De illustrissimis viris pp. Petro martyre Sansio episcopo Mauricastrensi, et Francisco Serrano, electo episcopo Tipasitanorum, deque pp. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, et Francisco Diazio ordinis Praedicatorum Fochei in Fokiena Sinarum provincia ma

발행: 1753년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

aao DE MARTYR. SINENS.

homini facultas est manendi in carceribus sitne vinculis , permissus christianis ad eum aditus, invisendi caussa; eidem copia facta adeundi cujusdam viri Sinensis domum, cibique apud eum capiundi; di nitentiae , atque Eucharistiae sacra nam multo magis cum ipse , tum christiani reliqui de confirmando animo, quam de recreando corpore laborabant administrata . Quo tempore ministro sacrorum virtus Joiephi singularis magnam movit

admirationem . Filius vero , quem Vuang- Thaddaeus moriens reliquerat, parentibus in itinere orbatus , etsi multae

erant impetrandi difficultates, tamen im-Iςtratum est, ut ne in exilium duceretur.

taque traditus est matris sobrino cuidam , a quo in Fo-Κienam Provinciam reduceretur . Josepho autem Pe-Κ ingenses christiani pecunia etiam subvenerunt; quos inter eximia fuit, & incredibilis christiani cujusdam pauperis munificontia , qui cum in eum, dum ad tribunal adduceretur, incidisset , christi numque esse audisset, miseratione in eum

tanta est affectus, ut exiguas sinicas m netas tres donaret, quas , quoniam mendicando victitabat, fortasse solas habebat . .

Denique Josepho Pe-Κingo , ubi tanta christianorum liberalitate, & beneficentia erat usus,proficiscendum fuit in Tartanam , quemadmodum constitutum de

232쪽

creto Imperatoris fuerat; ubi multa eum incommoda , aerumnaeque manebant; qua rum tamen metu ille ne commoveri quidem significabat se , contemnereque, pro

Pterea quod exilio locus dictus libi esset Xan-hai-quan , quo in loco & consuetum .dine christianorum, nam sunt ibi christiani multi , & mysteriorum frequentia , ministro sacrorum Sacerdote uno, qui cre bro soleret ea loca invisere, futuram sibi utendi facultatem prospiciebat. CXI. Haud multo post martyruma rilli Chin.

mortem, quo antea Paulus Yuenus, qui ta res eorumdem martyrum tanta diligen- ptismo eum ij3, fideque curaverat, divinitus auctus , 'x x fuerat maximo beneficio, idem tota ejus do. mus accepit. Nam kal. decembribus filius illius natu major , cum annos ageret

XXXI., cujus fideli opera in omni officio

erga martyres pater perpetuo usus fuerat; aliusque annorum XXV., ab Iohanne a

S. Μaria, sumto alter Josephi, alter Johannis nomine, nostris mysteriis sunt initiati . Sunt etiam initiati baptismo Chin-Anna annos nata XLVI, Xin-Μaria an. XlX., Chln-Petrus an. XXV. Is in oppido FO-chinga erat natus; cumque intersuisset martyrio Venerabilis Mauricastrensis

Episcopi, mox domum reversus simulacra deorum , quae habebat , omnia confregerat . Tandem v I I. kal. januar. consecrati baptismo sunt ab eodem Johanne Chin

233쪽

Chin-Vincentius Pauli filius natu minor iannor. XX., Lau-Thomas an . XXVI.& infantula an . IV. , quae Chin tren appellata est Tali ratione Deus O. M. , quae maxima sua erga homines misericordia Per martyrium, collectasque reliquias Venerabilis Episcopi Petri Martyris Sansii inchoari voluerat, eadem io-hannis a S. Μaria opera perfici, complerique Voluit. Mandiflnide CXII. Dum his rebus augebatur res Aureuu si i*x christiana , nostrisque mysteriis singulariti rἔ. Misi studio plerique alii initiari se flagita-ὸ ''-- bant , contra hostes christiani nominis quaerunt. Hu- intensissimi nihil praetermittebant, quineam, possent , funditus profligarent.

atque in ju- Ergo delata suerant Chang-cheum man- sui, apreis data Pr Regis ad Μandarinos, ut, quod diiur Imperator jusserat , diligenter conquirerent , revera ne Dominicanorum initi tutum Manilae Nien-linus suscepisset. Itaque Μandarini cum sua ipsi sponte, tum Pro-Regis jussu ad exitium christianorum animati , compluribus institutis quaestio-uihus 4 rem lexplorare coeperunt; neque

id solum, quod suerant jussi, sed etiam de 4 Manne a S. Maria studiose investigare , num venisset in Sinam , ibique ma neret . Quem cum apud chri tianus , quemdam Chin-Julianum , qui rupes

