Melchioris Cani ... *Opera in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry ..

발행: 1720년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Sed rem totam plane conficit, & Baronio prorsus occlussit os foetomem primfatio ad Theodosium Imperatorem , cui suam nuncupavit historiam . NOVem dumtaxat hujus historiae libros se scripturum adpromutit: In novem libros commode d bibui pose judicavi. Totidem porro referunt hodierni Codices , a Quibus controveria lacinia Procul abest. Quo itaque iure plures hujus hiltorie Ibbros fingere liceat, qui a Gregorii aetate nobis exciderint Satius igitur est, hodiernos Sozomeni codices integros fateri & Gregorium Magnum 'memoria lapsum, Sozomenum pro Theodoreto nonainane . Nam e ea levis oscitantia est , quam viri vel maximi pati possunt, cujus eu exempla non pauca Baronius ipse nobis subministrat in Annalibus ad annum 5 . atque

illud maxime Dim Gre' orti Met iam em, Theologi antonomastice leti, Sanetrimre, atque Do firma celeberrimi, qui in ea ora tone, quam de Sancto Cypriano ad populum habuit, manifesto lapsus errore cosnomtur , cum duos in unum C prranos consat, Antiochenum , atque Carthaginensem , quos constas fuisse aiversos, rnter

seque distinctos . Aliunde vero in Theodorctum , uti Canus notat , Ohtime cadunt 'u: ecunque hoc ipso, quem expendimus loco refert Gregorius Pontifex. Theodoretus enim lib. s. cap. 27. & Α . Theodorum MOPisenenum commendat, ceu Praeclarum Doctorem, e haereticae factionis debellatorem : atque ob id ipsum a Quinta Synodo Generali damnatus est, actione quinta can. IR.& Iq.

Melchioris Cani judicium probat Christianus Lupus in Notis ad Collat. 3. Synodi Quintae: Gregorius, inquit, lanus es memoria, uiceus Hermiae Sozomem historiam finiri laua bus Theodora. Cardinalis Henricus de Noris in Distertatione Historica de Quinta Synodo

cap. I i. in Cani sententiam propendet magis. Sententia Cani est probabilior: cumque idcirco acerrimi j dilati virum vocat; eu Baronii in illum censuram minus

probat.

In eandem Cani sententiam concedit, & Henrici Valesii in illius confirmationem Prolata momenta mutuatur , ac probat Natalis Alexander in Synopii Histori e Ecclesiasticae quinti s cculi cap. q. art. 18. Aut dicendum est Gre forium M. nnm memorIa vitio lapsium fuisse , qur id , quod a I heodoreto die um os , So-

Tomcno tribuerat. Qua in sententia fuit noster Ag chior Canus tib. II. locorum Theolo scorum : Aut certe cum Baronio in Annotationibus ad Agartyrologium Romanum, dicendum est, maximam partem libri noni Her a Sozomeni hodie desiderari: IL- fortam δε ilicet annorum circiter decem , Ur olfo , a Consulatu inricolae in Em

chii usque ad Consulatum decimum septimum Theodo' Auffusti: or in iis cripitibus, qua hominum in Urria periere Sodomenum ea scripsse de Theodoro AE Ut est is, qua a S. Gregorio a Ino referuntur . Verum hanc Baron i responsionem Valesus

non Probat , 3ma Greae orat Ara rni aetate interriores non erant SozomenI Codices,

quam nunc sint. Nam CalyALA aetate, qui S. Gretortum antecessit , nihilo arectiores erant iis, quos nunc habemus e Quod ex hsoria tripartita ejusdem Causodori per picuum est. At iis omnibus praestat Iustinianus Imperator in edicto contra tria capitula, ubi postquam Theodori lapsum recitavit , ita subdit : Pro iis restimonium praebent Sozomenus, ct Hesichrκs, ct Socrates cst Theodoresus, qui multas pro Theo-aoro laudes fecit . Theodoreto itaque speciale fuit ut Theodorum laudibus commendaret, non Sozomeno. Quod quidem argumcntum pro Mulchiore Cano adver us baronium videtur invictum. Verum opponit Baronius : Spondet Sozomenus in praefatione ad Theod sium , se perducturum historiam suam us aue ad i7. Consulatum ipsius : Nempe ab anno Raq. usque ad annum 479. Hodierni vero Codices desinunt in Con aulatu Agricolae, &Eustachii; Terminantur enim nece, 1uu potius placida mor

te Constantii imperatoris Collegae Honorii , qui sub Agricola ela Lusiachio

Oniulibus clitinctus est anno 421. Desunt ergo anni circiter I 8. qui Ria eo Consulatu, ad II. Theodosii Consulatum estJuxere. Quibus prie sertim temporibGS, Orta haeresi de toriana, quae a praedicto Theodoxo Mops,citcno ducit. Origia

