장음표시 사용
291쪽
Unquinum ab Sinis. - - . quarum olim Provin e morum la
cia fuisse fertur . ad Tumuinum Oςζδnum spectat in- φφ R . . ter septemtriones , &orientem solem ; attingit a meridie Cochinchinam , contineturque ab occasu finibus Laorum , & Bramarum. Cum
292쪽
tifice Μaximo in id regnum , amplificandae rei christianae caussa fuerant, inquirendo de institutione vitae , moribusque Dominicanorum Philippinensium didici sent, adductique in eam spem essent, Ut, his sociis, magnum se itinerum , laborumque fructum laturos arbitrarentur ;anlio ΜDCLXXIV. Iitteras ad Praesectum ejus provinciae scripserunt, quibus orabant, ut iis Praedicatoribus, quorum operam utiliorem prospiceret futuram , facultatem in Tunquinum navigandi daret . His permoti litteris, etsi magistratus, qui rem in Philippinis insulis publi-
eam administrabant, committendum non Putarent , ut quisquam nostrum in eas regiones proficisceretur ; nihilo secius Johannex Sanctacrucius, & Iohannes Ariona, Praefecti voluntate , Manila , quae urbs est princeps Philippinarum, discedunt, cumque forti animo itineris incommoda , injuriasque ab Nauarcho inlatas, qui eos durius habuerat, atque in vincula conjecerat, tulissent, an. MDCLXXVI. nonis quinctilibus portum capiunt. Inde proCressi, in eam regni partem, quae ipsis
attributa fuerat, contendunt. Quo cum Pervenissent, annumque jam in docendis Tunquinensibus consumsissent, ob rem strenue , praeclareque gestam, obtinuerunt , , ut iis in locis, quae opportuna ait
continendos in fide christianos essent, si
293쪽
biles Praedicatoribus sedes constituerentur. His de rebus fama ad Philippinense perlatata , P. Dionysius Μoralesius, qui summo religionis studio flagrabat, Praefecti provinciae jussu, Μanila solvit, ac secunda usus tempestate ad socios proficiscitur. Eo cum venisset, quantoque usui imcolis sua esset opera futura, cognosset,
quidvis esse satius perpeti statuit, quari
ut ab se ullum tempus intermitti, quin eos ad christiana sacra alliceret, Patere tur . Communi consilio junctis opibus, ut alter alteri auxilio esse posset tam excellens sortissimorum hominum in adversis rebus sustinendis virtus, taniaque in
istituendis Tunquinensibus diligentia fuit .
ut crebris signicationibus, suam gratus eorum labor divino numini esset, perspicerent, continenterque in sententia confirmarentur. Sed anno MDCLXXX. cum Arjona, & Μoralestius Hieni, qui portus es: Tunquinensium, agerent, sumbita in christianos ab ethnicis commota tempestas fuit . Nostri quamquam libereram sibi e portu excedendi, periculique fugiendi potestatem esse vident , tameuhortantibus Episcopis , ut manerent, Purendum existimant .Qua re per indicem cognita , hostes repente in eos impetum faciunt , interceptisque: vestibus, vasisque sacris, quae ad rem divinam iaciunda spectarent , ambos comprehendunt , as
294쪽
verberibus caesos , Postque in vincula in conjectos, Batavis demum, inde ut ab-t ducant, transdunt . Batavi, quibus perpetuae sunt cum catholicis contro ersiae de religione , Oppotunitatem saeviendi in i sacerdotes orthodoxos secuti, utramque navi imponunt , utque coeperant , tam longo itinere conviciis insectaris quamque possunt acerbissime cruciare pergunt jam unus in Tunquino Sanctacrucius manserat. Is , captis sociis, etsi vix quidquam ab solo in regione praesertim , quae tam late pateret, perfici, seque ab ethnicis quaeri, remque esse in angusto, vi-:dit; tamen id sibi magnopere contendendum judicavit, ut iis, qui sibi mortalem
eripere conarentur, sempiternam vitam,
ς felicitatem daret. Haec cum secum ipse Mnstituisset, processit in mediam hostium ditionem, tantaque animi magnitudine, aque constantia rem christianam curavit, ut opes Ecesesiae non servaret modo, sed otiam amplificaret. Interea Philippinenses Dominicam, qui plena esse Omnia i dissicultatum intelligebant, quo minus cui-, quam suorum iter ingredi, inque eas regi
