti accidat, sua gratia & benedictione tibi id Dominus Deus praestabit sarcicique per suum filium Christum Iesum,cui laus honor & gloria cum Deo patre & Spiritu Sancto nunc & in aevum, Amen.
D. IOANNI BRENTIO, Maera The is in Doturi , praeposito StuMordes, Sc. Ioannes V Vi erus
S Al e in eo qui nos dilexit, suoque abluit sanguine, quot
quot cum vera nostri ipsius abnegatione , ejus doctrinam ala plectimur , & vestigia sectamur, ornatissime domine Brenti. Cum te justis de causis sempor magnisecerim , observarim coluerimque ob insignem doctrinam & inde sitim pictatis studium, quo ductus tam strenuam hactenus operam in expurganda a tam multiplicis idololatriae monstro Ecclesia, nava sti: Iam vcro multo ma-
15쪽
jori me loco haberis , & quidem tuo merito, ob eximiam illam, doctam & piam concionem a te habitam, & nuper typis publi
j x In ea enim eleganter & vere doces, idololatriam non dum esse nuncupandam , quam olim sectati sunt ethnici in idolorum suorumque deorum invocatione : sed in eo quoque cam consilis
stere , si quando diabolo ejusque ministris , incantatoribus & la-miis attribuitur , quod ad solam maJestatem divinam pertinet: Ilcm , si cui in sortunium obtigerit, ex eoque animum utque adeo deiiciat, quasi nullus supersit deus, qui sub vinere qucat: Ncc amplius eum invocat, sed aliunde auxilium & liberationem quaerit. Propterea graviter, nec injuria, cum iis expostulas, quorum inducatu Wirten rgico vites & fruges a denso grandine conquassatae porditaequc fuero, nec ii calamitarem a Deo invectam ob sua peccata agnoscerent, multo minus resipitccrent: sed quicquid id essct, iam iis imputandum , iisquc igne absuinptis hoc mali expiandum profligandumque conclamarCnt. ' .6 3. Rectius hic auditores in liruis, evidentissimisque rationibus & testimoniis exemplisque sacrae Scripturae demonstras, grandinem , cujus ει causas proponis naturalcs , minime a diabolo procreari nec ab eo ulla ratione excitari posse , multo minus a lamiis : sed Deum omnipotentem istum cste grandinis & authorem &creatorem , eoque nomine' ab illo essici Sc produci, ut eju1dem potentia impios puniat, iique ad peccatorum agnitionem compellantur resipiscantque : pios autem ejus immissione probare studet, num in vcra fide constanter porsi stere volent , Exod. V. Job 38. Ios.Io. Aggaeia. Nec certe vulgarem esse doctrinam fatendum cst , ubi viam commonstras , qua tuto & cum bona conscientia ejusmodi calamitatem quilibet declinare queat. 6 . Haec optime intelligo, mi integerrime Brenti: nec dubito, bonam oporam hic reipublicae Christianae praestitam cilia , a remuneratore cujuscunque boni uberrimo liberaliter rependondam: cum in hoc nesotio hactcnus densissimam caliginem plurimorum oculis obduxerit milicariisex, potissimum eorum quoque qui EV m-gclicae vcritatis lumen sibi prae aliis illuxisse confidunt,tam princi-Ρcs , & patricii quam vulgares, quin imo etiam ii quos ex auumpta vocatione, in aliam sententiam saniori doctrina alios traducere decuit. Hic cum a te mihi abunde satisfactum esse agnoscam , gra
16쪽
L I aER APOLOGETICus. 183tiasque eo nomine tibi agam quam maTimas: in altera tamen ejusdem concionis parte, ubi mihi tecum minus convenit quid desiderem , candide proponere volui, meamque sententiam breviter explicare , ut ubi rectius me erudieris , eam commutem , quam sex libris De praestigiis Demonum & incantationibus ac veneficiis , inscriptis, vigilanter examinandam excutiendamque palam omnibus obtuli, sexto maxime libro. g s. Docuisti lamias. nullam posse producere grandinem , aut ullam procreare tempestatem, nihilque in iis ciendis conferre : Sed
illas a diabolo illudi, ut quando huic grandine conquassandi grassandique potestatem permissurus sit Dcus , hic lamias commone- faciat , quo sua incantamenta vel potius quisquilias adornent, ut ubi postca subsequatur plaga proposita & calamitas, is se inductas
arbitrentur : coque leges punire illas ob vitam impiam & infidelitatem , non quod induxerint aut inducere potuerint malum, sed