22쪽

nem, de eodem Theodoro prolixior erat absque dubio narratio. Ita sane spondet Soetomenus . At qui historiam ad decimum septimum Consulatum Theodosii se perducturum spondet, hanc quoque novem dumtaxat libris se complexurum profitetur : Porro hoc opus meum , inquit ille , a tertio Consulatu Crispi Consi antim Casarum, inrue ad septimum decimum Consulatum tuum prureditur. Idque sn novem libros commode distribui pose existimavi . Nonum autem librum habemus . Quid ergo Z Prolacto si quidpiam huius histori.e intercidit, ubi decem, Sc octo annorum spatia concludantur, non libri integri ut Baronius putat, sed capitula forte aliqua interciderunt : quae post decimum septimum , quod in hodiernis codicibus ultimum est , legebantur . Quidni etiam dicamus, Sozomenum alienis λrte curis occupatum, non stetisse promissis 3 Divinationi enim hic locus est. Ut ut est, excitata illa a Baronio difficultas nihil juvat Gregorii Magni causam. Demus quippe historiam decem & octo annorum ex Sozomeni Codicibus intereidisse: eam certe ante Gregorium intercidisse necesse est , cum in Cassi dori Compendio , qui Gregorio aetate superior est, desideretur . Atque adeo nihil ex ea de Theodori laudibus exscribere potuit Sanctissimus Pontifex. Interea quod ad Canum attinet, is profecto in tuto est . Nemo prudens re sponsionem ejus improbaverit, in ea utrinque difficultatum obsidione . Alteru- rum enim necessario respondendum est r vel Gregorium alia in Sozomeno Iegisse, quae ad manus nostras non venere i Vel memoria lapsum, pro Theod reto Sozomenum scripsisse.

Tertia de tis Doctore Angelico accusatio depellitur.

PErgo ad alteram quorumdam reprehensorum criminationem . Res sic se

habet. Oraculum Euangelicum Lucae secundo, Iesus autem proficiebat sapientia, Cr atate, oe gratia apud Deum, Cr homines, eXPonens in Catena Aurea Doctor Angelicus, congestis pro more suo Variorum Patrum interpretationibus, ita Gregorium Nazianzenum loquentem inducit . Graecus Nazianzenus: dicitur autem secundum humanitatem proficere, non quod ipsa suscipiat augmentum , qua ab initio fuis perfecta , sed ex eo quod paulatim manifestabatur In quae verba observat Μelchior Canus lib. I 2. de locis cap. I . lectionem Uutiosam esse, eumque Iocum immerito tribui Gregorio Nazianzeno, apud quem nihil hujusmodi legere est. Gracus, inquit ille, quem refert sapissime Divus Thomas in Catena quamvis hoc loco vitiosa st Iez io , Gr tribuatur Gregorio Nar amaoeno ait, dicitur secundum humanitatem proficere, &c.. Cani censuram, qua locum illum Gregorio Narianzeno falso tribui monet, carPit Iacobus Billius in Annotationibus ad orationem 2o. S. Gregorii Naziat mem num. 6ς. Vir doeti simus Melchior Canus lib. I a. de locis cap. I4. in hoc fasi mr , quod ιlle, ubi Diυι Thoma Catenam citat , vitiosam leἱ ionem Use ait , falso

re ea verba Naa antaeno nostro tribuι . Vides enim Graecum illum , quem Divus homas profert , Gracum nostrum Use . Quare periculoseum est , negare aliquid in auctore quopiam esse, nisi totus iue auctor memoria teneatur . Nazianzeni vero lincus , Mem a Doctore Angelico vere indigitatum Billius opinatur , sic habet ea in Oratione, quae est de Basilii laudibus: quod ego in Salvatore prospicio , a

que etiam, ut opinor, sapientiorum quilibet, quo tempore nobis m extitit, ra quod pra nos, Er nostrum erat formatus, hoc quoque hic contigisse animadverto . Pr siciebar enim, rnquιt, ut atate, ita etram sapientia : non quod hac in illo incremem

tum calerent squid enim in eo, quod a principio perferitum erat, perseetius eseposis Ied quod hac paulatim detegerentur , ct elucerent. Eodem modo Basilis vr

