장음표시 사용
271쪽
concitandum; ut scilicet illam, quae inde redundabat , invidiam effugerent,
quod propter solum Christianae Religionis
exercitium, ac prosessionem, eosdem interficiendos mandarent. ca) Idem etiam in quatuor horum Sacer- dotum Μartyrio evenisse comperimus eo tamen discrimine, quod, cum alii Tyranni in eorum calumnia obstinate usque per stiterint, eademque fulti mortis sententiam pronunciaverint; hic contra Ethqiei Iudices , & idololatrae minime veriti sunt Sacerdotes nostros innocentes declarare quoad ea pertinebat, quae de enormibus vitiis falso ipsis objecta fueranti quibus rebas Tyrannus minime deterritus,& con tra Chri iti Fidem insensior effectus, laqueo eosdem interimendos erudeliter mandavit . Cum inter sententiae pronunciationem , ejusdemquo executionem , aliquod temporis spatium intercetiisset , ex quo Sinensis Imperator illam suspendi mandaverat ; fama non inanis percrebuit, & quae ad piorum usque sacerdotum , qui in vinculis detinebantur, aures pervenit, fore ut capitalis poena in exilium a Regni finibus commutaretur . Magna autem in hoc nuncio vis inerat, ut, de eorumdem an A
272쪽
ms , ac Proposito vere dijudicari posset. Nam , si ipsi hujusmodi nuncio laetati Brent , id quodammodo minoris roboris, ac sortitudinis indicium esse potuisset, & c jusdam affectionis , qua temporali vitae adhaererent; quae omnia heroicae Martyris . fortitudini opposita sunt: contra vero, si, contristati essent, suspicio quaedam exOriri inde poterat vanae cujusdam gloriae, quam in morte sortiter oppetenda iidem
sibi proposuissent ; ab qua vana prosecto
gloria Pseudo-Martyrum haereticorum mortes inquinatae sunt. Verum, eorumdem Acta descripta, atque huc transmissa, dum leguntur heroica in quatuor hisce Religiosis Viris ad Divinam voluntatem confirmatio elucescit; paratus aeque ac Promptus, sive ad exilium, sive ad in tem animus, prout Divinae voluntati complacitum foret, cui vitam suam, mortemque pariter coasecraverant. Postremo autem nemo Vestrum pro
cul dubio est, cui illa ignota sint, quae celebri Fischerio Rosensi Episcopo acciderunt. Hic Henrici VIII. Angliae Regis
jussu in angusto carcere eum detineretur, quod legi illi adhaerere recusasset, qUR Rex supremum se Anglicanae Ecclesiae caput constitue rat, purpureus eidem GR
Ierus b) a Pontifice Paulo III. per idem
273쪽
empus' trans inissus fuit. Nos patrem Franciscum Serranum jam carcere in
odium Christianae Relisionis conclusum, datis Apostolicis Litteris, Episcopum Tipasitanum constituimus , & Provinciae Fokiensis Apostolicum Vicarium designavimus, addita declaratione Coadjutoris cum sutura successione in locum Antisti tis Mauricastrensis. Pontifici Paulo III.
