Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata. Tomus primus sextus Tomus sextus, quo physicae pars tertia de corpore animato continetur

발행: 1681년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 철학

391쪽

quor minus abundat, atque ut dictum est, is

desicit in pleuriticis, in quibus hujus salis per-

.colatio vitiatur: hinc polypota concretiones in pulmonibus.

Illud etiam quaeri merito potest an serum omne quod inest sanguini, a chylo ipso di- manet. Nam vena secta post aliquot a pastulargiore horas, serum plurimum & lactestens sanguini innatat: quod lento igni admotum, urchylus ex conim uni receptaculo extractus concrescit. Neque alia, ut jam innuimus, est: lactis origo , nisi chylus ipse per arterias a corde in mammarum glandulas protrusus , nec dum longa coctione cum sanguine confusus, sed adhuc crudior in uberum velut colatorio separ tus, & in vasa excretoria quae omnibus insunt glandulis,& in tubulos lacteos impulsus. Sed ubi chylus paulo diutius cum sanguine permistus multos effecit circuitus, tum albedinem suam exuit, & tenuior factus jam serum dici potest. Ex quibus id etiam efficitur, quod maximexem nostram continet, partes corporis solidas saltem, quaeque vulgo spermaticae dicuntur , cujusmodi sunt ossa , cartilagines, membranae, nervi, fibrae omnes sanguinis sero rite subacto ali. Cum enim pars subtilior procreandis spiritibus accommodata in cerebro secreta fuit, quae magis viscosa est, & facile concrescit, haec ab arteriis cum impetu protrusa partibus adhaerescit , sulphurea vero sanguinis portio calorem vitalem tuetur, & conservat. Hinc ubi chylus aut reficiendo corpori est parcior , aut erudior, ut in cachecticis, seu in iis qui pravo sunt habitu , nec spiritus ex eo gignuntur, uti

Neque ex vino iaciadum fermentato, aut Vap-Pido, nec partes a Iuntur, nec suus Cordi constat vigor: unde in tabidis aut cacheciacis po-

392쪽

seu albae concretiones in corde, aut iupulmonibus vix reperiuntur, quod in iis succus nutritius non facile concrescat. Hinc etiam

aqua illa quae cor inter &ejus involucrum, quod pericardium vocant, est interfusa, quaeque ex vasis lymphaticis, Sc glandulis ad basim cordis positis originem suam ducit, in tabidis , aut in iis qui ex morbo decedunt, non concrestit, ubi lento igni admovetur, ut insanis, & strangulatis accidit. Ex morbo enim chylus nutriendo corpori minus idoneus ericitur.

Ctim autem succus nutritius interdum in cordis ventriculis ita concrescat, ut pene abeat in carnem fibris,& vasis languineis instructam, hinc recte colligimus partes succo nutritio. , qui sanguini inest, non succo nervosb ali, ut pleri iaque Anglis Doctoribus visum est: tametsi non inficior succum illum vegetum qui nervos interstitit, & spirituum est vehiculo, plurimum ad nutritionem conferre, cum succum nutritium extenuat, & animat quodammodo. Hinc partes paralysi astectae statura tabescunt, quod succo ad nutritionem idoneo fraudentur. Nec qui magis sunt sanguinei, ii sunt obesiores , quique fame , aut inedia moriuntur , mu toplerumque sanguine abundant. Addit Harvaeus janguinem esse acriorem & calidiorem, nec fatis alendo corpori idoneum videri. Verum ut ista vera sint de parte sanguinis magis sulphurea & acriore, quae calorem , 3c vim tribuit corpori, de parte serosa, quaeque est ovi albu-mini similis, dici minime pollunt. Utet vero sit penetrabilior sanguis fibrosus, an succus ille nutritius, dubitari etiam poteth. Unum tamen aut alterum Doctissimi Louveri exprii mentum magnam este hujus scri nutritii subtilitatem demonstrat. Canis vivi utramque

393쪽

venam jugularem ligavit, tum mirum in m dum illae intumuerunt venae, & intra duos dies quasi angina sutacatus interiit. Interea copiosae ex oculis lacrymae, & saliva ex ore manabat. Post mortem & glandulas, & musculos non sanguine, sed sero limpido tumentes invenit: quod sanguis crassior intra vasa sua stagnare sit coactus, dum serum per meatus sibi aptatos, velut fit tratum viam sibi muniit. Sic faelo in

dextro thoracis latere, paulo infra cordis regionem foramine, alterius canis venam cavam armus i ga vit. Consuto vulnere canis languescens , & sine ejulatu fatiscens intra paucas horas expiravit. In dissem canis abdomine magna ueri copia visa est, quasi diu hydrope

