Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata. Tomus primus sextus Tomus sextus, quo physicae pars tertia de corpore animato continetur

발행: 1681년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 철학

361쪽

PHYSICAE

viscidum phlegma ip plicis stremachi thhaereat,

si humor amarus in eo fuctuet, utilis est vo mitio. Imo Herculei ut vocant morbi, & ii maxime qui cerebrum & nervosum genus invadunt , vix alia ratione profligantur. Concussa enim vasa , glandulae & nervi sordes quibus inficiuntur, humorem imprimis biliosiim, S serum acre, aut alia sanguinis excrementa quae in caput sese recipiunt, penitus evacuanta Sed cautio adhibenda ne constitutio corporis sit tenerior, & mollior, fibrae ventriculi laxiores ne habitus corporis gracilis, ne sit dispositio phtisica : tum enim emeticum adhiberi non debet , ac ne tum quidem cum sanguis inervescit , aut crisis expectatur. Verum ista quidem obiter: neque enim ar-lcm medendi, sed causas rerum persequimur. Unde ne emeticorum quidem genera recensere volumus: id magis ad instituinio nostrum pertineret, in causas inquirere , quae invitam vomitionem in nobis plerumque essiciunt. Saepe sanguis impurior per arterias, aut vasta biliaria

excrementios humores, qui nervosam ventriculi membranam vellicant, aut adusta δc amara excrementa exonerat: cui malo tape acidi liquores, ut serum lactis, aut aquae acidulae medentur , dum sanguinem aut temperant, aut fundunt, & ejus excrementa alio transserunt. Saepe materies putrida & emetica ob corruptum stomachi fermentum gignitur, cui de tergentia, & digestiva ut vocant quae sale

alcati abundant, ut absynthium, oculi cancri, pulvis aloes, commendantur. Sed de primo affectu ventriculi tantum.

Secundus stomachi & intestinorum affectus est purgatio quae vomitioni ea quidem ratione est contraria, quod vomitio a sinistris ventriculi fibris contractis & quodammodo convulsis

362쪽

PARS TERTIA.'

orta, sursum per oesophagum, contra consuetum naturae ordinem nitatur ; in purgatione primum fibrae dextrae juxta pylorum irritataevumorem noxium pet intestina protrudant. Sampe tamen una alteram subsequitur : cum enita quae in stomacho aut genita est materia, aut

aliunde advecta illius fibras nimium laedit, nec tolerari diutius potest, statim per oesophagum, seu per breviorem viam ejicitur , simul spiritus irritati fibras modo sinistras, modo dextras contrahunt, & noxium humorem sus deque cxpellunt. Cum chyli reliquiae placido fibrarum motu per intervalla temporum qiciuntur , tum purgatio est omnino naturalis: sed cum motus est concitatior, & fibrae intestinorum celerius contrahuntur, tum motus ille excretorius proprie purgatio dicitur, maxime cum a medicamine intus sumpto ventriculi Irimum, tum intestinorum fibrae vellicantur.

Neque enim electione quadam , ut vulgo Medicorum persuasum est, certi humores, ut pituita, bilis atra seu melancholia, fava &sanguis, aut similitudine substantiae, aut tractione, quae in natura nulla est, eliciuntur: sed irritatione, expulsione & forsitan fermentatione quadam, ut Auctor quem latinuimus, pene demonstrat. Cum autem haec medicamina non sint uniusmodi, sed alia particulis mollioribus , alia durioribus constent , quaedam sint volatilia, alia fixiora, non eodem modo viscerum fibras ad excretionem sollicitant In cassia & manna partes sunt tenues & subtiles, quae plerumque ventriculo nullum faceia sunt negotium , sed duodeni tunicam magissensilem assiciunt & vellicant: hinc porus, seu ductus biliarius conculsus copiolam bilem excernit. In aliis medicamentis ut in gummi ammoniaco crassior de viscosa magis materia

363쪽

vim sinam non statim exerit, sed longius provecta & ultra porum biliarium tunicae mucosie intestinorum adhaerescit. Hinc serum quoddam evasis exprimit & mucuna quo intestina inducuntur , abradit , pituitam adeo expurgare dicitur. Sunt alia medicamenta quorum partes acriores & quasi adustae sanguinem commovent , & bilem excitant, quae uberior per communem ductum in duodenum expellitur , ut aloe & rhabarbarum: quae idcirco bilem purgare censentur ι nisi sorte etiam color, ut in aliis multis, nobis imponat. QΠae vehementius purgant ut jalapium, & colocynthis, partibus adeo acribus constant, ut massam fianguinis sundant dc praecipitent ; crasim ejus corrumpant: hinc dejectiones plerumque sunt aquosae. Purgantia quippe non modo humores Giciunt quae ventriculi & intestinorum cavo continentur, sed etiam vasa sanguinis si beunt. Sive dum venas lacteas chylus purgantis medicaminis particulis resertus subit; sive per vasorum oscula, quae in tunica nervosa ventriculi