23쪽

trum eo tempore , non inerementum , sed maiorem operationem accepisse arb/eris, bertorem nempe materiam sup8editante totestate.

Billii animadversionem mutuatur Tneophilus Raynaudus in diatribis adver sus CYriacos, multaque in Canum Probra jacit, atque dicteria . At perperam illi & injuria; Ac pruno quidem, quod hic censura notat Μelchior Canus, Divum Thomam non tangit, sed eius dumtaxat operis editorem. Siquidem Doctor Angelicus passim in Catena Aurea Graecum illum expositorem indicar absque ulla peculiari nomenclatione Vage tantum, atque ex solo nomine patriae: Qui vero veteres editioneS curarunt, vagum illud Graeci auctoris nomen speciali quadam nota determinarunt; prout in Graecis Auctoribus reperiste sibi vi-1i sunt, quae ex Graeco auctore Doctor Angelicus recitabat. Ea fiducia freti ubri boni, Gregorium Nazianzenum notarunt hoc loco , quassi eX eo Petita esset recitata sententia; quia non nihil simile apud eum legere est Oratione ro. de laudibus S. Basilii. Quare non Divum Thomam, sed ejus veteres editores campit hic Canus noster. Jure porro, an injuria carpat, expendamus. Certe, quantum capio, jure omnino id agit. Nam si 1ententiam ab Angelico

Doctore ex graeco auctore relatam cum Nazianzeni loco conferamus, no5 vetabis modo, 1ed dc, quod notandum magis, sensu differunt: Sententia quippe a Divo Thoma laudata, de profectu humanitatis aderte disierit, prout complectitur essentiaba homini, quatenus homo est: Nazianzeni autem Oratio , de accidentibus, aetate scilicet, atque sapientia . Non erὁo Graeci auctoris nomine Nazianzenus designatur. Hincque uiluctum est, ut Joannes Nicolai Theologus Parisientis novissimus, caeterisque omnibus diligentior, & accuratior Catenae Angelicae editor, totam illam Graeci expositoris indistincte laudati Pei icopen, non NagianZeno, sed Cyrillo Alexandrino tribuerit, apud quem videlicet assertione 28. thesauri ) legi potest , sin minus totidem verbis , at certe sensu , ac

potestate.

Ego vero, ut fatear ipse quod sentio, nec Nazianzenum, nec Cyrillum, nec alium ex notis auctoribus hoc loco aut aliis quibusvis , ubi Graecus sunpliciter expositor notatur legi velim . Sentio quippe , nec forte mihi vana fides Graecum illum certum autorern esse, sed Αnonymum ; sui, ut aliis contigisse notum est , sua dumtaxat scripta sciri ad publicam utilitatem, sed se nesciri, ad privatam humilitatem Voluit . Etsi , quoquo pacto se res habeat, stat prindens , nullique animadversioni obnoxia Cani censura.

De oppugnato Divo Hieronymo querela refutatur.

Γ judicium a nonnullis traducitur Canus, tamquam in Di m Hieronymum

nimis injurius lib. II. de locis cap. s. ubi recolens S. Doctoris sententiam, de veterum Patrum traditione , qua Adamum in monte Calvariae sepultum aiunt, non debuit, inquit, tantopere ridere Hieronymus , Adami in loco Calvaria 1epulturam: Nec nos, viri licet sanetissimi exemplo, hιstorias huiusmodi rιdere de- hemus. Id scilicet minus reverenter dictum criminantur nonnulli reprehensores. Age itaque videamus, a quibus, re Per quos, ad nos usque ea traditio mana

rit, quae a Divo Hieronrmo irrisa est ; Ut hinc judicari merito possit , an irrisionem moleste tulerit Canus noster. Certe vix ulla de pia quadam, ac religi sa historia, traditio ferri potest, quae adstipulatoribus & antiquitate, auctoritate majoribus adnitatur. Horum agmen , ut par est, duceret Tertullianus lib. a. contra Μarcionem

metrice scripto, si ipsius re vera Opus esset, ut a multis creditum est. Ita quippe ibi legere est:

24쪽

Golgotha locus est, evitis eamaria quondam, Lingua paterna prior sic illum nomine dixit. Hoc medium terrae est, hic est vietoria signum.

