De illustrissimis viris pp. Petro martyre Sansio episcopo Mauricastrensi, et Francisco Serrano, electo episcopo Tipasitanorum, deque pp. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, et Francisco Diazio ordinis Praedicatorum Fochei in Fokiena Sinarum provincia ma

발행: 1753년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

R. P. MAGISTRI ORD. ast

quam illis defuturum post mortem , id cum semper effecerit, sexto nunc ordinis seculo cumulatius praestat: nam qu Ianimarum salutis cupidissimus, Mirtyrii quoque sitientissimus fuit , horum alte rum Apostolicis suis perfecit laboribus, alterum vero quod votis tantum assequi potuit, cum alias tum novissime est consecutus in Filiis, qui certamine

gloriosio ad tormenta Vincenda ceteris duces exemplum virtutis, s Fidei praebuerunt.

Eo exemplo incitatos, & quali clat-sico ad pugnandum accitos , non sine ingenti laetitiae sensu audivimus, jam plures ex nostris flagrantissimo Evangelii proferendi studio accensos certatim in sacras Philippinarum Missiones nomen dedisse numerum Fratrum suorum implere gestientes , quos per Martyrii palmam Caelo illatos gratulantur. Utinam vero suscepti muneris ratio, locique, & temporis conditio pateretur, ac serret , ut eorum agmini adjuncti, quem aliquando inivimus in Americanis Insulis 1acrarum misesionum cursum, Nobis quoque cum ipsis conficere liceret. Arrepto Apostolicae einpeditionis vexillo, alacri prorsus animo, ac lubentissimo praeiremus ceteris, atque

ad populos divinae lucis , & gratiae eXper .

262쪽

asa EPISTOLA

tes maturaremus iter, ca) parati ac cupidi tradere illis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras. Illuc demum proficisceremur in gaudio, quo nos sanguis Fratrum nostrorum invitat clamans de terra , non vindictam ut sanguis Abel, sed propitiationem, Ut sanguis Christi , ac pereuntium animarum salutem. Quandoquidem vero b) non est currentis, neque volentis, sed miserentis Dei, qui arcano sapientiae suae judicio ab optatissimo Apostolici muneris stadio, velut ab ubere avulsos , ne cogitantes quidem Romam abduxit, atque in sortem transtulit ministerii hujus , vicem nostraim dolemus, iis vero quasi invidentes gratulamur , quos Legatos pro Christo digniores, nobisque utiliores segregavit, ac posuit in lucem gentium , ut lint salus ejus usque ad DXtremum ,

terrae.

Interea dum Pugiles nostri c in

duti armaturam Dei , sumentes scutum

Fidei , & galeam salutis, & gladium spi

ritus , quod est verbum Dei, calceati Pedes in praeparatione Evangelii, atque In acie constituti adversus Principes, &Potestates, adversus Mundi RectoreS te-

263쪽

nebrarum harum sortiter colluctanteia praeliabuntur praelia Domini, nos ad sari CinaS remanentes , per omnem orationem, & obsecrationem jugiter effundemus cor nostrum, ut detur illis sermo in aperitione oris cum fiducia notum

facere mysterium Evangelii , ut in ipso audeant prout oporteat loqui, nec faciant animas suas pretiosiores, quam se . Quan do autem a J sanguis Μartyrum se mea est Christianorum , in eam spem erigis mur fore , ut aucto per novos Evangelii Μinistros recentis victoriae, ac triumphi fructu , deleta , atque evulsa per ipsos. omni profani cultus superstitione, Crucis Christi trophaeum florentiuimo inse- .ratur Imperio, populoque sedenti in tenebris , & umbra mortis sulgeat illuminatio Evangelii, & salutis via aliquando

aperiatur.

