De illustrissimis viris pp. Petro martyre Sansio episcopo Mauricastrensi, et Francisco Serrano, electo episcopo Tipasitanorum, deque pp. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, et Francisco Diazio ordinis Praedicatorum Fochei in Fokiena Sinarum provincia ma

발행: 1753년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

ORDINIS PRAEDIC.

tate , quantoque imprimis erga martyre

studio, & pietate ; qua sortitudine , qua

opera , quibus laboribus Propagare religionem contenderit, cum ex his, quae saepius in hoc Commentario de eo demonstravimus , tum ex litteris Sinensium sacerdotum omnium cognoscitur, qui ejus laudandi, eelebrandique finem nulluuias, faciunt. Attulit hujus mors omnibus , ac

Johanni imprimis summum dolorem ; qui Μacaum, datis prid. kal. iunias litteris , id nuncium misit. Decessit Fo-chei die V. kal. junias, magnis relictis, praeclarissimisque sanctitatis argumentis ; erit- sique ejus memoria perpetuo pretiosa uni verso ordini Praedicatorum; atque in conDectu Domini , quemadmodum sperare

licet, in aeterna benedictione.

CXVI. Interea dum tot angustiis pre- Ethnies coni-muntur in iis regionibus christiani, omni-- . si que conatu ethnici adducere in contem- IIψ' tum, & contumeliam , Prostigareque Pa tu, vj sanctissitnam Christi religionem conten- V φ λψ . dant ; contra Dei O. Μ. providentia , & 2.5' Idiu Pietate crebro contingit. ut, aucto nu- VRς. mero christianorum , in 1gnae m1rtyribas fiant, qui in ea re su M operam consura serunt, gloriae accolicines. Nam carceris custos, quo in carcere Serranus saerat, totaque ejus familia, reusque capitis quidam, qui in carcere una cum Royomanserat , mirtyrum hortationibus in- .

- - P ε ducti,

242쪽

Antonius Nienus in exilium Pelis

ducti, tandem, deorum superstitione relicta . Christo suam fidem obstrinxerunt. Haec nos ex Johannis a S. Maria litteriς cognovimus, quas ad P. GDglielmi iam . Ordinis Clericorurn Regularium Sacrae Congregationis de Propaganda Fide in urbe Macao Procuratorem dedit. Constantia item, & pietas celeberrimi viri Pauli Vl-Yueni , cuius ad fan. talem conversio sanguini Μauricastrensis Epi- .scopi aceepta reserenda est, adeo insignis est facta, ut laboribus non contentuS, qui bus , uti supra est demonstratum , plur, mis , assiduitque functus est , jam Μacaum etiam commeet quemadmodum ex ejus dem Guglielmii litteris ad diem prid. kal. januar. anno Μ DCCL. datis accepi- .mus subsidia inde sacerdotum supportaturus , in tot se discrimina conjiciens, quot dissicillimo muneri circumstare ne cesse est, rebus adeo affictis, atque im- .peditis. CXVII. At Μagistratus Sinenses, oculos. sua ipsi vciluntate avertentes ab /radiis lucidissimis Evangelicae veritatis, nil in christianis, nisi improbitatem, &scelus, videre sibi videntur. Quorum sen- . tentia vir sortissimus Antonius NienuS, post .diuturnas quaestiones , ει squalorem carceris , cruciatusque innumerabiles, exilio damnatus , idibus novembr. ejus dpm anni in Tartariam prosectus est. - Αι-

243쪽

Atque hic quidem , hactenus quoad

cognovimus, ita tus est, in quem postre ma acerbissima tempestate in Fo-Κiena provincia deducta res christiana fulti hae angustiae, in quas Sacerdos Dominicanus conjectus, quem unicum in Sinam , post

contrusos in carcerem martyres, mittere

provincia Philippinarum potuit, Neque

vero , quod ei pericula metuamus, m

leste id serimus t quin potius iusto pe fundimur gaudio , opemque ei divinam 'imploramus, ut pro dignitate suo munere fungi possit . Denique ordo Praedicatorum , animo demisso, atque humili, supplex Deum laudat Optimum , atque Μa- Timum , eique gratias & agit, & habet maximas , quod immortali beneficio , br vi quatuor annorum spatio, septem exsiliis suis martyrii gloria ornaverit, quorum in Tunquinensi Regno duo , in im- perio Sinensi quinque, vitam pro Chrio, sanguinemque profuderunt et eumque precatur , orat, atque implorat, reliquis ut filiis suis omnibus spiritus addat, ut imitari majorum sortitudinem , fratrumque exemplis praeclarissimis incitati, pari virtute, diligentia , & pietate inflammentur , ac pro instituti sui gravitate in extremas quasque, ac remotissimas orbis partes sanctissimum Christi nomen , veramque religionem inferre curent.

