M. Tulli Ciceronis Tusculanarum Quæstionum ad M. Brutum libri 5. cum notulis

발행: 1786년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

1 S TUS C. QU A EST.

graviter, sapienter, fortiter . Haec etiam in equuleum si in coniiciuntur , quo Vita non adspirat beata . M. Quid iritur 3 solane beata vita, quaeso, relinquitur eX-tra ostium, limenque carceris, Cum constantia, gravitas, fortitudo, sapientia, reliquaeque viri tes rapiantur ad tortorem, nullumque recusent nec supplicium , nee dolorem ξ A. Tu, si quid es facturus, nova aliqua conquiras oportet. Ista me minime movent, non solum quia pervulgata sunt, sed multo magis, quia , tamquam levia quaedam vina, pihil valent in aqua; sic Stoicorum ista magis gustata , quam potata dele ctant. Velut iste chorus virtutum in equuleum impositus, imagines constituit ante oculos cum amplissim dignitate, ut ad eas curi m perrectura , nec eas beata vita a se desertas passura Iideatur οῦ cum autem animum ab ista pictura , imaginibusque virtutum ad rem, veritatemque traduxeris, hoc nudum relinquitur, Pose sine quiet beatus esse, quandiu torqueatur . Q aamobrem hoc nunc quaeramus; virtutes Rutem noli vereri ne expostulent, & querantur se a beata vita esse relictas . Si enim nulla virtus prudentia vacat, prudentia ipsaboc videt, non omnes bonos esse etiam beatos; multaque de M. Attilio, Q. Caepione, M. Aquilio recordatur; he tamque vitam, si imaginibus potius uti. quam rebus ipsis placet , conantem ire in equuleum retinet ipsa prudentia , negatque ei cum dolore, &cruciatu quidquam esse commune. M. Fa-

i Equuleus, ita ictus, quod ad equi formam

eoncinnatus esset, machina fuit lignea torquendis hominibus eomparata; de qua crebra fit tam apud Ethnicos , quam apud Christianos mentio . Eam multis descripsit , ct Car. Si nil, alto umque doctorum errores hac in re notatae nut. Gallovius de Mart r. Cruciat. Cap. 3. Davis

182쪽

M. Facile patior, te isto modo agere: et si ini- qilum est praescribere mihi te, quemadmodum a me disputari velis. Sed quaero, utrum ali la id actum saperioribus diebus, an nihil arbitremur Z A. Actum Vero, & aliquantum quidem. M. Atqui, si ita est, profligata iam haec, & paene ad exitum adducta quaestio est. A. Pao tandem modo Θ M. Q aia motus turl Olenti , iactationesque animorum incitatae, dc impetu inmconsiderato elatae, rationem omnem re Pellentes, vitae beatae nullam partem relinquunt: quis enim potest mortem, aut dolorem metuens, quorum alterum saepe adest alterum semper impendet, esse non miser ρ Quid ii idem quod plerumque fit in paupertatem,

ignominiam . infamiam timet; si debilitatem , caecitatem ; si denique, quod non singulis hominibus, sed potentibus populis saepe contingit, servitutem; potest ea timens esse quisquam beatus Z Quid, qui non modo ea fatura timet , verum etiam fert, sustinetque praesentia ξ Adde eodem exilia, luctus, Orbitates. Qui rebus his fractus aegritudine eli litur, potest tandem esse non

miserrimus Quid vero illum , quem libidinibus inflammatum , & surentem videmus, omnia rabide appeten tem cum inexplebili cupiditate . quoquo asiluentius voluptates undique hauriat, eo gravius, ardentiusquestientem , nonne recte miserrimum dixeris 3 Quid p elatus ille levitate, inanique laetitia exaltans, & temere gestiens, nonne tanto miserior, quanto sibi videt ac beatior Z ergo ut hi miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus torrent, nallae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futiles laetitiae exultan

1 a Graeci ,απQeiς voeant , quasi dicas impossibiles . . imperturbatos , de quibus Plinins haec: Exit hic ob

