De illustrissimis viris pp. Petro martyre Sansio episcopo Mauricastrensi, et Francisco Serrano, electo episcopo Tipasitanorum, deque pp. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, et Francisco Diazio ordinis Praedicatorum Fochei in Fokiena Sinarum provincia ma

발행: 1753년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

rus Ixius a

Ahobe- CIV. Horae spatio interjecto , obten ' M '' tu visendorum carcerum , conferunt se

satellites in quaesitorios . in quibus P. Johannes Alcoberus , qui ΡrO-Praesectum provinciae Philippinarum in Sinis agebat,& P. Franciscus Diagius detinebantur . Hi ex impetu, quo irruperunt satellites , animo illorum cognito , confirmati eo spiritu, qui tribuit martyribus fortitudinem. leniter eos ita sunt allocuti: Laetus, is nobis eontingit mori et sed prius

sinite nos Deo gratias agere , enmqt e adorare , sum de nobis licebit, quod vobis libuerit , facere . Non potuerunt satellites , quin concederent postulata , brevique interposito spatio, Alcoberum humi prosternunt, ligatisque manibus , ac Pedibas , laqueo ita, uti Serrano se, cerant, occidunt. Confestim Diagio eodem mortis genere vitam adimunt. Cujus labia non secus , quam Alcoberi, quamdiu vocis facultas fuit, nihil inte nil serunt, quin adstantes de suscipienda Christi religione hortarentur, pro cuius veritate asserenda ipsi moriebantur. HO-xa a morte eorum elapsa, apparuere cadavera tanta oris pulchritudine , tamque composito ad suavitatem vultu , . Ut in tuentibus magnam moverent admirationem , vivorumque hominum magis corpora esse viderentur, quam adeo violemto mortis genere intersectorum.

222쪽

ORDINIS PREDIC. alt

CU. Eodem tempore Μin-Hiensis carcer satellitibus completus est , ubi erat Royus, qui constantiam sociorum imitatus , ubi Primum mentem satellitum perspexit , continuo hortari , ut Christum sequerentur, coepit. Hunc alio supplicii genere interemerunt . Nam humi prostrato, & viacto, Oculos, os, nares, atque aures charta, quam spiritu visi imbuerant, obduxerunt, impositoque faciei sacco calce pleno , praeclus halitu, interfecerunt.

Tali ratione ceteri post Sansium Do

minicam , tot, tamque acerbis cruciatibus , aerumnisque per menses octo & vi-gunti invicta sortitudine toleratis , in Christi consessione, consummato marty rio , seliciter obierunt. CVI. Neque contentus Pro- Rex, qui tantopere in martyres , atque in eam, quam vindicaram religionem , saeviisset , in ipsa etiam eadavera saevire con

stituit. Ea igitur, illius jussu , obtecta,

Me facies paterent, die iv. kalendas diluculo e carceribus per soramina coam, sunt ad eum usum in carceribus foramina

educta, seretris singula imposita sunt, ac denique satellitibus tradita , qui in con--ta loca deserrent . Serrani Episcopi corpus satellites duo una cum Min-Hiensi Μandarino in agrum, de quo supra est demonstratum, qua parte in occidentem O a la-

Denique R.

yusa Martyrum

eorpora cre manturr ossa,

& cineres in fossam projiciuntur a

223쪽

solem spectat, intulerunt, ibique, clausis januis, combusserunt , ossaque, & cineres eamdem in fossam, in quam suerant Sansii reliquiae conjectae , projecerunt . Corpora item Alcoberi, Diagii, ac Royi pari ratione ab aliis satellitibus, quibuscum erat Μandarinus Heu-Κuonensis, ad ' orientalem ejusdem agri partem allata, tribus distinctis locis cremata sunt, & projecta in lassam ejus agri communem ossa , atque cineres. Itaque ethnici ii praesecti, quod diu fuerant moliti, ut Iesu Christi ministros penitus perderent, compleve

runt .