quod se fecisse putent, ac diabolo se in hoc obligarint. Hic & lcgem Imperatoriam adducis in haec verba : Plurimi sunt, qui malis artibus utuntur, elementa turbam & inficiunt, nec insontium hominum vitae parcunt, sed damnum invehunt: Cum itaque hi homincs naturae adversmtur, mortis supplicio assiciantur. Confirmas institutum lege a Mose promulgata, EXOd. cap. 22. Mal ficas non patieris vivere. Hic non regre seres , si libere id quod sentio , profiteri quoque aud cam. Ex pia etenim & modesta collatione lolci tandem erui veritas : Huc omnem spectare decet
disceptationem: Nihil hic petulantur , temere aut praefracte a me proponi aut defendi, testor cum quem nihil latet. 6 6. Fateris prius , lamias mente delusas a daemone, nihil ejus mali in tempestatem concitanda , licet secus putent & fateantur , vere designasse , aut designare potuissc. Lex autem non de iis i
quitur , qui nihil tale possunt , sed qui malas usurpant artes:
Quas vero nostrae lamiae usurpare queunt , cum sint indoctae, ineptae & stupidae, tum ob sexum, tum ob aetatem p Lex eos quoque explicate nominat, qui elementa turbant inficiuntque : nec id
posse a lamiis fieri ipse doces : Quinimo ne ab ullo quidcm homine fieri posse, admittes facile. Has item non laedere hominum vitas , de quibus identidem lex dicit, prolixius in meis libris demonstravi: Cum vero in hac concione te non contraiisse legam , bic verbosior esse nolo. Si enim veneno quempiam laescrint, non
17쪽
jam vulgares lamiae, sed veneficae dicendae sunt, quas Moses , -- fea Caesareae leges , & quaecunque respublicae jure optimo puniunt,
ρ nee in controversiam vel quaestionem unquain id venit. Propterea ad nostrarum lamiarum punitionis modum vel statuendum vel confirmandum , nullo modo debet torqueri lex Imperatoria , cujus ne ullum quidem verbum illas concernit, quarum phantaliam aut vim imaginativam , ut se fecistic opinentur quae revera non secere , aut quae ctiam saepenumero in rerum natura non sunt, tantopere laesit veteratorius ille vertiginis spiritus. 6 . Hinc multa confitentur, potissimum in tormentis enormibus subditae quaestionibus, quae merae sunt fabulae , nugae, mendacia, & nec sunt nec suere, nec quae unquam rerum natura patietur,
vel admittet. Noc plus his fidei debet apponi in ca consessionis parte, qua sic daemoni hoc vel illo modo consecratas dicunt,& propterea in ejus voluntatem & actione, malas conssensi sic , quam ubile aerem conturbasse, grandinem noXium evocasse, segetes & vites
disti passe perdidisseq;,vel quod vis aliud malum iis aeque αδααἰατεμ , perpetrasse, libere dicunt & fatentur. Unius enim consessionis cadem hora dc modo prolatae ab eodem homine articuli & membra sunt. Quare igitur illusionem magis in hoc quam in altero articulo is praeliringente spiritu in monte factam, crodere malumus Cum nulla sit probatio aut demonstratio, quam consessionis in
carceratae , excarnificatae 8c dementatae anus , cui in multis nullam esse dandam fidem convenimus, quodcirca non itidem in omnibus, cum nihil corti ex confessione crronea detulae ejusmodi mulieris daemoniacae decerni aut statui queat. ε 3. Diabolum cienim , qui illam agitat Vexatquc, mendacem esse & mendaciorum parcntcm, testatur ipsa Veritas. Illa aulcm 1 diabolo agitata, & lcre semper obsessa, effatur id quod menti tam valide impressit daemonium, ut nihil aliud credat illa, quam se rem veram proloqui: quinimo a diabolo ejus lingua frequenter dirigitur , ut secus loquatur quam ipsa mens dictet: quod in non raris mulierculis daemoniacis fit, ut dictorum postea illas a satanae vin-: . te. . culo liberas pudeat, sica in memoriam ab aliis rcvocentur: id Ο quod coram a monialibus ita laesis in examinc non lemel audivi:
quae ctiam sanae mihi lassae sunt, quandam, quae cjusmodi plurima
facinora a se .lcsignata in carcere M tormentis confiteretur, eo dem modo in coenobio a daemone fuisse vextatam, quo geliquM , quas Diuitiam by cic oste
18쪽