Μanila venerat , latere arbitrarentor ,

domum hujus aggrediuntur. Sed factum

234쪽

divina providentia est, nihil ut rei in ea domo invenirent, ex quo seu de Johannis adventu , seu de suscepto a Nien- lino instituto, qui in Ordine Petrus arpellabatur , cognoscerent. Verum deprehensa cruce una, quod satis erat apertum christianismi indicium, comprehen

sus Julianus est, raptusque in tribunalia ad quaestionem . Ibi cum jussu judicum

crebris alapis caederetur , eo consilio , ut ab eo , quae vellent, extorquerent ; tania usus est sortitudine , ut tormenta perferre maluerit , quam aut fallere

mendacio judices, aut sacerdotes prodere . Itaque interrogatus , ubinam esset Sacerdos, qui Manila discesserat , ita respondit: scio equidem navi advectum sacerdotem quemdam fuisse ; at is in Sina non constitit, nam eadem navi re vertit Manilam. Neque erat id falsum . Erat enim sacerdos, quem Julianus aje bat, ille , qui in navi Capellani, ut VO cant , munere fungebatur, isque revera cum eadem navi reverterat. Tum de Nien-Iino cum judices ex eo quaererent . novi ego, inquit, Manilae Nien quem .dam , qui textorem sudariorum agit.

Tali modo cum malum ingenium judicum Iulianus sua prudentia elusisset, quod ita facto esse opus iarbitrabatur a post, ubi res majores spiritus postulare visa est. apertissimis est usus rei ponsionibus, TO-

235쪽

eta DE MARTYR SINENS.

gatusque sacras imagines conculcare , sa-'cturum se umquam , etiamsi foret servanda constantia vitae impendio, fortiter , strenueque negavit. Ethnicus qui- - CXΙΙΙ. Μandarini, quum extorque ,Em re ab Juliano nihil potuissent, ethnicum monςmd δ' hominem quaestioni subjecerunt, cui erat

eo Mandarid nomen Puan-Peng-Κua , qui captus una nihil e tor- cum Nien-Antonio fuerat, eoque nomi Antonius 'Fo- ne accusatus, quod subsidia , quae Sacere. .,'' i ita, dotibus Μ anila missa fuissent, in Emu saepe interro- yensi portu e navi extraxisset, recepisset- propinquo L que . ini etsi ethnicus erat, tamen fide, lius,ac deniq; ti constantia Iuliano non cessit , neque hεh; hiu adduci umquam potuit , ut de duobus rintonius in- Dominicanis confiteretur . Quinimmo 2ltitudin'In eum interrogaretur ab Μandarinis, ubi- sententia ne se nam loci sacerdos ille ageret, qui navivi tute, de S. Andreae advectus suisset, atque in scribuntur. Sina, remansiisset.; instituit magno animo, declinato mendacio, suspicionem dimo- Vere . Itaque. quisnam, alebat, sacerdos e. nwr. se . . quasi volatii', potuit Proripere , ' si Μandarinus Hay-Lonsensis Mnasstas, & peregrinos, ubi primum

navi descenderunt, , singulos recensuit, id que . . in iterum navim conscenderant. reversuros Manilam omnes numeraviti L. Nimirum reticebat Iohannem svi Nequam in portum Emuyensem veni se

set navis ab ea descendisse. Neque suad se diligentia, side contentus , qua

236쪽

ORDINIS PRAEDIC. - aas per quaestionem judices de sacerdotibus

celavisset , christianum praeterea nescio quem hortari, monereque ecepit , sorti ut animo esset , & conitantiar, quod ipse modo dedisset , exemplum imitaretur; neu metu tormentorum vinei se patere tur, malletque mori, quam novi Sacerdotis Dominicani adventum prodere . Atque ipse quidem Puan-ring-Κua , quam primum ostendit in christianam religionem, christianosque homines h nevolentiam , eamdem Postea neque vinculis perterrefactus , neque gravibus impendiis commotus, quae per tribunalia facere cogebatur , perpetuo retinuit .

Mandarini, etsi duobus hi sce quaestionibus induci posse videbantur, ut inquisitione desistereat ; tamen secus accidit ;nam Nien-Antonium Fo-cheum mittendum putarunt, . ubi in carceres praetorios contrusus est , redintegzataeque saePe

quaestiones, crebraque de eo Iudicia instituta . Die iv. kal. januar. initio quaestionum facto , primum judices, tentaro christianam hominis constanti8m, pete reque , velletne iam dimittere christi nismum, sacrasque imagines conculcar. . Cum ille se omnino postulatis hujusinodi satisfacturum negasset, tum judices interrogare , quot habeat filios, quamquetcneant rationem vitae . His Antonias percuntantibus ita respondit , ut neque P meia