Os magnum his veteres nostri docuere repertum:

Hic Eominem primum suscepimus esse sepultum;

Hic pariter Christi pio sanguine terra madesit. Pulvis Ada, ut possit veteris cum sanguine Christi Commixtus, stillantis aqua virtute sanari. Verum spurium Tertulliani partum reiiciunt quotquot extant criticae sciemtiae peritii Ouibus persuasum est, tantum Virum tam iratas musas non habuisse. Quare meliori titulo chorum ducet S. Cyprianus tractatu de Resurrectione Christi : Nos ad Christum pertinentes , cfus sanguine conspersa creditur Adam Calvaria, qui sub loco, quo crux Domini a es humatus dicitur ab antiquis , iusdem sanguinis sanctificati elapsu laetemur, ct deletitemur in Domino. Sequitur Origenes tractatu 3 s. in Μatthaeum. Venit ad me traditio quaedam imus; quod corpus Ada primi hominis ibi sepultum est , ubi cruci us est Christus; Ut sicut in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificentur : Ut in illo loco , qui dicitur Calvam locus , idest locus capitis , caput humani generis resurrectionem inveniat, cum populo uniserso per resurrectionem Domini Samatoris , qui

ibi passus est, ct resurrexit.

Succedit Basilius magnus enarratione in cap s. Isaiae . Obtinuit fama quadam in Ecclesia memoriam conservans, non quidem Jcripto proditam , qua Ur talis est. Quod prima utique rudea hominem habebat incolam , nimirum Adam , simul at. que excidit deliciis Paradisi, in hac terra collocarum , ad mitigandam facturam

bonorum, quibus fuerat exutus. Prima igitur etram mortuum hominem excestis, quior illic eam sententiam condemnationιs plane est executus . Itaque insolens esse, ac novum videbatur illius aratis hominibus spetitaculum, os capitis defluente carne nudum. At illi recondentes cranium, loco riti indidere κρανιον, ides Camarιam. Pr

babili ratione potuit Noe non ignorate sepulchrum principis hujus , cr mortalium omnium primigenis . Siquidem hac de re fama a diluvio mox per orbem propagata es ab uso, or dimanavit. Eoque Dominus excussa origine humana morus , in loco , qui κρανίον dicitur, idest Calvaria, passus est: quo in loco corruptio , sive mors hominum initium accepit, illic vita regni suum sumeret exordium . Et quemadmodum invaluit in Adam , ira ct 1n Christι morte inefficax redderetur, Gr pessum iret. S. Athanasius, aut quisquis alius auctor pervetussus Homiliae de Passione, seu de Cruce Domini, apud eumdem . Ubi corruptum est genus humanum , ibi Christus proprium corpus exposuit: in ubi seminata est corrutis , ibidem incorruptio oriatur: Propter quoa in loco Calvaria crucifigitur : Dicit enim, Et postquam venaerunt in locum, qui vocatur Calvaria, ibi crucifixerunt eum: Quem locum D

LEores Iudaeorum amne e se sepulchrum Aia. Cn sostomus homilia M. in Joannemr Er exivit in eum, qui dicitur Caismria Iocus. Ubi quidam dicunt, Adam ct mortuum , ct sepultum esse : Et Iesum, ubi mors dominata est, ibidem trophaeum erexisse, hoc es crucem , quam tulit comtra mortis tyrannidem .