Rosenlis vincula nota erant ; ignotum vero Nobis erat, Serranum item vinctum teneri. Hoc dumtaxat discriminis inter
unum atque alium intercedit. Caeterum
utriusque idem sinis fuit; cum quemadmodum Cardinalitia insignia nihil aliud Rosensi tribuerunt, nisi ut profundae humilitatis actum exerceret, & praeclarum testimonium acciperet , quanta virtutis illius ratio apud Pontificem esset; sic ex Nostris Apostolicis Litteris nihil aliud Serrano tributum est , nisi argumentum ,
quanti etiam Nos illum merito faceremus; quae quidem Nostra de illo aestimatio praeclaris humilitatis praecipuae testimoniis aucta est, & obsequiosae obedientiae suae , quam Nobis per idem tempus exhibuit. Et quemadmodum Cardinalitius Galerus a Paulo III. Rosenli transmissus , vitam it Ii incolumem minime praestitit, quam idem paulo post pro Sancta Religione libenter devovit ; sic neque Episcopalis, ac Vicariatus Apostolici dignitas Serrano
274쪽
Nobis collata, gloriosae eumdem Μartyrii palmae expertem fecit. Haec praecipua sunt Venerabiles Fratres , quae de strenuis hisce quatuor Jesu Christi Athletis Vobis exponenda esse censuimus. Caeterum eam nos quaestionem in medio relinquendam existimamus, uter duorum ordinum, Dominicanus, an Franciscanus , primus fuerit, qui Sanctas in Sinensii imperio Missiones perageret . illud quidem certe assirmabimus, ad haec usque tempora decem ex Dominicana Familia Viros numerari, a) qui in Sinensi Missione mortem pro Christi Fide
per inaudita tormenta oppetierunt; quo rum quidem causae in Sacrorum Rituum Congregatione aliae jam introductae, aliae vero proximae sunt , ut introducantur. Quamobrem , Venerabiles Fratres, quoniam nemini Vestrum ignotus est infelix status, quo propter atroces persecutiones
Sancta illa Μissio in praesens redacta est, restat jam , ut serventes pro illa conjunctis votis Divinae Majestati preces porrigamus , magna spe freti , ut Eadem de excelso gloriae suae Solio Nobis benigne annuat; quoniam Abrahamo interroganii i b) Quid si inoenti ibi fueνint decem Irespondit et non delebo propter decem.
a) Sex memorantur is elaata nonra allocutione habita dis 6. sept. x 48. Vulgata, & communis inuatuor alii sunt qui in hac allocut. recensentur. b ωnes cap. 18.
275쪽
Reverendissimi P. M. Generalis Ordinis Praedicatorum ad PP. & FF. ejusdem ordinis, qua eos allo- 'quutionis SS. Domini Nostri
certiores facit. I, Dei milio sibi dilecti; universis
Patribus, ac Hatribus ordinis Fratrum Praedicatorum
Sacrae Theologiae Professor, ejusdem que ordinis humilis Magister Generalis, & Servus Salutem, Fidei propaganda aetam
Um eximio , atque immortali Dei optimiΜaximi beneficio contigisse arbitremur, ut regiminis nostri primordia ab illustri, & gloriosa
Christi Fide consessione auspicaremur, id unum ad faustissimi ominis, laetitiaeque
276쪽
nostrae cumulum fore reliquum videbatur, ut sanguine partam ab illustrissimo , ac Reverendissimo D. Fr. Petro Martyre Sanx Episcopo Mauricastrensi, Ecclesiae , ae Familiae nostrae gloriam ceteri ejusdem Apostolatus Socii proprio implerent, atque amplificarent Μartyrio , ca ut quos
vinculum confessionis , in bospitium carceris simu junxerat, jungeret etiam consummatio virtutis, in gloriae caelestis . Quo Apostolicae charitatis aestu, qua votorum contiantia , qua exercitatione virtutum ad supremum agonem, beataeque mortis
complexum Martyres jam designati sese, coinponerent, ex litteris Illustrissimi, ac Reverendissimi D. Fr. Francisci Serrano Episcopi Tipasitani, ac Provicarii Apostolidi cumulate intelleximus . Ex ipse
carcere, quo cum aliis ad necem servabatur, Episcopi Μauricastrensis passionem,& exitum ad Nos scripsit diligentissime, tum Apostolicis sensibus , quo mortem pro Christo obeundi cum sociis flagrabat, desiderium luculenter adeo expressit, ut in ejus verbis cor ipsum loqui videretur. Parati jam sibi optatissimi Martyrii expectatione suspensas, & anxius propriis cul-PiS , quae ejus modentia luit, injecta in passionis moxam , dilatamque sibi, ut vide hZtur , nondum latis parato coronam de-
277쪽
putabat, patienter interea expectans beatam spem, & adventum gloriae magni Dei, quo se prorsus indignum praedicabat. Quae dum obortis prae gaudio lacrymis legeremtas , videbatur Nobis veterum Ecclesiae Martyrum fidem, constantiam , flagrantissimam charitatem, beataeque immortalitatis sirmissimam spem intueri, ca) nec invenimus quid in eo praedicare pus deberemus gloriam vulnerum, an verecundiam morum , quod honore virtutis insignis esset. au quod pudoris admiratione laudabilis, ita dignitate excelsus erat, o humilitate sublimis . Interea destinatorum cum ipso Μartyrum in tam illustri agone certantium diu , noctuque obversabatur menti nostrae imago , & praesentia, ac beatissimo eorum carcere , si non corpore & vinculis , animo certe , votisque.conclusi Deum jugiter precabamur, c b ut initiis ad fumina pergentibus quos facerat confiteri, faceret coronari. Favit meritis, & precibus suorum Militum, & Confessorum , favit expectationi nostrae divina clementia, & praeconceptam ex Praeclarissimo Episcopi Μauricastrensis triumpho exultationem ejusdem Sociorum palmis cumulavit. Recentioribus quippe
278쪽
litterIs , certisque nunciis accepimus .