nes contendere licerei,despondendum animi lmum non putarunt. Itaque sanctacrucio tanno ΜDCLXXXI. P.Raymundum Le rizqlium, & anno Μ DCXCII. PP. Antor' nium Beriainum, & Thoniam Garruchari tegulum subsidio summiserunt. Sed Be
295쪽
riainus laboribus fractus, quibus assiduis , gravibusque in Laorum regno perfunctus fuerat , anno Μ DCXCV. decessit . Mhis rebus adversis deterreri nostri numquam potuerunt, quin viros illuc esui doctrina,vitaeque innnocentia illustres promulgatum Evangelium mitterent. Cumque hi diligentistime in obeundo munere versarentur, tantam sunt apud Sedem Apostolicam laudem consequuti, ut plu res eorum amplissimis sacerdotiis ornati praefectique incolis fuerint, qui christianam religionem profiterentur . Regnum est omne Tunquinensium ita partes diu sum duas. Harum una ad orientem , a tera ad occidentem solem pertinet. Cuna Innocentius XII. Ρ.Μ. certior esset factu eorum , quae Dominicani in Tunquino Praeclare , ac sortiter gessissent , Ray mundum LeZZolium , quem propter singularem virtutem maxin te celebrari in tellexerat , Trar. kal. nooembres anno
MDCXCVI. Episcopum olonensem di
ali, in eamque partem, quam vergere ad
orientem solem ostendimus es eum Vicarii Apostolici dignitate misit o Legrotio an no Μ DCCXVl Clemens XI. Ρ.Μ Joham nem Sanctacrucium Nimeriensem Episcopum appellatum substituit; eique P Thomam, Seltriensem I qui post fuit 'Antistes Nissenorum renunciatus , adju torem dedir. Sed omnia Philippinensiusti
296쪽
De inrituiseione vitae Ide que moli. hus Francisci Gilii rideriis
Dominicariorum in EcclesiamTunquinensem merita persequi & instituti operis brevitas impedit, & festinatio ι ut ea explicem , quorum caussa haec esse ante dicenda videbantur. II. Igitur his tot exemplis permoti, incensique studio curandae non suae modo , sed etiam salutis aliorum Franciscus Gilius, & Μatthaeus Alonius LeZiniana a Praesecto provinciae Dominicanorum Ρhilippinensium petierunt, ut sibi in Tun- quinum centendere liceret . Sed quoniam de rebus ab his viris duobus fortiter ex-rremo vitae tempore , praeclareque gessis disserendum est , non alienum esse videtur, quo quisque eorum loco natus , quibus moribus praeditus, quam ob causesam adductus in eam sententiam suerit is ut, amicis , patria , parentibus relictis , abeundum sibi in ultimas gentes arbitraretur, proponere . Atque a Gilio exordiendum est Is Dertosae in Hispania Tarraconens1 anno MDCCII. Antonio Gilio de Federich, & Agne te Sansia honestis parentibus natus, x IX. kal. junuarias baptizatus, annoque post confirmatus chrismatis sacramento fuit. Ubi annum aetatis quinctum , ac decimum complevit ἡcooptatus in ordinem Praedicatorum est , statoque deinde tempore Barchinone in Coenobio S. Catharinae solemni riru suam Deo obstringens fidem . promisit dicto se
297쪽
perpetuo audientem, castum, ac pauperem futurum . Cumque sic vitam instituisset, ut non modo bene de ipso sperarent nostri , sed etiam confiderent fore , ut omnium , quae de virtute illius erat, vinceret opinionem ; accidit ut Dominicani viros propagandae religionis christianae caussa in Orientalem Indiam vellent mittere . Id ut intellectum Francisco est , nam Gilio id erat nomen , quamquam' annos viginti duos natus erat, operamque
theologicis disciplinis sibi comparandis dabat, tamen Thomae Ripollio tum Praefecto provinciae Aragoniae, qui post sta premo est ordinis magistratu potitus,significavit, sibi esse in animo in insulas Philippinas Evangelium barbaris gentibus
nunciatum ire t itaque petere , .ut sibi abeundi faceret potestatem . Ergo, a mi cis , cognatisque valere jussis , quam ce terrime potuit, Gades contendit; indeque solvens anno MDCCXXX. novembri mense Manilam attigit. Ubi Praefectus ei provinciae experiundo, quam utilis e set Gilii opera christianae reipublicae sutumra , cognovit, eum in Pangasinamum rem ligionem christianam promulgatum misit. Eo cum venisset, ratus fructum se laborum ferre vix posse , nisi loqui Pangasinamice didicisset, in id studium omne initio contulit utque magnos se brevi progressus fecisse vidit, sese ad instituendos
