Pauli Ernesti Iablonskii opuscula, quibus lingua et antiquitas Aegyptiorum, difficilia librorum sacrorum loca ... Edidit atque animadversiones adiecit Iona Guilielms te Water. Tomus primus quartus 1

발행: 1804년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

PRAEFATIO. que, quod attinet; damus ante omnia Glossariunx Meum Aegaptiarum, quae in Libris Sacris et apud scriptores

veteres Graecos Romanosque dispersim inveniuntur. . Non meo tantum iudicio , sed et, quod maius est,

Ruhnkenii , Schultensii , Seheidii , hisque similium

idoneorum iudicum, non diutius illud in obscuro latere et eruditis subduci oportebat.

Dii, ante existimarat Ludovicus Aequesius, omnia λεμοι ae linguae Aegyptiacae, in libris Graecorum ac Romanorum ubique sparsa, colligi oportere; non dissentiente Thoma Eduardo, sed ex huius sententia seor sim potius collocanda, quam Copticis in Lexico miscenda. Vide Commercium Epistolicum , subnexum dissertationibus Ludopici Auris Longueruei de variis Epochis et anni forma veterum orientalium, P. 285, - 292. Consilium simile placuit Hadriano Relando; qui indicem vocum Aegyptiarum, undique conquisitarum , misit ad Davidem Wilhinsium, a quo editae sunt a. Iris, et illustratae in dissertatione de Lingua Coptica p. 94 -IIa, ubi addit, potuisse se adiicere plus ducentas alias voces priscorum Aegyptiorum, sed earum explicationem peculiari libro de λειιαν- veteris Linguae Copticae reservare. Meminit eiusdem Wil in s. in Thest Epist. La Croetiano t. I p. 372, 374. In pu blicam lucem, quod sciam, non prodiit. Eodem tem pore animum adiecit Lablons ius ad colligendas illustrandasque voces Aegyptiacas, quotquot in codicibus aliarum gentium possent inveniri. Anno seculi praeteriti quinto et decimo ad La Croetium haec scripsit a, , Maximam partem indicis vocum Aegyptiarum a me

in Ordinem redadtarum ei. ad te missarum cum exap

pendice Dioscoridis et Apuleii de herbis libro deprominserim, fateor quidem ea ut plurimum esse mirum in modum depravata; verumtamen si aut secum invicem,put cum aliis etiam scriptoribus, illa ςomparentur , ne

22쪽

dubito quidem, quin aliquid visurus sit, qui in lingua

Coptica aliquantum est exercitatus. Neque postremo loco commemorandum est , multa herbarum genera quae in his occurrunt, commemorari in S. literis V. Sedecim post annos ita idem ad eumdem: se Catalogum meum vocum Aegyptiacarum, quas partim ex mente tua, partim ex coniecturis meis explicui et illustravi , tantum non ad umbilicum perduxi. In sunt huic indici quidam articuli, qui ilia magnitudinem fere iustarum dissertqtionum excreverunt : quae omnia , ubi semel etiamnum Berotinum excurrere licuerit, tuae censurae iubentissime subiiciam Cons. Thes. Epistol. r. I P. I 63, I 64, 187. Ad literas priores respondit La Croetius, ibid. t. m p. Is I: M Quas voces Aegyptiacas misisti, eas fere Omnes habebam, eXceptis tamen iis, quae ad Bolanicam spectant, pro quibus, ut et pro aliis, gratias habeo . Perrexit deinceps Ablans ius in legendis utriusque linguae scriptoribus antiquis, Poetis, Geographis, Chron ologis, Historicis, item Theologis veteribus, Patres vocant,'et recentioribus itinerum descriptionibus, ut ex lis summa Cum cura vocabula quaeque Aegyptia recolligeret. Monet ipse in scidula, se filum laboris huius , per Complures annos interruptum et neglectum, se resumsisse anno IZ3a mense decembri V. in alia scribit ,, collectionem vocum Aegyptiacarum describi coepta melle anno 1722 , abi Olutam anno IZ4o V. Quantum temporis huic operi datum est i Facilius prosecto erat, multos et magnos de quolibet disciplinarum genere per tantum temporis spatium conscribillare libros , quam

hunc unum aEx codice autographo, quo usus sum, apparet, primum, dimidiam iere Glosi ii partem ab Auctore recognitam esse, limatam, emendatam, manu diligentiore destriptam; deinae, multa illic, praesertim in