183쪽

aura fluctus commovente; sic animi quietus, & placatus status cernitur , cum perturbatio nulla est , qua mori veri queat. Quod si est , qui vim fortunae, qui omnia

humana, quae caique accidere possunt, tolerabilia ducat, ex quo nec timor eam , nec angor attingat, idem

que , si nihil concupiscat , nulla efferatur animi inani voluptate, quid est, cur is non beatus si : & si hae evirtute efficiuntur, quid est, cur virtus ipsa per se non efficiat beatos λA. Atqui alterum dici non potest, quin ii, qui nihil metuant, nihil angantur, nihil concupiscant, nulla impotenti laetitia efferantur, beati sint sta; itaque id tibi concedo ; alterum autem iam integrum non est ; superioribus enim disputationibus effectum est, vacare omni animi perturbatione sapientem . Μ. Nimirum igitur consecta res est; videtur enim ad exitum vcnisse quaestio . A Propemodum id quidem. M. Verumtamen Mathematicorum iste mos est , non Philosophorum. Nam geometrae cum aliquid docere volunt,s quid ad eam rem pertinet eorum , quae ante docuerunt, id sumunt pro concesso, & probato, illud modo

mi tenor aliquando in rigorem quendam torvitatemque naturae duram & inflexibilem , affectusque humanos adimit . quales απαθεις Graeci vocant. Talasi extite runt Diogenes CInicus, Drron , Heraclitus , o Timon Diodorus quoque , ct Agatarchides tradust, Aetiopas esse quosdam αταθρ7ς, hec est, absque passione ulla vivenses .

Beroethd. i Videtur hie mendum bilemo: namque hoc sentit Cis. Alterum negari non potes, quin ii, qui nihil m tuant 2 e. beati sint θὐ. Ivare vel sic legcndum viδε- rur'. alterum negari non potest: quin &c.' vel sis, alterum non dici non potest , quin &c. quomodo olim

184쪽

exolleant, de quo ante nihil scriptum est. Philosophi ,

quamcumque rem habent in manibus , in eam , quae conveniunt, congerunt omnia; et si alio loco disputata sunt. Quod vini ita esset , cur Stoicus, si ellet quaesitum , fatisne ad beate vivendum virtus posset, multa diceret λ Cui satis est et respondere, se ante docuiste, nihil bonam esse, nisi quod honestum esset; hoc probato , consequens esse, beatam Vitam virtute esse contentam τ & quomodo hoc sit consequens illi , se illud huic; ut, si beata vita virtute contenta sit; nisi hone se tum quod sit , nihil aliud sit bonum ; sed tamen non agunt se. Nam & de honesto, & de summo bono se- paratim libri sunt; & cum ex eo efficiatur, satis magnam in virtute ad heate vivendum esse vim, nihilominus hoc agunt separatim; propriis enim & suis ar- .gumentis & admonitionibus tractanda quaeque res est, tanta praesertim; ca Ve enim putes, ut iam in Philosophia vocem emissam clarifrem, ullumve ipse philosin phiae promissum uberius, aut majus. Nam quid profitetur o dii bonit persecturam se , qui legibus suis

paruisset, ut esset contra fortunam semper armatus;

ut omnia praesidia haberet in se bene , beateque vivendi 3 ut esset semper denique beatus. Sed videro, qd id efficiat. Tantisper hoc ipsum magni aestimo, quod pollicetur. Nam Xerses si) quidem resertus omnibus 1 Valerius Maximus lib. IX. Cap. I. 3. Age , Ner ses , opum regiarum ostentatione eximia, eo usque Iu-xaria gsudebat, ut edicto praemium ei proponeret, qui novam voluptatis genus reperisset. Uuod autem hie de Xerse. Theophrastus de cunctis Persarum regibus te stafum . reliquit. Θεοῖρας se ἐν τῶ προι Κασανδ ο τ ρὶ βασιλίδεας τους ΠορσTν σησι βασιλ-ς υπο τρυφης προκηρυττειν το7ς εοευμισκουσι τινα καινὴν in αργουμου a initia . Extant

apud Athenaeum lib. IV. Davis.