Iohannes a CVII. Haec quemadmodum fuissent ge-e i, s Pleio sta, ubi Iohanni a S. Μaria, & Μatiniae

'Ri Fu primum nunciatum est, dolore incre res diIigenter dibili sunt affecti. En , ajebat Μatthias, mitis data ad amicum epistola, orbatos Doctro Episcopo nos , nostri ue patribus: evase runt ii quidem ex omnibus malis, mille retque eos jam nostrum , quos tenet pro eellosum mare . Accedebat etiam ea res ad summum dolorem . quod, quemadmo dum obtineri possent reliquiae martyrum, Omnino non apparebat; intelligebantque uterque , quidquid in eam rem tentavi

sent, id si ab ethnicis cognosceretur quod, rebus adeo impeditis, facile fieri poterat futurum majori malo. Qua cum diu solicitudine tenerentur , neque ratio Perficiendi esset ulla, die xi. kal. decembres Johan-

224쪽

ORDINIS PRAEDIC. a I ἐ

Johannes,qui non esse animum despondendum arbitrabatur, & spem in Deo maximam collocaverat, quem sciebat suorum res summa voluntate curare, christianos

quosdam admonuit , ut assiduis precibus jejunio adjecto a Deo peterent, ut, immplorante B. Μaria Virgine, significaret, quid jam facto esset opus, ut ne remanerent in potestate ethnicorum reliquiae martyrum, quos ipse ad gloriam sempiternam evocasset. inorum adeo valuerunt preces , ut brevi a Deo , quod rogarant, impetrarent . Nam custos occidentalis agri Chin-Paulo-Ul-Yueuo, cui agendi cum eo datum ab Ioanne negotium fuerat, pecunia illectus, promisit facultatem daturum se extrahendorum ab ea fossa Episcopi Serrani ossium: itaque venirent ad diem v II. kal. , curaturum se , ut hora sexta a meridie , agri, fossaeque ostia paterent . Igitur proxima spe ejus rei, quam rem difficillimam existimasset, summopere laetatus Johannes, erectusque animo, λ-ciis. adscitis Paulo-Ul-Υueno, ejusque majori natu filio, ScYuen-Simone, ad diem hora constituta , in agrum occidentalem contendit. Eo ut venit, lassam ita, uti

cum custode convenerat, apertam reperit,

qtque in ea Ossa Serrani, quae tametsi igni

cremata fuissent , adhuc tamen humore quopiam madebant , erantque insignia prae ceteris membris cervix, cerebrum, & i. O, pat-

225쪽

particula , quae esse cordis videbatur , quod adue ea stillaret sanguinem . His colligendis Iohannes, sociique amplius hinram morati sunt, maxima usi diligentia , ne quod os colligerent, quod miniine ad corpus Episcopi pertineret i neque tamen difficile factu fuit certo discernere, quod& recentia erant ossa, neque ullius post Serrani eo fuerant conjecta. Re diligenter, cauteque administrata, pii christiani domum reverterunt onusti sacris pignoribus: tum noctis majorem partem 1ecernendis ossibus, & cineribus, quae indistincta vasa immitterent, consumserunt. Denique die MI. kal. , quod maxime cauto esse opus videbant, domi Υuen- Simonis ea vasa terrae insederunt. CVIlI. Serrani reliquiis receptis, maximo desiderio tenebatur adhuc Johannes recuperandi pignora trium martyrum reliquorum . Verum videbatur res imprimis

dissicilis propterea quod putabantur illorum sta immixta ossibus impiorum hominum fuisse , quae in fossa orientalis agri

erant magno numero ; simul etiam quod praeerant ei loco nonnulli Bonzii. Tamen Deus , qui defunctorum etiam corporibus prospicit, res ita disposuit, ut die VII. Idus decembres , Paulus Y uenus homo

diligentissimus in lictorem incideret illum ipsum, qui tria cadavera martyrum cremaverat, Κin-lo-Ny nomine ι ex quo

226쪽

ORDINIS PRAEDIC. et Is

eum de ossibus Europaeorum quaereret .

qua ratione immissa fuissent in fossam,

haec reperit.