237쪽

mendacium diceret, & institutiun Nien- lini filii constanter celaret. Igi Iur Pro Rex , quod neque ex pro sessionibus te- stium, neque ex conseitione Antonii invenire poterat, quibus argumentis Huo-Guan-Κie accusatio confirmaretur, fi-Η im Nien-Antonii majorem Augustinum Chang-chei comprehendi, FO-cneumque

abduci juliit. Sed hunc cum Mandarini capere nequivissent, quod commodum inde se proripuerat, soceruin ejuS , Pamtruosque duos , & Raymundum Chay- Cua quemdam christianum intercipiunt. omnesque vicenis in singula bidua verberibus condemnant . His rebus cognitis Augustinus , tot malis suos premi noutulit, propterea quod ipse abesset; Chang-cheumque revertit. ibi confestim comprehensus , ac denique vi kal. martias anno Μ DCCXLIX. Fo .cheum ductus est ι Et autevi cognitum hactenus viri cujusdam, qui magistratu fungatur, d mo eum pro earcere inclusum detineri , N quantum quidem conjici ex quaestionibus poterat , non futurum admodum gra ve malaimi quod sibi metueret; omnem enim sevem atem in Antonium reservari , se quo nondum essent absolutae quaestiones . Neqcte vero aut recens Antonio est

studium religionis, aut nova in perlarendis tormentis animi fortitudo . Nam eius dormis sedes, hospitiumque sacerdotum

238쪽

ehristianorum perpetuo fuit: ipseque pro' pagandae religioni diligenter serviens , esi fecit sua opera, ut ad christi fidem homines plerique adulti converterentur , infantesque plures quam mille, saepe occasionem nactus , quod medicus erat, quos certo novisset proxime morituros,

suis ipse manibus baptizavit . Anno MDCCXX v. accusatus , quod Johannem a Cruce Dominicanum , qui per id tempus in Sina versabatur, hospitio e. cepisset, ejusque studeret partibus, captus Chang-chei fuerat x I. kal. novemb. ductusque Fo-cheum una cum eodem iam cerdote, ut a provinciae Pro-Rege, causes a cognita , Poena decerneretur .. in tempore ab uxore , a filiis , a matre, quae gravi erat aetate , ita discessit , ut neque horum lacrimae , neque malorum

metus , quae impendere iam iis perspiciebat , animi ejus virtutem imminuerint . Quinimmo ex maximis calamita

tibus majores sibi spiritus sumens . ab

Francisco Saengio Dominicano, quocum una in carcere detinebatur, ut se in ter tium ordinem Praedicatorum cooptaret sflagitavit, summaque suae virtutis admiratione in ipso Saena in commota, impetravit . Pertulit item invicta patientia triginta verbera, quibus, vestibus nudatus, acuta arundine caesus est ; inflictasque

bubalinis eortis viginti alapas , bc tor

239쪽

ORDINIS PRAEDIC. 22

dixeramus , furorem convertendum putarunt , easque adigere ad connubia ethnicorum statuerunt, parentibus, comenatisque , ni dicto audientes fuissent, gravIthmis constitutis poenis. Itaque, utrest ab Johanne a S. Μaria nunciatum, decretum a Mandarinis est factum , quo magnis minis feminae Dominicanae omnes , quacumque aetate essent , ad eos conferre se jubebantur , nimirum eo con silio , ut, dimissas quae aetate essent eraviori , juniores nubere cogerentur. Vir gines his rebus cognitis , quae jUVmes erant , incensae omnes studio servandae virginitatis, continuo variis artibus usae, lineamenta , sonnamque mutare, ut aeta te proVectiore apparerent, conatae sunt.

Id etsi nonnullis accidit , minus tamen aliis evenit, ex quibus quatuor coactaessent nubere . Ac fuit harum Virginum una, quae AgneS appellabatur, annumque agebat quintum ac trigesimum, tanta sortitudine, ut, quamvis Mandarim juberent, & parentes cogerent , tamen

quidvis perpeti satius duxerit , quam alteri se sponso tradere, quum Christo nam ita ajebat jamdiu nupsisset. Quam eum parentes invitam ethnico viro spopondissent, domumque illius vi induxissent, ipse ethnicus renuentem, atque horrore quasi extra se raptam, manibus

240쪽

sermone, quibus verbis integritatem animi praeseserebat , repugnantem, tamen vitiavit. Ipsa, ubi vincuIis soluta est, quasi insana dolore, quem animo ex ea

re maximum ceperat, ethnicum conviciis insectata, linteisque thalami, a quo tantopere abhorrebat, sorcipe in frustra concisiis , quindecies e domo aufugit. Quo cum vi perpetuo reduceretur, tandem minatur aedes se igni incensuram. magnamque daturam calamitatem. Quibus minis ethniςus perterrefactus , Ueritus , nζ rem ex ζqueretur, domo pro insana ejecit . Itaque Agnes ad parentes revertit ; ab hisque saepe rejecta , quod jam ut alienam habebant , saepius rediens, atque ad paternas pedes perpetuo confugiens, vicit sua constantia parentam severitatem, obtinuitque, ut liceret jam sibi apud eos liberae manere . Quare Vehemonter laetata , gratias caelesti Sponso, qu4s potuit, maximas egit, cui, ipsius ope , atque auxilio, seruaue se animmo integerrime fidem existimabat . Matthias ru CXV. Hoc eodem anno nam ante Si mς si se' ne hos eventus, de quibus proxime dixi

ses christiani summo praesidio, Johannes vero a S. Μaria praecipuo adjumento . , mortu0 Matthia Fu , sunt destituit . Quanta is fuerit in christianos tot aerum-nli , calami talibus ue exagitatos caritat ea

SEARCH

MENU NAVIGATION