185쪽

bus praemiis, donisque fortunae, non equitatu, non pedestribus copiis, non navium multitudine . non insinito pondere auri contentus, praemium Proposuit, qui in venisset novam voluptatem . Qua ipse non fuit contentus ; neque enim umquam finem inveniet libido. Nos vellem pracinio elicere pollemus, qui nobis ali quid attulisset, quo hoc sirmius credetemus.

A. Vellem id quidem; sed habeo paullum, quod

requiram: ego enim assentior. corum , quae posuisti, alterum alteri consequens esse . ut, quemadmodum. si quod honestam sit, id solam sit bonum, sequatur beatam vitam virtute confici ; se, si uita beata in virtute st, nihil esse, nisi virtutem bonum. Sed Brutus tuus auctore Aristone, & Antiocho non sentit hoc: pu tat enim etiam, si sit bonum aliquod practer vir latcm. M. Quid igitur 3 contra Brutum ne me dicturum Putas δA. Tu vero, ut videtur: nam praefinire non est meum . Μ. Quid cuique igitur contentaneum si, alio loco . Nam ista mihi & cum Antiocho saepe, & cum Aristone na per si , cum Athenis Imperator apud eum diversarer, dissensio fuit: mihi enim non videbatur quisquam esse beatus posse, cum in malis esset in malis autem sapientem esse posse, si essent ulla corporis, aut fortunae mala . Dicebantur haec, quae scripsit etiam Antiochus locis pluribus ; virtutem ipsam per se beatam vitam em-cere Posse, neque tamen beati Tinam : deinde ex maiore parte plerasque res nominari, etiam si qua pars abesset; ut vires, ut valetudinem, ut divitias. ut ho norem, ut gloriam; quae genere, non numero cerne rentur et item beatam vitam, etiam si ex aliqua parte

ti Et cum Aristo. Sis legendum ee et Leon. -- Iasistina in Emendation. lib. IV. Fuit euim Arissus Antiochi Frater, Itaque paula ante eadem ratione legendum arbitror; Sed Brutus tuus auctore Aristo &c. Lambin.

186쪽

elauderet, tamen ex multo maiore parte obtinere nomen suum: Haec nunc enucleare non ita necesse est .

quamquam non constantissime dici mihi videntur. Nam& qui beatas est; non intelligo, quid requirat, ut se beatior sit est enim quod desit, ne beatus quidem est & , quod ex ma tori parte unamquamque rem appellari, spectarique dicunt, est ubi id isto modo valeat; cum vero tria

genera malorum esse dicant; qui duorum generum malis omnibus urgeatur ι ut omnia adversa sint in fortuna, Omnibus oppressum corpus, & consectum doloribus, huic paullumne ad beatam vitam deesse dicemus '; non m

do ad beatissimam Z Hoc illud est . quod Theophrastus

sustinere non potuit. Nam cum statuisset verbera, tor menta . Cruciatas, patriae eversiones, exilia , orbitates magnam vim habere ad male, misereque vivendum . non est ausus elate, & ample loqui ; curti humiliter, demisseque sentiret . Quam bene , non quaeritur; constanter quidem cer te. Itaque mihi placere non solet, eonsequentia repre hendςre , cum prima concesseris. Hic autem, elegantissimus omnium philosophorum, & eruditissimus, non magnoseere reprehenditur, cum tria genera dicit bonorum; Vexatur autem ab Omnibus, primum in eo libro, quem scripsit de vita beata, in quo multa disputat, quamobrem is, qui torqueatur, qui crucietur, beatus esse non possit, in eo etiam putatur dicere in rotam beatam vitam non ascendere . Nusquam id quidem dicit omnino, sed, quae dicit . idem valent. Possum igi tur, cui concesserim, in malis esse dolores corporis, in alis fortunae naufragia , huic succensere dicepti, non omnes bonos esse beatos, cuni in omnes bonos ea, quae

ille in malis numerat, cadere possint y Vexatur idem Theophrastus & libris, & selioli si omnium philosopho tWm, quod in Callisthene suo laudarit illam sententiam. Vitam