23쪽

parte posteriore, aut mutata esse, aut erasa, aut etiam exscissa, cum remittantur lectores ad Pantheon et disputationes in Miscellaneis Berotinensibus, cet. ἰ por ro , ndn pauca subinde et ad extremum usque vitae tem. pus marginibus codicis ab Auctore, allela esse, vel

ad finem Glosorii posita, vel scripta in chartis sine

iunctura errantibus, quae suis locis, quanta fieri potuit, accuratione reposui; apparet insuper, citari saepe testimonia quaedam Coptica, e codicibus MSS. ducta, brevi tamen ante aut deinde typis descripta, eX. gr. ex interpretatione Psalmorum Coptica, e fragmentis N. T. Sahidicis sive Τhebaicis, aliisque; δε-nique, provocasse nonnunquam Labsenskium ad sua scripta, quae fortasse non supersunt, ad me certe non Pervenerunt: ex quo genere sunt Curae Secundae in Prolegomena ad Pantheon Aenptiacum, dissertationes de Sarivibus et de manete, quarum sit mentiop- 332, 374 et alibi.

Novimus aliunde, plura eum molitum esse, digna sine dubio, quae, si alicubi lateant, ad communem usum proferantur. Pertinet huc index vocum S thicarum, Thracicarum, Parthicarum et peregrinarum aliarum , cuius facit mentionem in Thes. Epist. t. I p. I 82, 183, quem non displicuiste La Croetio, laetus intellexerat.

Loquitur ibidem p. I94 de sua rassoria Anathemati morum Grilli, Alexandrini Episcopi, in qua, ut

scribi , opinionem hominibus eximeret, quae multorum pectora occuparat, Anathematismos istos publico Concilii Ephesini iudicio probatos esse, ostenderetque, risium, etsi honesto modo, quaedam in iis incommode et duriter dicta revocasse et correxisse. Sed de hac re dicam in praelatione ad eam opusculorum partem, qua continebuntur libelli varii ad controversiam Nestorianam pertinentes. In Anecdotis, mihi ignotis, numeranda quoque Introductio in Linguae Aeraptiacae cognio

24쪽

cognitionem de qua Moschius i. c.; item Disputatio de Therapeutis, quos neque Christianos fuisse autumat, neque Iudaeos, sed Sacerdotes Λegyptios. Rem paucis tangit in Glossario p. 279, plenius autem argu mentum libelli exponit in litoris ad La Croetium t. IThes. Epist. p. ι78 -I8i; qui quidem hanc sententiam arbitrabatur verissimam, non item, nomen eorum

Aegyptium luisse tuEHIMPl quod fortasse CH,m,

id est, 'Iατρολ unde et οἱ Ἐσπηνοι appellati fuerint. Vide eiusdem Thesauri tomum mp. I 68 -IIo. An Calendarium Festorum. Dptiacum ΜΞ, memoratum in Glossario p. I97 et 376. diversum fuerit ab iis, quae scripsit in Miscellaneis Berotinensibus, explorate dicere non habeo, quamquam valde dubito. In praefatione ad partem priorem Panthei promiserat Auctor raptum antiquam Sacram, sive dissertationem de Templis Deorum, per totam Aegyptum constructis, et sacris inibi fieri solitis, Explicationem Tabulae Bem-linae si ve Isiacae, etiam Soheriasma de diebus Festis raptiorum, cuius utriusque specimina quaedam exstant' Miscellaneis Berolidensibus, denique Θntagma ASacerdotibus Aeraptiorum, eorumque variis ordini hus ς at vero in praefatione ad Panthel partem posteriorem eXponit caussas mutati consilii. Λd Aegaptum Sacram quod attinet, ait, Richardum Pocochium quasi messem secisse, quae posteris vix spicas relinque rei. De Tabula Bembina, Festis: Aenptiacis ac Sacerdotibus abunde se dixisse monet, cum in Pantheo, tum . in Prolegomenis cap. 2 etis, quae lectoribus iterum apponi nec oportere, nec opus esse existimavit. Cur non, quod promiserat, ediderit La oziana. de quibus saepius in hoc Glossario et in libro de Memnone P. I OO, copiose docet in praefatione ad eumdem aibrum p. 6 ac seqq. b