ineste , se se insinuent ,.& per illius

massam dIffundantur : quod utique multis liquet indiciis. Nam urina saepe colorem & odorem medicamenti reseri, & lac nutricis , quae rhabarbarum, aut aliud medicamentum sumpsit, infantem purgat. Unde Medici purgares blent in febris declinatione, cum materia febrilis jam cocta'est ut loquuntur, seu-ad secretionem parata.

Nec alio sere modo purgationes suas natura quandoque sola instituit, cum alimenta aut nimia iant. aut depravata : tum enim saepediar rhoea oritur, quo inutili & noxio pondere

solvatur, ut in crapula x 'i unon bene o

364쪽

di nato evenit. Interdum tunica glandulosa in ipsis intestinis & vasa lactea in mesenterio viscida pituita obstruuntur: hinc succi nutritii distributione impedita dejectiones sunt majores. Saepe aut bilis uberior intestinorum tunicas vellicat, aut sanguinis recrementa per arteriolarum oscula in cavo intestinorum deposita fibras itidem irritant. Nonnunquam perspiratione insensibili impedita humores superflui in masia sanguinis turgescunt, de ad ipsa intestina transferuntur. Quin Sc sanguis ipse ad coagulandum dispositus cum per minutiora vasa intestinorum circulari facile non possit, ibi congeritur, dc ruptis obicibus dysenteriam parit. Haec taepe exeunte aestate & ineunte autumno grassari solet, maxime in iis locis, ubi aer corruptus est , aut foetor inest , ut in militum castris & in carceribus, cum sanguis aestivis caloribus pene torridus ad effervetcentiam febrilem est dispositus , cum excrementa sua secerriere non potest, cum perspiratio insensibilis rite non perficitur. Saepe hic morbus contagio serpit, δc sanguis ut in peste malignitate quadam sic asticitur, ut ejus partes hoc Veneno tactas neque per urinas, neque per occultos cutis meatus eliminare possit ; led cum sint crassiores, ac sanguini ipsi incoctae, una cum eo jam ad coagulationem proclivi per vasorum oscula in ipsa intellina impelluntur. Hinc tormina & inflammatio persaepe. Unde quae huic morbo adhiberi solent remedia, eo tendunt, ut Venenatae sanguinis partes in coporis habitum amandentur, & ejus coagulationes distolvantur. Illud medicamina diaphoretica , hoc alexipharmaca efficiunt. Dolorem & tormina sedant optata, & quae adstringentia dicuntur,

vasa occludunt. ι

365쪽

s i PHYSICAE

Cum haec scribimus, dysenteriae & diarrhoeae

non minus molestae ubique fere grastantur. Enemata ex decocto plantaginis,cui rosae adjiciuntur , multis prosuere: haustus ex tribus cochlearibus aquae plantaginis, oleo amigdalorum dulcium, aut si desit olivarum tantumdem, aquae demum ἡ rolis distillatae tria itidem cochlearia plures sanarunt. Opiata vero huic pene uni morbo tutius de certius adhibentur : non solum enim dolores sedant , dum efferatos spiritus compescunt, sed succum acidiorem temperant, & cito cum sanguine ejecta cerebrum non invadunt. In quo autem posita sit horum medicaminum bis narcotica , aut iporifera hoc loco curiosius non inquiram: illud certum videtur , spiritus animales ab optatis aut profligari, aut debilitari, aut fugari : adeo ut cum in majoridosi & iis qui non sunt assueti, aut qui matura sua sunt debili pulsu , aut somnolenti adhibentur, interdum lethalem semnum inducant. Turcae & Orientales minus laedi solent ab usu opia

torum,quod in iis forte sanguis adustus spiritus magis volatiles procreet, vel potius quod iis

paulatim assuescant, ut Europaei herbae nico etianae quae vi itidem narcotica donatur. Si rupus ex papavere erratico, v. sisv de eoque&cot, mitius operatur, nec dysenteriae modo, sed

etiam pleuritidi dc magnis febribus utile remedium habetur. Anglar mulieres spiritui vini fores papaveris erratici infundunt, δc aestate in vase occluso soli opponunt; vocant pop- Π ater , seu aquam papaveris , quae colicos dolores lenit , & eos maxime qui ex crapula oriuntur. Ne illud quidem omittere possumus laudanum liquidum caeteris optatorum formulis commendati ab V'illisio. Succo cydoniorum cum flore cere' iliae ser-