244쪽

23 DEcretis summorum Pontificum ob

temperans , Ieitatur Qui brevem

hunc commentarium descriput, ubi quinque hos Dei servos vocabulo martyrum, aliisque ejusinodi nominibus appellavit, eo se consilio appellasse, non ut ApO- .stolicae Sedis judicium anteverteret , ad quam ex integro res ipsa spectat, neque ut cultum illis quasi martyribus, aut sanctis conciliaret; verum ut recenseret res praeclare ab iis gestas, ea ratione, qua privatis Scriptoribus licet; atque ita pla- .ne, ut est ab Sanctissimo Domino Nostro BENEDICTO XIV. explicatum in ora . tione . quam de eorum morte ad S. R. E. .

Cardinales in Consistorio habuit, qu mhic describendam putavimus.

. c. are

245쪽

ALLOCUTIO

BENEDICTI PP. XIV.

Habita in Conristorio secreto die I 6. Septembris ιTψ8.

DE PRETIOSA MORTE

ra ordine Praedicatorum , Discopi Mauricastrensis, Vicarii solicii Provinciae 'hiensis in Regno Sinensi .

v ENERABILES FRATRES.

Onsentaneum magnopere' arbitramur , si ex hoc loco vobis exponamus Ca, quibus Sancta Catholica religio magna cum laude praedicatur. Itaque no- tum facimus Vobis, accepisse ex litteris, quae nuper ex Sinensi regno ad Ν0s pervenerunt, Episcopum

246쪽

2 ALLOCUTIO

Maurieastrensem Vicarium Apostolicum Inovinciae Fo-Κien , Petrum Martyrem

nuncupatum , ex Ordine Praedicatorum p

pro Fidei Christianae defensione vitam amisisse ; qui propterea , si veteri Ecclesiae

vocabulo uti veli mus, OIIartyr consumma'

tus appellari potest. Significatum est iiDdem litteris , alium ejusdem ordinis virum Religiosum, & ejusdem Episcopi Coadjutorem designatum, una cum tribus aliis ex ipsa eadem Familia Sancti Dominici inclusum carceribus detineri, inustasque fronti singulorum Sinenses notas, quibus rei mortis indicantur e qui sane omnes pro vetusta Ecclesiae loquendi ratione , Mar res designati vocari possunt. ubi epistilam in manus sumpsi , eam que legi saepius, ac redundantem in eragratiam spiritus perspexi a mihi Qidebar priscis temporibus versari , eum Norerent Eleleme Dei. His verbis scripsit Sanctus

Basilius ca) ad Ascolium Episcopum Thessalonicensem , qui Μartyrium recensue rat, quod plures Christiani a Barbaris ultra Danubium degentibus constanti animo pertulerant: iisdem Nos verbis utimur ; & rei, quam exposituri sumus , libenter accommodamus. Porro res ita se habuit. Cum gravissima in Provincia Fo-O Epi'. is . Edit. Par en,

247쪽

Κien contra christianos tempestas excitata fuisset, ob quam territi percussique plurimi a Catholica Fide misere desciverunt, Μauricastrensis Episcopus, qui Vicarii Apostolici munere illic fungebatur , latendum sibi censuit in privatis aedibus,& a violento illo turbine paulisper declinandum . Sed imminentem sibi ruinam, pertimescente hospitii Domino , cum Episcopum diutius tueri latebris domus suae recusaret, vix ipse in lucem prodiit, captus fuit, & in carcerem detrusus, e X quo tamen Christianam Fidem verbis, &exemplo , quoad potuit , praedicabat . Quinimmo ante Iudicem constitutus , ipsi Iibera voce denunciavit, futurum aliud

in fine Μundi judicium, ubi vitae anteactae

rationes exigantur , & pro meritorum conditione praemia, vel supplicia decer- .nantur aeterna. Quamobrem conviciis &injuriis primum oneratus , deinde toto vultu ob iteratos colaphos contuso, ac

liventi, tandem capitis reus iniqui Judicis sententia declaratur. Illam Episcopus. aequo animo libenter excepit, & sacram mentis expiari magno studio postulavit . . At, licet quidam bacerdos , qui summa fide , & amore Episcopum suum proseque batur , nihil intentatum reliquerit. , ut Eucharistiae Sacramentum ad ipsum deser-Tet , vani tamen illius conatus irritique cesserunt . Postremo, cum dies illuxisseti,