Finem scribendi, non exultandi seo. cimus , & qui doctissimi, nec satis unquam laudati Pontificis BENEDlCTl XIV. Verha longe omnibus splendidiora legenda vobis subjicimus , qualemcumque . Epistolqm nostram disertissimi Episcopi, . & Μartyris Cypriani sententiis absolvimus. cb o beatam Ecelesiam beatam Praedicatorum Familiam) quam se bonor, Ni

264쪽

as4 EPISTOLA

Divina dignationis illuminat, quam temporibus nostris gloriosus Martyrum fauguis illustrat. Erat aste tu operibus Fratrum eandida , nunc facta est Marorum ervore purpures : storibus ejus nec litia , nee rosae defunt . Certent nnne singuli ad utriusque honoris dignitatem. Orecipiant coronas vel de opere candidas, vel de pabisve purpureas . In cαlenibus estriss paΜ , re acies babent flores suos , quibus miles Gristi ob gloriam eorο-

Habet itaque Fratres charissimi Chr1stiana , & Religiosa pax sine caede , &sanguine Martyres suos, qui nimirum carnem suam crucifixerunt cum vitiis, &concupiscentiis ; qui abnegantes semeseipsos, & secularia desideria sobrie , juste, ac pie vivunt in hoc seculo, utentes hoc inundo tanquam non utantur; qui mortificationem Jesu in corpore suo circumferentes jam non sibi vivunt , sed ei, qui pro ipsis mortuus est . Diligamus Fratres , strenueque amplectamur hoc quod semel elegimus quotidiani, ac domestici Martyrii genus horrore quidem amitius, sed diuturnitate molestius. Imitatores simus Fratrum nostrorum, sicut& illi Christi, & quos non possumus perbolic persecutionum , per vulnera , &mortem , studeamus saltem per pacem sequi Per patienti stre QRsraemus - Pr

265쪽

positum nobis certamen , professitonig n strae cursum alacriter consummantes , si-dem servantes: c a 3 Quo longior pugno,ue corona sublimior et Agon unus . sed multiplici praeliorum numerositate conge flus. Semet vincit, qui statim patitur , re qui manet femper in poenix, congreditur eum dolore nec vincitur, quotidie eo ronatar. Valete Nostri, Sociorumque memores in Sacrificiis, & precationibus vestris.

Datum Romae ex nostris AEdibus Minervitanis die XX. Sept. ΜDCCXLVIII.

Fr. Antoninus BremonuΜagister ordinis

266쪽

BENEDICTI PP. XIV.

Habita tu Consistorio secreto feria se

eunda die xxiv. Panuarii I7sa.

DE PRETIOSA MORTE

FRANCISCI

VENERABILES FRARTES .

Ertius jam annus est, ex quo Nos hoc ipso in loco pretiosam mortem a )Petri Μartyris Domin, canae Fami liae Μauricastrensis Episcopi, & postolici Provinciae Fo-kiensis in imperio Sinarum Vicarii, Vobis

a In Ausetitione habita in consuris secres o

267쪽

SS. D. N. BENED. XIV. as

bis exposuimus et quo quidem tempor Certiores Uos etiam facere non praetermisimus, quatuor alios Domintianae ejusdem Familiae Religiosos Viros esse,qui in carcere detinebantur , quique non longe ab eo erant, ut eamdem damnationis senientiam subirent,& pro Christiana Religione vitam amitterent. Ibi autem cum Nos antiquam Ecclesiasticam loquendi rationem secuti ca) illos Marores designatos nominaverimus , nunc mortis eorumdem , &feralis executionis atrocis sententiae nun-

CIO Recepto, Mar res consummatos eos

dem appellandos judicamus, quo etiam nomine Mauri castrensis Episcopus a Nob, fuerat appellatus: illud Successoribus Nostris integrum reservantes ut Martyres vindieator illos pronunciem , postquam probationum examen. institutum, atque Peractum fuerit , & quae de illorum gestis relata huc transmissa sunt, a veridicis licet fontibus prosecta, authenticis documentis fuerint comprobata; & pQstquaru Dei optimi.Maximi benigoitas signi aemiraculis manifestare dignata suerit, quam . tupere horum Servorum suorum holocaussium Divinar Μajestati Suae fuerit accen tum et cum Sanctae huic Apostolicae Sedihoc in more positum, & constanti lege .