25쪽

ob rationes, Chartarum mearum, ad res Veteris Aegypti sacras et civiles spectantium, quas ab annis quadraginta et amplius, horis quibusdam subcesivis, ' in usum meum congesseram, iacturam sponte et ultro fecisse. . Vnicam tamen hancce ex illo naufragio tabulam serva vi, eo quod iuris mei non esset, verum tibi omnino deberetur' '. Quae calamitatis tam fatalis tamque deplorandae caussa fuerit et origo, si plena si de hic narrarem, nihil inde lucri ad nos remque literariam proficisceretur. Est igitur, quod vehementer laetemur, ex miserrimo isthoc naufragio servatum quoque esse

Glossarium Aeg tiacum, de quo mihi hoc dicendum superest. Si Ioanni Reinoldo Forstero data est occasio inspiciendi eruditum Iabum ii opus, de qua re dubites,

videtur alio eius exemplo esus, squidem coniectura nobis lacienda est ex iis argumentis. quae in annotatione P. II 6, 2Ι7, animadverti. Cum iam laetiun esset . initium edendae huius partis, recordabar primum, legisIe me ante hos viginti annos cir stiani Scholietsi, Expositionem vocabulorum Copticorum, in scriptoribus Hebraicis ac Graecis proditorum. Exstat in li-hro Germanico, qui est inscriptus, Repertorium fur

I783, tomo XIII p. I - 3I. Bene is de literis Copticis meritus censetur, quoniam non tantum a. IZ 8

per libellum supplicem ab illustrissimis Academiae Lugduno Batavae Curatoribus veniam petiit et impetravit, ut Ciarolus God redus moide, Polonus, tunc in Collegio Ordinum Hollandiae Theologico literarum studiis operam dans, describeret partem Lexici MS. Aegyptiaci, a La Crotio confecti, atque Liturgiae Copco- Arabicae librum seκεφαλον , verum etiam idem illud Lexicon in compendium redegit, Oxoniique a. I 775 prodire curavit. De quo ipse Schoozius plura dixit in Praefatione. Tantum tamen abest, ut in Resertorio,

26쪽

quod modo citavi, nova diXerit, ut, praeter pauca, quae ex Porseri Mantissis Aegyptiacis accesserunt, sua fere omnia iisdemque verbis a Labuns io traxisita videatur. Usus autem Scholaetatis est exemplo operis alio, seu autographo, seu apographo , Certe minus accurato perfectoque , ut hic illic a me observatum esse monui. Nonnumquam Ablonshiana ad verbum descripsi; aliquando summas rerum dedit; passim observationes Auctoris probavit, rarius ab eo dissent iit, dicam any dissentire visus est; paucis in locis nomen illius apposuit, P. q, I 6, II, 23 , non item alibi. Iabumhis igitur, non Scholteio, debetur arduus labor, in tot vocibus Aegyptiis in unum congerendis illuminandisque praeclarum in modum conspicuus.