Quidquid actum est in eo loco, aje-bat Κin-lo-Ny, per me scilicet, & custoclen Sy-Fay actum est. Ad diem I v.

kal. novembres hora post mediam noctem . quarta , custodi, cui est Κun-Siano no- .men,ut orientalem fossam mundarei, jussi;& cogeret in unum locum Sinensium maleficorum ossa , ut Europaeorum tribus di-

stinctis in locis ponerentur, quo,si redime re christiam voluissent, lucrum ex iis facere possemus; nam si reliquis immiscuisse- .mus,qui vellet redimere , futurum neminem . Praescripsi etiam,ut ipse in fossa maneret, dum eadem ego illi ossa tradidissem. Haec ita uti fuerant a me instituta, facile fuit perficere, propterea quod, cumsessa male oleret, ab ea Mandarinus ab stinuit . licuitque custodi omnia facere , , quae imperaveram. Ubi eremata fuerunt feretra, collegi ego ossa primum magni corporis nam ita Alcoberum , quod maxime erat corpulentus , vocabant) r tum custodi tradidi, qui admonitus a me cum

ius essent, media in sota collocavit: post ejus, qui suerat in Min-Hiensi carcere

Royi); haec custodi praecepi, ut dextrorsus poneret: ac illius denique, qui socius magni eorporis fuerat erat is Dia-Zius) eaque sunt, meo jussu, posita sini-

227쪽

stis DE MARTYR. SINENS.

strorsus . His addebat lictor, habuisse se

in animo multis ante diebus de tota re certiores christianos quosdam facere; neque tamen fecisse , propterea quod nesciret , quemadmodum essent ii animis ad eam rem comparati. Erant vero hi christiani , quorum domi latebat Iohannes a

S. Maria . Haec ubi ex Paulo Johannes cognovit, non esse continuo his, quae lictor narrasset, fidem habendam existimavit, certiusque ea de re cognosci oportere statuit . Itaque eidem Paulo mandavit , ut easdem res ex custode ipso agri Chin-Κun-Siano diligenter percuntaretur . Quod cum Paulius secisset, eademque Omnino ex custode accepisset, quae antea

ex lictore audierat; Johannes jam certarei veritate cognita, summo gaudio , summaque fiducia animatus, die vI. idus decembres , una cum sociis tribus , quibuscum, quemadmodum supra diximus , ad agrum occidentalem prosectus suerat,

domum custodis adiit, ibique se ad octavam a meridie horam continuit . Quo tempore Iohannes ipse, christianique, &lictor , accustos, fratresque custodis duo

domo egressi in orientalem agrum contendere instituerunt. Est proximum ei lo- .co Bongiorum templum. Itaque, ne hi possent animadvertere, e via diverterunt,

qua iri consuerat, & in quam erat aspe- cris ex portis templi ; perque collem, ,

228쪽

qui surgit prope eundem agrum, perre xerunt. Eo cum occulti venissent, tum fidenter lumen accendunt , & scala demissa , in fossam descendunt. Heic jam ossa martyrum inveniunt, seorsim ab ossibus ethnicorum, distinctis locis posita .

ita uti lictor, & custos narraverant; CΟ-gnitasque reliquias corporum, quas quae' situm venerant, continuo singulos in sacculos immittunt. Re persecta, domum reverterunt , tanta usi itineris facilitate, ut neque militum, neque exploratorumquemquam offenderint, qui in custodiam civitatis solent noctu frequentes incedere. Domum reversi ossa a cineribus cum honore separare , & separata , in vasa sex Cretacea colligere ; quae postea vasa humi sepelierunt eodem in loco, ubi reliquiae fuerant Serrani in fossae , expectaturi dum Μacaum , & Μanilam commodum trans ferendi facultas fieret. His administratis rebus, cognitum est, Pro-Regem habui sese in animo impedire . ne colligendi copia christianis relinqueretur. Nam scribae suo

mandaverat, ut extrahi ossa Europae rum ex fossa, inque mare projici curaret.