187쪽

184 TUS C. QUAESI'.

. Vitam regit fortuna, n. n sapieneia . si)Negant ab villo philosopho quidquam dictum esse Ianguidias , recte id quidem; sed nihil intelliino dici potui sese constantius . Si enim tot sint in corpore bona . tot extra corpus ih casu , atque fortuna, nonne cons taneum est , plus fortunam, quae domina rerum sit & externarum, & ad coryus pertinentium . quam consilium valere Θ An malumus Epicurum imitari Θ usi multa praeclare saepe dicit: quam enim sibi conitanter, conve nienterque dicat, non laborat. Laudat tenuem victam;

philosophi id quidem; sed s Socrates , aut Antisthenes

diceret, non is, qui finem bonorum voluptatem esse dixerit. Negat, quemquam iucunde posse vivere, nisii flem honeste, sapienter, justeque vivat. Nihil gravius. nihil philosophia dignius; nisi idem hoc ipsum, honeste, sapienter, jaste ad voluptatem referret. Quid melius, quam fortunam exiguam intervenire sapienti ξ Sed hoc isne dicit qui , cum dolorem non modo maximum malum, sed soluin malum etiam dixerit, toto corpore opprimi possit doloribus acerrimis . tum cum ma Xime contra fortunam glorietur ξ uaod idem melioribus etiam Verbis Metrodoras, occupavi, inquit, te fortana , atque coepi, omnesque aditus tuos interclusi, ut ad me aspirare non posses. Praeclare, si Aristo Chius, aut si Stoicus Zeno di qeret, qui, nisi quod turpe esset, nishil malam duceret. Tu vero, Metrodore , qui Omne ho Num in visceribus, medullisque condideris, & definieris summum bonum firma corporis affectione, explorataque i in Graecum versum . qui hanc sententiam contiuet, ct quem Theophrastus miri eo laudabat. videor mihi r peripe; bunc enim esse puto . Tvra τα θνητα πραγματ' υκ εὐ 2ουλια adversus quem mutarchus gravi simus auctor secrerate Cominentarium seripsit. Propofo enim illo sum'

nio studio eius sententiam conatur regellere. Victor.

188쪽

taque spe contineri , sortunae aditus intere lusisti Z Quomodo Θ Isto enim bono iam expoliari potes. Atqui his capiuntur imperiti, & propter huiusmo di sentetulas istorum hominum est multitudo. Acute

dii putantis illud est, non quid quisque dicat, sed quid

cuique dieendum sit, videre. Velut in ea ipsa sententia , quam in hac dii putatione suscepimus , omnes bonos semper beatos volumus elle. Q aid dicam bonos , perspicuum est; omnibus enim virtuti bas instractos, &ornatos, tam sapientes , tuin viros bonos dicimus. Videamus, qui dicendi sint beati. Equidem hos existimo, qai sui in bonis, nullo adjuncto malo. Nec ulla alia huic verbo, cum beatum dicimus, subjecta notio est, nisi , secretis malis omnibus, cum alata bonorum cum plexio. Hanc assequi virtus, si quidquam praeter ipse in boni est, non potest; aderit enim malorum, si mala illa dicimus, turba quaedam , paupertas, ignobilitas. humilitas, solitudo, amissio suorum, graves dolo res corporis, perdita valetudo , debilitas, caecitas, interitus patriae, exiliam, servitus. Denique in his tot,& tantas, atque etiam quae plura potiunt accidere , po test esse sapiens. Nam haec casus importat, qui in se pientem potest incurrere. At si ea mala sunt, quis po test praestare sapientem semper beatum fore, cum vel in omnibus his uno tempore esse possit ξ Non gitur

facile concedo neque Bruto meo, neque communibus

magistris, ij neque veteribus illis, Aristoteli. Speusippo , Xenocrati, Polemoni, ut cum ea , quae supra enumeravi, in malis numerent , iidem dicant semper beatum esse sapientem. Quod si titulus hie delectat insignis, & pulcher, Pythagora, Socrate. Platone d gnissimus, inducant animum, illa, quorum splendore capiun

tur ι

i) Ut Antiocho, Aristoni, ct aliis, qui fueraης com nrtives doctores M. Bruti Ciceronis. Beroald.