366쪽

PARS TERTIA.

imentato tinctura opii & croci extrahitur , hascpercolatur: quod reliquum est in vase, id est laudanum liquidum,cujus do sis Is guttae usque ad 1o : pars illius iterum exhalatur, 3 in pilulas formatur, a grano uno, usque ad duo ex 'hibetur. Clariff.-Syndentiam nullum sere discrimen inter opii praeparata esse existimat. Hu jus tamen formulam prae caeteris commendat: vini Hispanici libram unam, opii duas uncias, croci unam, pulveris cinnamomi & gariophillorum ex singulis unam drachmam miscet, simul coquit in balneo mariae per duos vel tres dies , donec liquor debitam consistentiam acquirat : cum catharticum lanctum est munere suo i aut Is guttas hujus laudant, ut vocant liquidi exhibet i ut exsitatum a catha ctico tumultum compescat.

Illud quoque observatu dignum tradit, dysenteriam epidemicam plerumque ut pestem &alios epidemicos morbos sub initium materiae

subtiliori & magis spiritali insidere: hinc irri

pationes dciconatus sunt frequentiores, &minores dejectiones, majora tormina , tumque enemata e sero lactis adhibet , simul &idem serum uberius per os sumendum praecipit, ut acres illi humores inundatione quadam temperentur. Idem remedium adhibet cholerae

morbo: sed ubi diutius hic morbus in publicum grassatus est, tum materiae crassiori insidet, de dejectjones fiunt crassiores. Sic pestis sub initium plerosque nec opinantes opprimit , sed

tractu temporis cum febre conjungitur : quod sanguinem ipsum invadat. Quamobrem tum alia dysenteriae praescribit remedia, Venam tundit , sanguinem temperat, leniter purgat, Opiata adhibet , pro potu lac cum triplo aquae coctum praebet. Haec utique attingimus, quod

pauciora sint in Gallia hujus operis exemplaria,

P iiij

367쪽

Sunt alii ventriculi affectus non ita explicatu faciles, ut fames & sitis. Utriusque sedem esse nervosam ventriculi membranam Uvillis existimat: adeo ut fibrae inanitae famem, exsic' catae atim procreent. illud tamen aeque verisimile nobis videtur , intimam tum cestophagi , tum ventriculi tunicam utriusque hujus natu-ialis affectus sedem esse: cum ea voluptate aut molestia affici soleat, ut cibus gratus est vel ingratus, sitque velut exploratrix eorum quae in stomachum ingeruntur. Cum denique ser- mentum stomacni huic membranae insideat, ac verisimillis 'una videatur eo succo fibras aliter in fame, aliter in siti vellicari. Cum alimenta in ventriculo digeruntur, aut chylus in ipsis intestinis cum bile dc succo pan- creatis permiscetur, fit quaedam fermentatio: ut cum spiritus aceti corallio, aut margaritis affunditur; tumque essi uvia erumpunt, quae plerumque dolores in ventriculo & intestinis effciunt, dum eorum tunicas distendunt. Quinetiam aliqua ex causa membranae intestinorum distenduntur, flatus aut em uvia eo se recipiunt , uti accidit in doloribus nephriticis , cum ratem branae intestinorum convulsae dilatantur : nam statim flatus aut a sanguine, aut ab aliis humoribus locum inanem replent, de dolores creant. Sic pharmaca dum itermentescunt, essiuvia dc flatus plurimos emittuat, ex quibus intestinorum tormina. Dolores colicos

multi glandis pulvere sanare solent. Exsiccant glandem , primum corticem detrahunt , interiorem nucleum abradunt, & cum vino miscent ; idque in pluribus feliciter procedit. Ac nescio an aer faetitius ex alimentis inventriculo & intestinis genitus hos flatus , α

dolores plerumque colicos non procleet. Quanta enim sit illius aeris vis elastica, ex iis quae

368쪽

suo loco attulimus experimentis liquet. Imo eum interdum venenatum quodammodo. esse& citius insecta interimere quam vacuum ipsum in machina pneumatica , idem iidem ostendimus. Fig. rab. II p. 16s exhibet frustulum ilei in testini cum soliis transversim positis, ut aliquandiu chylum retineant.

De sanguinis in visceribus percolatione. CHylum in venis & arteriis potissimum in sanguinem converti ex dictis manifestum puto. Verum id non subito, sed post multos circuitus, & varias in visceribus percolationesessicitur. Nam in hepate, liene, & renibus praeparatur, & ab inutilibus expurgatur humoribus. Primum itaque de illius per hepar transitu , tum de ejus percolatione in liene & reni-bVs dicendum.