LIBER APOLOGETICUS. F8squas ab ipsa maleficio affectas credebat: holocausti tamen materiem suppeditare ipsam , licet modo , satana obsessain , oportuit: quanquam in actione criminali probationes debere esse meridiana luce clariores, severe jubeant leges.s 9. Praeterea, si in eo suo gravissimo animi morbo se diabolo mancipassent illiusmodi anus , non propterea essent comburendae: shd cum ex intolerabili moestitia in eam animi dejectionem & dc- sperationem inciderint, saniori institutione revocandae, atque ut Christo se rursiun dedant,consecrentque resipiscentes ab errore,qui
saltem propriam illarum animam crius judicium solus sibi rescrvavit Deus attigit,nec in alios actu se expandit,sedula exhortatione erudiendae. Sic earum animas lucrabimur, & a morte vindicabimus , ut D. Jacobus docuit. Omnis cnim qui peccat, ncc facit Justitiam,& fratrem odit,ex diabolo non ex Deo est,inquit D. Joannes. Nec item scortatores , neque adulteri, neque simulachrorum cultores,neque molles, neque ebriosi, neque maledici, neque avari, regni Dei haereditatem consequentur. 6 Io Hi quanquam non a Deo se voluntate solum, sed ipso maximE Oeere separarunt scienter, ac diabolicas actiones nulla vitiata phantalia perseccre,non tamen flammis statim objiciuntur, etiam-1i admissum delictum in alios quoque cxtendatur, qui ejus communione graviter peccant : punitionem interim divinam multo duriorem non evadent , nisi convertamur , conversi autem etiam ab ea poena securi erunt: quemadmodum & illi quos Paulus Micribit in extremis diebus fore mente corruptos , dc circa fidcm reprobos. De haereticis, qui salsa persuasione a satana seducti,Deo, sibi & aliis 1riuriam fecere,idem dictum volo , eos nimirum Extremo supplicio non ita afficiendos, potissimum si errorem agnoscunt, ab coque desistunt : legitime tamen coerceri poste , negare nolo. Minus certe a lamiis dictis , serd omnibus vetulis & sexus sceminei, ac partim a daemone vcxatis delusisque , partim etiam obsessis : & nemini noxiis , in magistratum aut alios delictum
g II. Hinc eos qui miseras has, dementatas insontesque mulierculaS , morte puniunt temere, coram Deo graviter delinquore, atque olim ejusco carnificinae rationem reddituros , nisi resipiscentia propitium consequantur prius Deum, non dubito. Flagitium mente conceptum Deus punit, qui mentem novit: quemad- E c c c modum
19쪽
modum qui maritus alterius conjugem aspexerit, ut ei conjungi desideret, hic in corde suo adulter factus, Dei manum minime effugiet , 1 magistratu tamcn neutiquam velut adulterii reus erit puniendus , quanquam tale animi desiderium , studium & affectum palam profiteatur , jactet& exclamet. Gladii potestatem nequaquam magistratui in nusmodi peccatis mandatam sentio. 6 12. Si insuper voluntatem & consenstim puniri debere , quis contentiosius urgeat, hunc corte distinguere ad minimum oportet inter voluntatem hominis sanae mentis , qui facinus aliquod in politiam publicam animo decreverit, idque exequi potuerit, atque in actum perducere coeperit tentaritque : & inter cum qui non itidem mentis confirmatae, imaginetur se velic facere , imb secisse, quae
nec siccit, nec in rerum natura etiam plerunque consistere queunt : alioqui tale voluntatis & contentus flagitium quoquc impingi possit melancholicis, fatuis & pueris, qui saepenumero falla perluatione inducuntur, utic haec vel illa scelcra commisisse credant fateanturque. Quid ad haec amplius in quacunque ca- Iamitate vel plaga a diabolo ex Dei voluntate inducta , commisserunt hic lamiae , daemonis justitiae Dei executoris actionibus consentientes, quam quivis alii, qui ita laetis, forte ejusmodi
insortunium malitiose invidia moti faverunt , precati sunt , Miliaboli actioncs hoc modo voluntate , conlcnsu & imprecatione approbarunt, quemadmodum frequenter nimis usu venire experimur j 13. Muliercs praetcrca in codem delicti genere minus viris peccare, minusque puniendas esse, caeteris tamen per omnia paribus,ob imbecillitatem animi, mentis & ingenii, docent variae leges, quemadmodum prolixe ostendi lib. vI. cap. ao. Singulari in-1uper ratione omnibus viduarum,qualis sere sunt ejuscemodi vetulae, praecipuam curam imposui sic Deum,testatur Scriptura sancta.