268쪽

firmatum sit a) ut ad veri Μartyrii approbationem minime procedat, nisi . sua pernaturalia signa , atque prodigia paritet accesserint. ' ' Horum , qui nuperrime pretiolam mortem obierunt, nomina sunt, Franci scus Serranus, Ioachim Royo, Joannes Alcober , & Franciscus Diag. Etsi autem

probe Nobis compertum illud est , in

martyrem nou facere 'orasum, sed ea om; minime tamen plura Nobis hoc loco persequenda existimamus, ut Vobis enarremus , illud ex iis, quae huc ad nos perve nerunt , monumentis colligi , quaΤuor hosce Sacerdotes necatos Tyranni jussu fuisse, propter insensum animum, quem ipse contra Christianam Fidem gerebat, in cujus praedicatione ipsi Sacerdotes assidua , atque indefessa cura se exercebant ;atque ab ipsis, mortem Christiana aequanimitate, ac sortitudine exceptam fuisse , ejusdem Sanctae Religionis causa,cujus a se serendae miro amore flagrabant , cum de hac re ab hinc supra triennium pluribus Nos egerimus, cum ex hoc ipso loco Mauricastrensis Episcopi mortem Vobis an-

nunclavimus . Persecutio enim, quae contra pios hosce Sacerdotes delaeviit, eadem

269쪽

Ss. D. N. BENED. XIV. asst

ipsa est, quae in Fidei odium contra Mau- 'ri castrensem Episcopum excitata fuit; &tam illius, quam horum causa communis est. Illud hic Nobis adjungendum est, Religiosos hoste viros non modo lubenti animo mortem subiisse , immanesque cruciatus , qui a Tyranno ipsi morti additi

sunt , tolerasse, verum & ante gravissimis aerumnis , atrocibusque contumeliis in ipso carcere duorum sere annorum spatio conflictatos fuisse, ut satis apposite de illis dici possit, quod ca) ino ibus exhibuerunt semetipsos, sicur Dei mimHros, in multa patieutis, in tribulationibus, is nece Paribus , in angustiis, tu plagis, ineareeribus, in seditionibus , in taboribus, in vigiliis , in juxniis.

Nostrae huic Allocutioni finem hieponere propositum Nobis fuerat. Verum, cum in percurrendis schedis per viros fide dignos Nobis traditis atque transistia sis , insigniora quaedam ac Praecipua deprehenderimus; minime grave vobis esse cupimus, si in iisdem exponendis paul

lum vos etiam detineamus. Pater Franciscus Serranus aetatis annum agebat quinquagesimum secundum , annos autem novendecim in Sancta Sinensi Missione impenderat. Pater Ioachim R yo aetatis erat annorum sex & quinqua-

270쪽

ginta , quorum tres supra triginta Apostolicum munus in Sinensi item Misione .CXercuerat. Pater Joannes Alcober annos habebat quadraginta duos , horum vero duodeviginti in obeunda Sancta eadem Missione exegerat. Pater Franciscus Diagtertium supra trigesimum numerabat annum , spatio autem annorum novem Divini verbi Praeco ibidem fuerat. De laboribus eorum , de serventi asserendae

Christianae Religionis studio, ipsarumque Missionum fructu, in Tabulariis Congre- igationis Propagandae Fidei negociis prinpositae plurima extant monumenta, quo rum opportuno tempore erit ut debita ratio habeatur: quoniam, licet pro Μarty- io satis sit mors inChristianae Fidei odium plata ; eademque pro Christi ipsius amore sancte obita ac tolerata, non inficia dum tamen est, diuturnam Christianarum ca) virtutum seriem in anteacto vitae cursu heroice exercitarum, ad Veram Nartyrii declarationem permultum con

Neminem autem, nisi Ecclesiasticae Historiae admodum imperitum , ignorare arbitramur , Tyrannorum morem fuisse. ut enormis cujuspiam delicti nota Mar'Ures infamarent, ad odium contra ipsos

SEARCH

MENU NAVIGATION