Sed scriba, quum eodem in loco sepulta Europaeorum ossa fuisse sciret, in quo Sinensium, confusa esse utraque, atquuna Permixta, respondit, neque fieri omnino P quod Pro-Rex vellet, posse . . Nimirum factum id est divino prorsus consi-

229쪽

De ehristia. nis exulibus in Tartariam miliis. Exules vir duo, feminaeisque ite duae in i tinere momriuntur . I lephus su perstes, neThadri

d ae t filius in exilium duis

ai 8 DE MARTYR. SINENS.

lio ; neque enim ferebat Deus destituit ustis honoribus corpora suorum IIIarty

rum a

C IX. His descriptis rebus , quae

ad sortunatam martyrum mortem Pertinent , piumque christianorum studium , quo de acquirendis eorumdem reliquiis non minus diligenter, quam feliciter la- horarunt:non sunt jam silentio praetermittenda , quae christianos eos spectant, quos fuisse in exilium pulsos supra est demonstratum: quosque eorumdem martyrum & filios , quod eorum opera veram reli-igionem susceperint , susceptamque fortissime retinuerint, & socios dicere possumus , quoniam una cum illis & ipsi capti amictique, quidvis perpeti, quam

a christianismo desciscere , maluerunt . Nam etsi pleraque mala ante magistrorum triumphum sustinuerunt; nos tamen, cum . quo quidque tempore pertulerint, ignOremus , hunc maxime locum idoneum existimavimus , in quo omnia describeremus ; maxime vero , quod per id tempus , , nimirum a. d. kal. Decembres scripta epistola est, qua omnino ex epistola de rebus

illorum cognovimus. 'CX. Ergo Focheo profecti christiani tres, Lucam Thaddaeus, Iosephus, prio'rumque duorum uxores Thecla , & Paula , & infans unus , quemadmodum supra dixeramus , per Xan - tungensem , seu

230쪽

ORDINIS PRAEDIC. ars

Chan-tongensem provinciam , ut erat iter Pe-Κingum versus , transierunt r. gry H ζ'vissimo autem per Id tempus petillenti Κingi aliqua.

morbo incolae conflictabantur , magno' e' Uz Ti,

que numero interibant. Hunc in mor- tariam prombum Lucas, Thaddaeus , ambaeque mulie- ς si v res inciderunt. Quibu i etsi Chm-Joseph, prout erat medicinae , eritissimus, omni

studio , & diligentia praesto esset, nihilque Praetermitteret pro sua in eos sing lari pietate , quod ad levandam , .restituendamque Valetudinem pertineret ;vis tamen tanta fuit morbi, ut omnes

conatus fefellerit , hominesque ad mor- Iem omnes adegerit; qua morte nam pie putandum est beatiorem vitam sint consequuti, atque ab exilio in patriam, eujus solius singulari studio tenebantur , demigrarint . itaque sua ipsi virtute animati, confirmatique Josephi hortationibus, subjicientes se penitus divinae voluntati, libentissime obierunt. Paula Thaddaei uxor, ubi tres ex sociis mortuos vidit,quum intelligeret sibi etiam prope instare supremum diem, filium annorum sex, quem hactenus secum perpetuo duxerat, Josepho tradidit , & majorem in modum commendavit . . Is pueri curatione humanissime susce-Pta, mortua Paula, Pe-Κingum ire comtendit . Eo ubi venit, magnam retulit ex christianorum pietate partem commodorum . Namque horum .pera impetrata homi-

SEARCH

MENU NAVIGATION