g Iq. Caeterum lamias nulli injurias castigandi puniendique
non meliorem tutioremq; ratione novi, quam ut a pio ecclesiaste rectius instituantur,diabolo ejusque instinctui & actionibus renun- cient, & si voles, palam in ecclesiae rursus communionem rccipiantur poenitentes. Si graviorem temeritatis & delicti, quod diabo
licae suggestioni & ludibriis non satis sortiter restiterint, aliisque exemplo sint, quis volit urgere poenam, 1it exilium ad tempuS: pecuniaria insuper mulcta paupcribus donauda,si sit res ampla domi,
20쪽
LI AER APOLO GETICU s. s t vel quaecunque alia arbitraria poena pro delicti qualitate & magni
3 1s. Ad lcgem a Mose latam Exod. 22. 8c a te propositam, respondeo, intextu Hebraico legi r nn nazetu : haec auicni verba 8c decretum a septuaginta lenioribus sic reddita sunt,
κοῦς u .. 2ωσι re, hoc est, Veneficos, Vel ii mavis veneficas, genere foeminino, ut volunt Hebraeorum interprctes, non sineris osse superstites: sic legis voluntatem explicuerunt illi scptuaginta. interpretes. Nec nera Chasaph, & quae ab illo deducuntur, vix usquam
in praedicta Graeca tralatione aliter exponuntur , quam ut Veneficium significent, id est, hii cc Graecis vocibuS,-ος φαρ-κους, quae hujus lunt inflexionis. Ita decretum hoc minime huc ad lamiarum nostrarum punitionem , quae non sunt veneno usae, sed phantasia deceptae solum , torqueri debet: quanquam vulgaribus facile porsuaderi aliter potest versione veteris Testamenti Germanica , ubi vox Mechascpha rcdditur Baissuri inie. Huc accedit ipsius Iosophi natione Hebraei manifestum testimoniuum, qui explicatius legem ita exponit: Venenum neque morti serum, neque In alios ulus noxios apparatum , Israelitarum aliquis habeat: quod si habcre deprehensus sit, morte mulctetur, & patiatur id quod lacturus crat illis, adversus quos venenum paraVerat. Adhaec illud ludibriorum daemoniacorum genus , quo nostrae lamiae aliquot multis annis vexatae infatuataeque suerunt , Mosis temporc fuisse visum vel auditum , nemo mihi facile ex veris historiis fidem secerit. 6 16. Moses siquidem & Τestamcnti veteris libri, solius quadruplicis incantatorum 8c maleficorum familiae meminerunt. Primae sunt illi praestigiatores Pharaonis, qui prael higiis regios sckllere oculos, ut pro veris ficta apparerent, Exodi . & 8. id nostrae Lamiae neutiquam possunt. Illos hartumim potissimum a Moleappcllari arbitror, nisi memoria fallar : Biblia etenim Hebraica inspicere non licuit, cum in arce venatoria hic Boisburgi inter montes circiter quindecim a mea bibliotheca Clivensi , miliaria, haec scribam,dum illustrissimo meo principi hic meam praesto operam. Αberius generis sunt, quos mechas epha, hoc est,ucneficos appellat, qui nimirum vencno vel medicatis rebus homines vel Jumenta ὀ medio tollunt , vel similem inserunt noxam. Tertiae classis sunt , qui vario & multiplici divinandi nac E c c e 2 do ute-