laborastet: adeo ut forte hinc hydropis causa ex parte duci pollit : neque enim , ut plerisque videtur, ex ruptis vasis lymphaticis hydrops semper procreatur, cum in ovibus hoc morbo laborantibus vasa lymphatica & integra , &plena idem Auctor invenerit. Interdum etiam evenit ut sanguis nimio sero,& eo maxime qui non concrescit, diluatur, tumque nec puluis cordis satis vegetus est, nec sanguis ficile per venas remeat Unde iis qui ex morbo convalescunt, aut infirmo sunt corpore , post exercitia pedes tape intumescunt. Stantibus enim sanguis una cum sero sursum ni i non potest. Sed illum venae ad cor revehent, cum in lectum aeger se demiserit. Verum de niuritione, necnon de sanguinis natura &analysi satis pro initi tuto nostro : reliqua enim Medicis relinquimus , qui ut nobis videtur,

partem Physices praecipitam , quam idcirco Physiologiam vocant, usurPa unt.

394쪽

PARS TERTIA. mD DISSE RTATIO III

De partium conformatione.

REstat illud vel maximum ut de ortu aut

malium, & conformatione agamus: quod utique quam po erimus compendiose, sed ac- . curatius tamen quam vulgus Philosophorum stlet. tractare conabimur , ac primo de Ortuiti sectorum , tum de pulli krmatione agemus. His enim intellectis quae ad reliquorum animalium procreationem pertinent, minime Obscura futura sun z.

CAPUT PRIMUM

De insectorum ortu.

PRimum itaque ab iis quae vulgo imper

fectiora judicantur, ducamus exordium, &de insectorum ortu dicamus. Iamque in ipso limine magna oritur quaestio , quae sinat insectorum primordia, utrum magna ex parte Velut sponte nascantur, ut stirpes plurimα, quae ex terra alte effossa nullo mani sello semine fruticantur. Sit itaque Unica Concluso. Illud verisimillimum videtur animantes omnes ex certis seminibus oriri : adeo ut ne musca quidem aut vermis ex tumustuario elementorum congressu prodire possit: sed ex semine, in quo vis sorinatrix inest. Hanc conclusionem multis argumentis probat Vir inter recentiores magni nominis Fran- Cistus Redi. Primo enim exteriores causae tam OPPOrtiane convenire non possunt, ut anit -

395쪽

liu in fabricent organa, quorum structura nuIIo potest intellectu humano comprehendi : nisi, taltem vis quaedam seminaria & plastica in elementis , aut in aliis corporibus delitescat.Quod cum vix credibile sit, multo probabilius videtur omnem pene generationem esse uni vocam,R animantes ab aliis ejusdem omnino generis

procreari.

Hoe etiam multis experimentis idem Auctor conficere videtur. Cum vasis vitreis rite occlusis carnem corrumpendam conclusisset, ne verinmis quidem ex ea putrefacta visus est emergere: Cumque velo Neapolitano , vas in quo posita erat caro, sic obduxisset, ut aer quidem subire, muscae vero aut vermiculi ingredi non possent, ex carne corrupta nullus vermis prodire visus est: tametsi muscae vermes, aut Ova in velo

ipso reliquerint Itaque illud minus verum putat, quod vulgo creditum est, & exempli loco afferri solet, apes ex putrefactis tauri carnibus nasci. Ne illa quidem vera esse comperit, quae de crinibus mulierum in vermiculos conversis, aut de serpentibus ex cadavere serpentis prodeuntibus reseri Doctiss Κirxerus. Quin etiam negat ex cadavere vermes nasci, nisi forte eorum semina aliunde accesserint. Sic fructus & herbae vermes procreant, ubi aeri exponuntur 1 atque in eadem quandoque planta plura insectorum genera cernuntur. At si in vasis plantae ita suerint conclusae, ut nullus aeri pateat aditus, nullos itidem vermes, etiam cum putruerint, dabunt. Ne caseus quidem in vase vitreo rite occluso vermes profert.

Itaque illud probabilius videtur muscas in

caseo ova sita interdum deponere. Cum autem interror casei medulla verminat , muscarum

Ormes per hiscentes subeunt rimulas, & altiu

396쪽

quandoque penetrant, quod pabulum suum sis ruantur. Idque ita fieri longe verisimilius vietur , quam vermes quae foliis herbarum inis . erant, in easeo apparere , eosque per tot venarum lacteartim, & aliorum vasbrum capillares

ductus illaesos in laete manere, uti visum est Gassendo. Illud etiam minus videtur probabile ranas quandoque pluere, sed tape accidit ut ranulae in fossiis, aut aliis in locis jam natae adeo sint

minutae, ut sub oculos non cadant: cum ex

careant pedibus, & longiore cauda sint instructae , idque per multos dies, neque ullo modo

ranas referant: paulatim vero pedes exerunt, ac tandem Ouunt caudam. Sic aestate inter