Ambrosius lib. 4. in Lucam: Ipse autem Crucis locus, vel in medio , ut conspiscuis omnibus, vel Ana Adae, si Hebrai dispinant, sepulcorum . Congruebat quippe , m ibi vita nostra primitia locarentur, ubι fuerunt morras exoriua . Tneophylactus in caput et . Matthaeir Calvaria Cranii locus dictus es, eo quod dιcum, quod traditiones Patrum tenent, quod Adam illic sepultus fit. IdCm in cap. Io. Ioannis: Porro Calvaria locum dicebant, scut narratio prodit,

Rou illic sepultus - Adam a ut ubi principium mortis , illic ct caseus eius feretis radisio enim ecclesiastica est i, quia priον Iudaea , postquam eiectus fuit homo de Paraaso, domicilium ibi habuit, in solasium bonorum qua in Paradiso perdiderat, uata es ei terra da, qua omnium aliarum optima esset, ct pingua a . Propxere

25쪽

σ prima Omnium suscepit hominem . Nomines igitur , sui tunc erant, habuerun/pro miraculo mortui Calvariam depilatam I in illo loco habitantes, inde eum nomι- naverunt, or post diluvium fama hac in omnes divulgata est. S. Epiphanius lib. I. adversus Haereses tom. 3. Uerius finem: Est profecto, quod intellioenti mirum videatur id quod e librorum monimentis deducιmus : Dominum nostrum Iesum Christum in Golgotha Use crucifixum , nimirum in eo potissmum i co, in quo Adami corpus jaceret. Hic enim e Paradiso digrediens diu ex adverso illius habitavit. Deinde longo postea tempore in tuum , quem dixi Hierosol morum

ιocum secessu, ubi 2 vita funetus, in Golgotha sepultus est . Oua ex re merito locus ive nomen accepit, ut Camaria interpretando diceretur . Tum quorundam o-Pinationem confutat, qui locum illum Calvariam dictum ajunt, quod in Calvariae similitudinem aptatus sit: ac demum subdit: Unde igitur Calvaria nomen obtrnuit' quod nimιrum primi hominis illic calvarιa reperta sit, musique reti quia defossae, ob rd Calvariae locus appellatus est : In quo Dominus noster Iesus Christus sublatus in cruce, per aquam illam, sanguinem, ex eIus Zerforato fatere prosimentem, veluti ima inem quamdam totum salutis nostra negotium adumbravit: Dum primi hominis reliquias ab ipso massae princitio rigare capit, ut ad deterxendam im em , foeditatemque nostram , ac poenitentis anima reputaationem , sua Ianguinis msper senem ostenderet. Paula, & Eustochium, doctae Virgines, in epistola ad Μarcellam , inter Hieronymianas IT. in hac urbe Ierosolyma) imo in hoc toto loco γ' habitasse dicitur,s' mortuus esse Adam. Unde oe locus , in quo crucifixus est Dominus noster , CH- varia appellatur, scilicet, quod ibi sit antiqui hominis calvaria condita. in secundi Adami, laesi Christi, san uis in cruce luellans, primi Adam, er iacentis protoplasti peccata dilueret, or tiac sermo ille Apo stoli compleretur , Excitare qui dormis,

cr resuro e a mortuis, Gr illuminabit te Christus.

Eors inter antiquae traditionis suffragatores , ac testes annumeratur ab aliquutius August. sermone II. de tempore, ubi ita legimus r Hoc antiquorum relatι

ne refertur , quod Cr Adam primus homo, in imo loco, ub3 crux fixa est, fuerit aliquando sepultus. Et ideo Camaria locum dicitum esse, quia caput humani generis illi dicitur esse 1epultum. Et vere, fratres, non incongrue creditur, quod ibi erectus