Sequitur, ut de opera, in edendo Glossario a me

praestita, breviter dicam. Loca scriptorum veterum, ab Auctore citata, comparavi pleraque cum exemplis editis praestantioribus, quae aut ad eius notitiam non pervenerant , aut post ipsiuS mortem primum prodierunt. Haec loca, qua pagina, qua item lectionis va- rietate, legantur in illis optimarum recensionum eXeI

.plis, monui vel in ipso opere, vel in annotationibus. In his autem, nonnumquam aliorum meoque iudicio longioribus, quam oportuerit, id mihi inprimis negotii datum credidi, ut e libris rarioribus, vel paucis abhinc annis in Italia , Guma et Britannia editis, quorum usu plurimi in Batavia huc usque carent, ea conquirerem, quae ad illustrationem emendationemque

Glossarii Labiam iani apta viderentur. Ordinis mei hominibus, Theologis, non omnino displicebunt, ut

spero et confido, quae aliquantam conducant rectae interpretationi Sacrarum Literarum. Rem BOtanicam,

cuius frequens mentio in Glogaris, cur vix ausus sui attingere, sed aliorum industriae commendatam malim, opus non est, ut dicam. In Geographia veteri cum

27쪽

PRAEFATI non plane hospes mihi viderer, de ea dixi plura, si

non nimia. Critici aegre ne ferant , quaeso, laudari Coniecturas, quas viri eruditiores sua manu antiquis quibusdam scriptoribus alleverunt, item collationem codicis MS. Modicet, quam ad exemplum Strabonis, iure emtionis nunc meum, Abrahamus Grenovius adscripsit. Bene novi, virum doctum in Variis Geographicis, anno 1739 hac in urbe vulgatis, dedisse animadversones in Strabonem, e ΜS. codice Μediceo depromtas ; sed hae desinunt in libro nono. Itaque nihil illic de varietate lectionis in libro decimo et septimo, ubi potissimum Aegyptiaca pertractantur. Adfinem huius , partis accedit Auctarium vocum nonnullarum, recte vel secus pro Aegyptiacis habitarum, quarum numerus, si ita videretur, ab hoc ipso tempore posset augeri. Errores Labions is, haud raro nimis sibi indulgentis in coniecturis Elymologicis, hic illic verecundius indicavi; meos vero, forsitan longe plures ac graviores, emendent alii, multarum rerum imprimisque Aegyptiarum cognitione me multum antecellentes, quibus . idcirco, quod, candide profiteor, maximas habebo et agam gratias, nec detrectabunt,

quotquot hoc studiorum genere delectentur. Deniis que, Glossario subiungendos putavi 'complures Indices, e quibus Theologi, Antiquitatis, Geographiae, artis Criticae, Bolanices aliarumque disciplinarum studiosi intelligant, Glossarium hoc Lablomkianum cura

Omnium et attentione dignum esse.

Plus satis dixi de argumento partis prioris. De reliquis hic pauca adiungam, ne ignoretur, aut quae opuscula deinde in hac collectione exspectari debeant, aut quae mihi adhuc desint, adeoque ad me, si fieri possit, perferri OP tem.

. Comprehendentur ergo partibus posterioribus I. Rem-

28쪽

PR AEFATIO.

deserto cultus, ex lingua et antiquitate Aegyptia-Ca erutus et illustratus. Rarissimi libelli exemplum, ab Auctore emendatum auctumque, Penes me esse, iam monui p. 23 I.

Auctoris egregie auctae, quarum editionem , a doctis hominibus diu desideratam , promisi p. 50. III. Specimen novae interpretationis Tabulae Bembinae sive . Isiacae. - Coniectura in clausulam eius isdem Τabulae. - Commentatio de diebus Aegy- Ptiacis. - Leguntur in Miscellaneis Berotinensibus tom. VI p. 139 sqq. , t. VII p. 373-4 3. Recognovit ea et correxit Auctor. IV. Disputationes, quibus Sacri Codicis loci dissiciliores illustrantur, ab Λuctore pleraeque emendatae, et locupletatae, lI. de Redemtore stante super pulverem Iob. XIX. 25. a. de genuina et propria significatione τε in scriptis N. T. s. de verbo otioso, Μatth. XII. 36. 'i . de salsura ignis, Marc. IX. 49. ' s. de Lingua Lycaonica, Adt. XIV. II. Primum. hoc eruditionis non vulgaris specimen, editura a. III , etsi typis repetitum Τraiecti ad Rhenum a. Ira , iterumque in Τhesauro Novo Dissertationum ex Museo Hasaei et nenii, t. II p. 638 ac seqq. , locum tamen hic suum tuebitur, cum sit ab Auctore altera parte et amplius locupletius faetium. /6. de genuino sensu capitis Ix Epistolae ad Ro

man OS.