prae laudatum Illustrillimum , ac Reverendi 1limum D. Fr. Franciscum Serrano Episcopum Tipasitanum , RR. ΡΡ. FRIohannem de Alcober , Joachimum, Royo . Sc Franciscum DiaZ Hispanos, Philippinarum Provinciae Alumnos, post diuturni carceris pressuras , eo nobilius , quo longius , certamen passionis , vitaeque cursum feliciter consummasse , ac plaudentibus Angelis ad amantissimi Fratris Episcopi Μauricastrensis complexum evolasse . Universam eorum Μartyrii se- . riem neque aptius , neque luculentius exhiberi posse arbitramur, quam gravisse sinis, atque amplissimis verbis , quibus eam Sanctissimus Dominus Noster BENEDICTUS Papa XIV. Eminentissimis Patribus in Consistorio secreto die I . hujus, mensis nunciavit. Sapient illimi PontificisorationemApostolicae ejus eloquentiae, atque eruditioni incomparabili parem, inter pietiosiora Familiae nostrae monumenta perenniter adservanda oculis vestris subjicimus. I, Jam vero intelligitis Fratres quas dbvinae erga nos largitati gratias debeamus , quod ex Dominicanis alumnis hac etiam aetate suscitaverit , atque elegerit sibi a homines divites in virtute, domi-
279쪽
nantes in Potestatibus , nunciantes Prophetis , sortes in bello , contemptores Vitae, mortis triumphatores , quos ca iludibria, & verbera expertos , insuper& vincula, & carceres c b), nec tribulatio , & angustia, nec fames, ac nuditas , nec persecutio , nec gladius sepa-xare potuerunt a charitate Dei, sed in omnibus superaverunt propter eum , qui dilexit nos . Est profecto, cur iis , eurnobis ipsis gratulemur, quod illorum nomina jam in caelis descripta novum, iaeternumque decus fastis nostris attule- irint , ac noUa adjecerint nobis incita- lmenta virtutis . Quis enim praeclaris adeo . non excitetur triumphis, & quasi admotis stimulis sese impellere non sen- tiat ad eam ineundam Apostolicam viam. quam suo sanguine impressam gloriosissimi Fratres signarunt φ Nonne cor nostrum dum haec audimus, ardet in no' . .
nos, & moriamur cum illis φ Haec sunt, dilectissimi, Apostolicorum hominu uias
Vota; haec eorum merces magna nimis et
haec Instituti, quod profitemur, gloria, a Majoribus nostris parta , ab aequalibus aucta, ac novillime ad emulandum no-
280쪽
bis proposita . Ergo a ) non effetamur
segnes , sed imitatores eorum , qui Πde, patientia haereditaverunt promissiones . Ad propositum nobis certamen cur
ramus c b ) assumentes galeam salutis , & gladium spiritus, succincti lumbos in veritate , induti loricam iustitiae , & calceati pedes in praeparationem Evangelii
y Quod si sortissimos Christi Athletas
per vincula , & mortem sequi non possumus , eorum saltem sectatores simus in f de , & charitate , in scientia, & longanimitate , ce) servantes in simplicitate innocentiam , in charitate concordiam , modestiam in humilitate , an de fendenda veritate constantiam , in IscI-plina severitatem , ne aliquid ad recte factorum exemplum desit in nobis, sed luceat lux nostra coram hominibus , &plorificent Patrem nostrum, qui in cetelis em Haec sunt enim vestigia , quae allirevertentes in patriam nobis reliquerunt, ut illorum semitis inhaerentes sequeremur& in gaudia . Ad ea nos amantasime invitant . ibi nos cupidisti me expectant d iam de sua immortalitate securi , &