dumeta & herbas delitescunt, nec facile a pulvere discerni queuiar : sed cum aestate pluit, plerumque videntur emergere. Cum in earum ventriculo cibum, atque in ipsis intestinis excrementa saepe invenerit Auctor in experiendo solertissimus, optime concludit ranas tum temporis non formari: sed cum jam diu ante natae essent, repente prodire. p. In fructibus & animalibus vermes. oriri qui ex aliis nasci non potuerunt. QMd enim, inquiunt, an quae in casei superficie tam numero sa microscopio cernuntur animalcula, omnibus suis partibus apte instructa, ab aliis ejusdem generis originem suam duxerunt 3 Cum sorte non alibi quam in caseo vetustiore

cernantur

Re p. Dubitari non posse quin ea animalcuIa subinde alia generent': cum magnam alvum interdum gerant, quam probabile est multis saepe ovis esse praegnantem.

Sed quid dicemus de iis animalculis quae ita aqua cui piper triduo insusum fuit, pereruditiis Vir in Batavia microscopii ope detexit, aqua

397쪽

illa in tubulum vitreum vix capillo maiorem 1 ponte, uφ alibi diximus , ascendit , tum vitrum micro scopii apte huic tubulo applicat, atque in aquae guttula, quanta fere ex aciculae apice suspenditur, 3 o saltem e)usmodi animal Cula admodum vegeta distim te conspicit. An forte hi vermiculi ex aliis prodiere an potius

ea putredine ipsa nati videntur R. -ntumvis haec animalcula minuta sint cum sensibus nostris collata , magna tamen &prope infinita organorum varietate esse instructa : adeo ut ex aliis sitit prognata, ac sorte eorum ova in pipere delituerunt , aut certe

eadem est adhibenda responsio , quam infra subjiciemus, cum de iis vermiculis qui in gallis

reperiuntur, verba fecimus.

Instant. Vermes illi qui in animalibus tam

frequenter reperiuntur, unde emergunt Z invasis hepaticis plerumque innumerabiles videntur, praesertim in pori biliarii ramulis. In arteriis solis non reperiuntur. Sic in capite cervi sub lingΗa & in ea vertebra qua capudicervici nectitur , in vervecis itidem capite, & ea po-'tissimum parte unde erumpunt cornua , saepissi me vermes nasci testatur Vir Clariss D. Redi, qui & multa alia proseri exempla, ex quibus confici videtur, vermes plerumque, & insecta

sine parentibus, aut ullo certo semine sormari. Nec formicae , aut minutae animantes liberae

sunt a peditatis, aut pulicibus: mirum itaque si pulices omnes qui in unaquaque pennatorum specie sui quique generis videntur, ex aliis prodierint, non sponte 'uadam emerserint. Re p. Nihil absurdi este sit quantumvis minuta animalcula ex aliis procreentur: cum id facilius sit intellectu, quam tam aptam organo

rum struct nram in ipsis elementis, aut naturae ab Ais reperiIi.

400쪽

Et quidem in pediculo foemina ovarium micro scopio conspicitur, quod vir acerrimo, cum viveret ingenio, D. Suvamerdam, ut alia pene innumera circa insecta pulcre delineavit Hujus typum nupser Vir Clarist . & de literis optime meritus D. Tevenot k:obiseum conmunicavit. Vide tabellam ult. A eli orificium uteri

F D E C G tubae, in quibus sunt ova sive

H ovum aliis maius, quia orificio propius: B capsula plena glutine ovis agglutinandis. Opp. 2' Vermes qui in gallis, & stellatis pitulis quercuum, aut in aliis fructibus & tu

Derculis reperiuntur , ex nullo animali oriri posse. Nam in centro gallae, aut pitulae stellatae Suum nascitur, quod una cum galla ad maturitatem perducitur : adeo ut vermis primum exoVo, tum musca exurgat, eaque rodendo sibi exitum parat.

Nec verisimile est gallam , seu tumorem hinc este ortum, quod musca teneriorem ramulum pupugerit: nam ovum illud galla conclusum fibras omnes, & quasi venulas a galla

mutuatur, quae ovum& vermiculum formant,

& nutriunt. Saepe etiam in gallis plures ver-mieuli cernuntur, si iis quique cellulis distincti. Quod si gallam detraxeris, dum ovum recens est formatis , id nunquam in Vermem prO- movetur. Nec eadem anni tempestate haec animalcula e gallis Prodeunt. Imo quaedam ii T.

alterum annum expectant.

Mod de gallis & pomis, ut vocant, quercuum diximus, id in plerisque arboribus usu-

venit, ut earum folia vesiculas habeant aut fac culos qui vermibus replentur. Sic fagi velut racemos florum gerunt, qui baccas subrubras aut purpureas vermiculis resertas proferunt: neque hi ex ovis muscarum prodiere. SuOS

SEARCH

MENU NAVIGATION