248쪽

a 38 ALLOCUTIO .

qua capite plecti debebat Episcopuς, carceare eductus, & magna satelli tuin turba stipatus , ad supplicii locum procesiit . quem Gentilium multitudo, & non exiguus Christianorum numerus sequebantur . Collo suspensam gerebat tabellam, cui mortis causa scripta erat, videlicet, quod manu carnificis caput illi obtruncandum esset , ut hujusmodi supplicio reliquis exemplo esset, eo quod suis mendaciis , uti ferebatur , plurimos decepisset . Incredibile est , quam eximiam virtutem , animique magnitudinem praeseserret, cum ad mortem subeundam duceretur. Curis omnibus abjectis, assiduas in itinere preces Deo fundebat; & quo poterat maximo studio se ipsum commendabat .

Cum pervenisset in locum supplicii, ju

sus a carnifice , ut in genua provolveretur , dicto paruit, & solum ab illo tantum temporis spatium exoravit , donee coeptas jam preces absolveret . Quibus peractis, carnificem ipsemet admonuit, ut rem suam perficeret, qui vibrato gladio caput ab . humeris ipsi praecidit. GentiIes ipsi virtutem tam singularem admirati sunt, cruentoque spectaculo se commotos ac perculsos magnopere ostenderunt; Christiani vero mortem Pastoris sui lacrimis ac moerore prosecati sunt; ita tamen ut animum non desponderint , sed corpus decenter efferentes,

249쪽

SS. D. N. BENED. XIV. Moeo quidem loco prius condiderint , quorei homines sepeliri consueverunt e 1ed paulo post in Coemeterium Fidelium idem

corpus deserentes , suaeque dignitatis insignibus exornantes decenti. loco illud posuerunt. Cum id fieret, Christiani pietate ac religione ducti, particulas aliquas, praesertim vestium, quae sanguine aspersae

fuerant sibi comparantes , in varias etiam partes miserunt, eo sortasse consilio, ac voluntate , ut publicae venerationi exponantur. Cum hujusmodi Martyrii fama longe , lateque pervagaretur , Pechini Episcopus pro gratiarum actione

canticum Te venis universiis suae Ditionis Ecclesiis edixit . Eadem: celebritas peracta fuit ab Episcopo Amacaumensi, cui Episcopus Ecrinensis Vicarius Apostolicus Provinciae Yunnamensis, Guber nator Lusitanus cum Senatu, & multa Regularium frequentia praesentes interfuerunt . Insuper tota Civitas triduo sub vesperam , funalibus accensis, hilaritatem suam testata est. Si haec ita se habeant , quemadmodum litteris suis commendavit Sacerdos secularis , vir probus , atque honestus, qui non solum omnia , quae superius commemoravimus , accurate ac diligenter

descripsit; sed plura ipse oculis suis perspexit, qui etiam, uti iam dictum est , captivum Episcopum, & morti proximum

250쪽

et o ALLOCUTIO

Eucharistia recreare conatus est; sis in quam , res ita se habeant , prout novis . aliisque recenter acceptis monumentis confirmantur , Μartyrium , & causa Martyrii , cum tempus postulaverit , facili negotio ostendentur ... Nam facile constabit , Tyrannum adductum fuisse odio in Catholicam Religionem , ut Episcopum reum inortis pronunciaret: argumento est tabella, quae pendebat ipsius eoilo, & mortis causam inscriptam prae- fetebat ; argumento est sententia i mortis RTHAnno prolata, in qua Episcopus obtruncandus carnifici traditur, eoquod hominum multitudinem perversa religione seduxerit ibarhumento pariter ierunt in-kIices illinqui a Fide Catholica deficie tes s ab omni i discrimine: immunes evaserunt di Postremo accedit S quod iurente tempestate ilia persecutionis, & alias quoque Provincias pervadente, nempe Xen- sensem & Xansensem ,..quae Portimensi Episcopo vicarioApostolicO:subjiciuntur,

illud compertum , & exploratum Nobis em Sacrassi bristianorumaedes in illis locis eirutaR , salo aequatas inisse. ita ut ipse Epitcopus .isi fieri possit et incaum con

- . Porro Episcopum pro Catholicae Fidei amore sublita mortem , & nihil i omnino eorum i pii defuisse . quae acturi probam cum requirantur L apertissime quoque der

SEARCH

MENU NAVIGATION