189쪽

tur, vires, valetudinem, pulchritudinem , divitias, honores, opes contemnere , eaque , quae his contraria snt . pro nihilo ducere. Tu in poterunt clarissima voce profiteri se, neque fortunae impetu . nec multitudinis opinione, nec dolore, neque paupertate terreri , om

niaque sibi in sese esse posita, neque esse quidquam emtra suanti potestatem , quod ducant in bonis. Neque hunc & haec loqui, quae sunt magni cuiusdam, &alti viri. & eadem, quae vulgus, in malis, de bonis numerare, concedi ullo modo potest si): qua gloria commotus Epicurus exoritur. Cui etiam, si diis placet, videtur semper sapiens beatus. Hic dignitate huius sententiae capitur; sed nunquam id diceret, si ipse se audiret ; quid est enim quod minus conveniat, quam ut is, qui vel summam vel solam malum dolorem esse dicat, idem censeat, Quam hoc suave est . tum , cum dolore crucietar, dicturum esse sapientem p Non igitur ex

4ingulis vocibus philosophi spectandi sunt , sed ex perpet itate, atque constantia: A. Adducis me, ut tibi assentiar. Sed tua quoque vide ne desideretur constantia. M. Quonam modo . A. Quia legi tuum nuper quartum de Finibus. In eo mihi videbare, contra Catonem disserens, hoc velle ostendere, quod mihi quidem probatur, inter Zenonem, &Peri

i) Locus, nisi fallor. vitiosus est οῦ noti enim de Metrodoro , sed de Aristotele, Speusippo, aliisque proxima

verba sunt ;ntelligenda. m. Petrens. Habet nam hunc,& haec. loqui nullo modo potest. Ad vocem ante- penultimam qnod spectat , acestatini Cantabri θ Froben. Omnino Legerem; namque & haec loqai, quae sunt ma gni cuiusdam . & alti viri, & eadem, quae valgus in malis, & honis numerare, concedi nullo modo potest Uc Ita Norvic. cultis aia oritas non videtur repudianda. Davi3ή

190쪽

Peripateticos nihil praeter verborum novitatem intere fle. Quod si ita est, quid est causae, quin si Zenonis rationi consentaneum sit, satis magnam vim in virtute ei te ad beate vivendum , liceat idem Peripateticis dicere ξ rem enim opinor spectari oportere, non Verba. M. Tu quidem Tabellis i) obsignatis agis mecum, α testificaris quid dixerim aliquando , aut scripserim . Cum aliis isto modo. qui legibus impositis disputant . Nos in diem vivimus p Σ quodcumque nostros animos Proba bilitate percussit', id dicimus: itaque soli sumus liberi; verumtamen quoniam de constantia paullo ante diximus. non ego hoc loco id qaaerendum puto ι verum ne sit quod Zenoni placuerit, quodque eius Auditori, Aristoni, bonum esse solum , quod honestum esset; sed , si

ita esset, tam ut hoc totum ι beate vivere, in unae

virtute poneret. Quare demus hoc sane Brato ι ut sit beatus semper sapiens; quam sibi conveniat, ipse Vi derit. Gloria quidem huius sententiae, quis est illo vi ro dignior 8 non tamen teneamus, ut sit idem beatissimus; et si Zeno Cittieus, advena quidam, & ignobilis verborum opifex , insinuasse se in antiquam philoso

phiam videtur. Huius sententiae gravitas a Platonis auctoritate repetatur, apud quem saepe haec Oratio usurpata est, ut nihil praeter virtutem diceretur bonum ; velut in Gorgia Socrates, cum esset ex eo quaesitum, Arche laum ν

rὶ Metaphora ducta a Bur bis annulo, vel manu Auotis , quas in causarum actioue proferunt Icti . VidesisHadr. Junium , O Gila. Cognatum inter Adag. Erasini.

αὶ Ait se vivere in diem : id est tenere tandiis, at que defendere aliquid, dum aserat dies nliquid probabi lius ; st in m. de Orat. Barbaros in diem visere, i es mutare consilia pro tempore . Camerar.

SEARCH

MENU NAVIGATION