De sanguinis in hepate praeparatione. SAnguinem in jecinore a bile expurgari ce tum est. Hepar quippe ut nuper demonstravit Malpighins', nihil est aliud nisi major quaedam glandula ex innumeris pene glandulis

velut uva ex acinis conglomerata. Hoc utique

intueri licet in hepate excocto, cum exterior membrana detracta est , idque in animantibus impersectis, ut in cochlea' in lacertis, imo,& in piscibus clarius conspicitur. Hinc Glislonius qui Anatomiam hepatis diligenter conscripsit, hepar omnino friabile futurum docet, nisi membranae a petitonaeo ortae, & vasa disseminata illius sui stantiam arctius devincirent. Eaque structura hepatiI in animalib.is recens

369쪽

natis,

ut in sele facilius advertitur. Ac lobuli fere ut in pulmonibus inter vasorum potissimum divisiones constituti cernuntur , propria membrana involuta , & cum aliis lobulis per vasorum exiles fibras devincti: adeo ut in pucibus ea interstitia facile discerni possint, fere ut

in racemo uvarum grana cernuntur. Atque hitobuli ex minimis itidem glandulis, ut uva ex acinis constant, eaeque suis vasis & metri anulis non carent. Tota igitur hepati subitantia ex iis velut acinis, & vasis componitur. Vasa hepatis sunt praeter nervum, & lymphae

ductus multum in ea parte conspicuos, & arteriam hepaticam, quae pro visceras mole videtur exigua, sunt inquam, I ' vena porta, cujus radices per abdomen fusae coeunt in unum truncum sub jecinoris cavo. Hic truncus in varios diductus ramos sanguinem ab imi ventris regione acceptum in jecur advehit: adeo ut portain jecore munus arteriae obire videatur. Unde& duplici tunica induit ut, propria nimirum Maliena, quam a peritonaeo tum mutuatur, cum iecur fingreditur. α' Venae cavae ingens ramus

propagines per totam jecoris substantiam dit- fusas mittit, quae sanguinem a porta acceptum ad cor revehunt. 3' Est vas quoddam iecmori proprium, quod porus biliarius vocitari Iolet. Huius propagines cum VenaeSortae , & 'a teriae hepaticae ramulis, eadem capsula quasi communi involucro ubique teguntur, & arcte cum iis cohaerentes bilem ipsam excipiunt. Quocirca hic est praecipuus hepatis uirus, rari guinis nimirum percolatio , & bilis expurgatio. Nam illud est verisimillimum, inter vasta quae asserunt sanguinem, & ea quae cum ad cor revehunt , minutissimas glandulas este interiectas, per quas sanguis percolatur, & ab excremento bilioso expurgatur: adeo ut jecur sit

370쪽

uastar pancreatis glandula quaedam conglomerata, seu composita ex infinitis glandulis inter . se per eriles membranas, & vasa connexis: quae

membranae laxiores sunt in plerisque piscibus, quo jecur facilius flecti possit: eaeque glandulae in elixato jecinore saltem microscopio deteguntur.

Dixerit aliquis, nulla rubet glandula, sed

Cmnes sunt candidae, aut cinereae; moles etiam hepatis major est quam ut glandulae nomeni sibi vindicet. Re D. Nec molem , nec colorem obstare quo- . minus hepar sit vera glandula: cum thymus in thorace constitutus, praesertim in junioribus animantibus sit maximus, uti & pancreas, si cum iis quae in palato & cute sunt innumerae, conferantur. Nam pro vasorum magnitudine,' & propaginum numero necesse fuit ut lobuli hepatis essent multiplices. Nec color hepatis ruber illi nativus est, sed a sanguine , aut aliis humoribus prodit. In laetu album in plerisDque animantibus flavum cernitur : subitantia ejus mollis est, & friabilis, ut thymus, aut pancreas: iisdem quoque morbis hepar obnoxium est, quibus reliquae glindulae. Nam ejustobuli persaepe scatent vermibus, qui in pori biliarii ramulis frequenter occurrunt, ut testatur Thomas Cornelius Quin & hi lobuli succo tartareo interdum tument, ut in colli glandulis plerumque accidit. Hinc etiam multi se hepar ex infinitis glandulis compositum invenisse te stantur : quod scilicet illius lobuli, qui ob exiguitatem videri non solant, pr. ae concreto succo majores facti sub oculos caderent, ut in pan- creatis glandulis saepe usu venit. . Sed, in lates, quod nana est illius glandulae VaS e 2 cretorium ; neque enim id deest aliis glandulis.

SEARCH

MENU NAVIGATION