. de futura Iudaeorum conversione, Rom. XI. 25. . 8. de cognitione Christi, 2 Cor. V. I 6.9. de epistola ad Laodicenses, Col. IV. I 6.

29쪽

V. Exercitationes ad Antiquitatem et Historiam Ε clesiasticam pertinentes, cum notis MSS. Auctoris, I. de ultimis Pauli laboribus, a Luca praetermissis. Prodieritne dii putatio de eodem argumen- eo posterior, me fugit. q. duae MSS. de origine Festi nativitatis Christi, in Ecclesia Christiano quotannis stato die celebrari soliti. Vtramque Batave vertit nescio

quis, multos ante annos.

s. de origine imaginum Christi Domini in Ecclesia Christiana. Ex MS.

4. de Sanctis quibusdam Incognitis, qUorum me in moriae cultuique anniversario in Fastis eccle-. sae Romanae dicptus est dies xIx Ianuariti

s. duae de regno millenario Cerinthi.6 de miraculo Legionis Fulminatricis. 7. de Alexandro Severo, Christianorum Sacris per Gnosticos initiato. p. de nominis Abraxas, vel Abra sex, in plerisque Basilidianorum et Gnosticorum Gemmis obvii, vera et genuina significatione. Quae tria opuscula sunt inserta Novis Mis-ςellaneis Lipsiensibus Vm. 3 P. 4Ι7 - 4Sψ, IV. 1 p. 56 - M, V M. I P, 63 - 99, icdi emendatiora et auctiora bio prodibunt. p. de Bapti*mo Arianorum vetorum in S. S. Tri

nitatem.

o. de Nestori nismo II. de origine et fundamento Nestorianismi. I a. de meritis Nestorii deque controversiae Nestorianae genuinis fontibus. de Henotico Zenonis. Disputatio de eodem posterior an exierit in luςem, ignoro, sed ta- inen dubito.

30쪽

34. de morte tragica Imperatoris Anastasi D1eori. I s. de Indulgentiis Pontificiorum ex . elesia per Π r. Reformatores recte et legitime eiectis. VI. Disputationes Theologicae ab Auctore emendatae,

Gentilibus cognito. R. de creatione ex nihilo. ' O

a. de ordine decretorum Divinorum. Ex ΜS. , . . 4. de actu Christi naturali et personali. Exin s. de resurrectione carnis futura ex sola revela..tione Dei cognita. VII. Orationes. i. de Stylo Theologico.

a. de Sanctitate Academiarum. a. de vinculo veritatis et pacis. 4. in memoriam Confessionis Augustanae. Has tantum servo manu Auctoris scriptas et emendatas. Nescio autem, an eae Omnes, item reliquae orationes, publice habitae, literarum formis impressae sint. Finem praefationi faciam commemorando opuscula Iabsinu lana , quorum mihi factum est indicium a Clar. Saxio, vix credibili Idistoriae Literariae scientia usuque praedito, atque a Moschio in Vita Labum in I. Observationes de origine Festi Paschatis. a. Dissertatio de Θεοπνευςια Scriptorum Sacro. rum. Novi praecipue Tei tamenti, in rebus, quas narrant, Historicis, edita a. 1738. s. Theses Theologicae ad illustrandam Confessio. nem Electoris Brandenburgici Ioannis Sigis. mundi, a. I 384. oratio de Linguis Sacris Hebraica Graecaque

coniungendiS, a. IIII. s. Programma ad Orationem iti auguralem a. Irast,

in quo breviter agitur de Eloquentia necessaria Ecclesiastis.

SEARCH

MENU NAVIGATION