298쪽
incolas convertit . Qilod munus incredibili quadam laude biennio sere sustinuit. Quare qui proximis comitiis praefectus Philippinensibus Domin canis fuit, eum Manilam accersivit, ut ipso scriba provinciae , ac socio uteretur . Sed cum maximo desiderio amplificandi, propagandique nominis christiani arderet , nihi Iveritus pericula, in quae sese aliquando
Venturum providebat, Praesectum adiit, obsecravitque, ut si fieri ejus voluntate posset, ad Tunquinenses sibi transnittere liceret. Non recusare laborem se, m do , qui inanium deorum superstitioni- bus tenebantur, sua opera Christo Servatori conciliarentur . Id vero quamquam majorem in modum optaret, tamen quod satius esse parere, quam sibi indulgere , sciret, se non tantum siquid contra Praefectus jussisset, sed etiam siquid consului
set, tam libenter, quam quod expeteret, facturum . Praesectus virtutem hominis admiratus, morem obsecranti gessit; atque , ubi tempus monuisset, facultatem discedendi fecit . Quae reS quam gratR Francisco fuerit, perfacile est existimare. Igitur cumprimuin potuit , navim OOnscendit, nactus lue opportunum ad navigandum tempus , ad diem v. hal sept in 1 unquinum anno MDCCXXXV. pervenit . Qua in regione ut de moribus gentis cognovit, intellexitque, magnas inesse
299쪽
Tunquinensium animis ad colendam vim
tutem opportunitates, prius sibi linguam addiscendam , propterea qu0d rem secus tam pios peros successus habere posse. qua in ipse vellet, dissideret, tum populi saluti consulendum existimavit. Sed cum
continere diutius se, quo minus cum incolis de religione ageret , nequivisset suod graviter , acerbeque ferret, eos tanta in rerum divinarum ignoratione versari, tibi se mediocrem ejus sermonis facultatem consecutum animadvertit . Givo
Thuyenses, Chan Dinhenses, &6-tienses christianos confirmare , ethnicosque docere, horamque aliquibus ad Christum adductis , rem orthodo orum publicani augere coepit. Agri sunt Givo-Thuyensis, Chan-Dinhensis . Vu-tietisque in ea 'reῆni provincia , quae ad meridiem per vel . In hys quadraginta surix sere hunnianorum coetus , quorum Dominicani rquibus sunt attributi , curam gerunt : Horsim coetuum commodis ita Ilus prospi ciebat, ut non modo nulli labori parcere,feii etiam noctes ipses in re divina, sacrisquό
peragendis distribuendisque consumere fore Ieret . QStibiis in rebus perficiendis sita laris, hominis virtus, atque animi mapn ludo fuit. Nam . etsi, cum flumina transiit et, . Pedesve iter ageret , iisve in locis vertaretur, in quibus herpauci chri
300쪽
stiani cssent , periculum erat, ne in hostium veniret potestatem , demittendum nihilo secius animum non putabat. Ac si saepe evedit ut sibi ab inimicis instructas esse insidias intelligeret, magnoque in
commodo accepto , iugam caperet, tamen quidvis pati satius duxit, quam ullam intermissionem ossicii facere, quod unius veri Dei caussa suscepisset. III. iisdem sere laboribus perfunctum, De Matthaeo iisdemque virtutibus ornatum suisse Mat-:jζt tharum Alonsum Leginianam constat . Isque institu. Navae Regis quod est Lugduni Hispanien- 'ς sis regni oppidum, honesto loco natus, cum ea esset aetate, qua dijudicare per se ipse posset quae sibi vitae institutio aptior adsequendum esset; ad Praesectum coenobio Segoviensium Dominicanorum accessit, ab eoque petiit , ut sese in Ordinem Praedicatorum cooptare vellet . Praefectus , qui ita ut fit, ubi aliquis nostrum insti, tutum profiteri cupit, de moribus adolescentis quaesiverat , cumprimum quantum ingenio, virtuteque valeret, cognosset, concedendum , quod ille posceret, existimavit, annoque post fecit, ut solemni ritu suain Deo obligaret fidem, se- . . que, dum vixisset , iis , qui praeessent. morigerum , pudicum , perque virtutem pauperem futurum promitteret. Cumque sic promissa implesset, ut prospicere Iampos