sit medicus, ubι Iacebat agrotus r Gr dignum erat, ut ubi occiderat humana super-hia, ibι se inclinaret Divina misericorosa ; or sanguis ille pretiosus etiam corporaliarer pulverem antiqui peccatoris, dum dignatur milando contingere , redemisse credatur. Verum sermo ille in novissima Benedictinorum editione velut aeocry- Phus in appendicem rejectus est . Imo , quod notandum magis . Lota illa cie CalvariaeHoco narratio a manuscriptis codicibus abest. Laudat Cardinalis Baronius eundem Augustinum quaest. I 6 I. in Genesiundi At non de Adam, sed de Abrahamo, caeterisque Patriarchis dumtaxat agit, dum inquit: Ubi ergo sepelienda erant cadavera Patrιarcharum , nisi in ea te ra , ubi ille crucifixus est, cuius sanguine fanta es remisso peccatorum ρ Eumde in illum Doctorem sanctissimum lib. I s. de civit. Dei cap. 32. laudat Μaldonatus , sed aberrat i Nihil quippe de ea , quam movemus, quaestione , eo Ioci legere est. Quare frustra inter hujus traditionis testes producitur. Iis longe verius certiusque adjungendi veniunt Anastasius Sinaita , Cyrillus Μonachus, Nonnus Panopolitanus, S. Germanus, Euthimius, Honorius Aug. Bodunensis, quorum testimonia recenset malvenda noster , de Paradiso voluispiatis cap. Sy Primus omnium adversus traditionem tot testibus quavis exceptione majorubus assertam calamum acuit S. Hieronymus , ac veluti anilem fabellam oκὶLflavit Itb. q. commentariorum in mithaeum , ad cap. 27. quasi a Privato quodam, vacuoque cerebello excogitatam. Audivi quemdam, inquit ille, exρομι

se Camaraa lo: m, in quo seputius est Adam, ct ideo sic appellatum Use , quia ibi

antiqua hominis fit conditum caput I er hoc esse , quod Apollorus dieat, Surre , qui formis, γ' exurge a mortuis, O illuminabit Ie chris ι. EaVora 1δει iugerpretatio,

26쪽

ct m lcem aurem populi, nee tamen vera . Extra urbem enim, O so I ponam ἰloca sunt, in quibus truncantur corpora damnatorum; cr Calvaria, idest decollatorum, siumpsere nomen. Propterea autem ibi crucisixus est Dominus . ut ubi prius e rat area aamnatorum, rbi eri erentur vexilla martyris: Et quomoL pro nobis maledictum crucis ut tus es , Cr sagellatus , ct crucifixus . Ac pro omnium salute, quasi noxius, inter noxios cruci eretur . Sin autem quispiam contendere voluerit,rdeo ibi Dominum cruciseum, ut sanguis ipsius super Ada tumulum distillaret ; -- terrogemus eum, quare ct alis latrones in eodem loco crucifixi δει 3 Ex quo apparet , tamariam, non sepulchrum primi hominis, sed locum significare decollatorum; ut ubi abundavit peccatum , superabundaret gratia . Adam' vero sepultum juxta Hebron, ct Arbee, in Iesu Aliis Nave volumine legimus. Iosue I4. Quibus sim, lia habet lib. 3. commentariorum in epist. ad Epnesios ad caput g. Hieronymum secutus est Isidorus lib. I S. Originum cap. I. Hebron civitas Iu daa: Ipsa est Harbe, a numero ita vocata , rod ibi tres Patriarcha sepulti sint, O quartus Adam. Subscripssit Venerabilis Beda in caput 27. Matthaei: Golgotha namque , inquit ille, Syrum nomen est, or interpretatum Calvariae. M autem ipse locus in Helia, tunc extra urbem ad septemtrionalem pia am montis Sion , σ Calvaria, non obcalvitium primi hominis, quem rbi quidam errantes sepultum frustra susticantur:

sed ob decollationeun reorum, atque damnatorum dicitur . Et propterea tbι crucisi xus est Dominus, ut ubi prius area damnatorum erat, erigerentur vexilla martyrii. Lese eumdem in caP. 23. Lucae.

Adstipulati sunt Paschasius Ratbertus Iib. I a. in Evang. Matthaei, Sc Doctor

Angelicus 3. p. quaest. 47. ari. Io. ad 3. ubi Divi Hieronymi verba exscribit, eorumque rationem istam profert, quia magis Iesus crucifigendus erat in loco com muni damnatorum , quam juxta sepulchrum Ada ; ut ostenderetur , quod crux Christι non solum erat in remedium contra peccatum personale usus Ada , sed et

iam contra peccatum totius mundi.

Porro nemo erit, opinor, qui si rem paulo penitius introspiciat, traditionem ab Hieronymo irrisam , testibus longe pluribus , iisque gravioribus confirmatam non agnoscat. Atque ita Canum nostrum ex historiae legibus egisse, dum pro defenciendis tot resistas Patribus, a me paulo ante Iaudatis ab Hi

ronymo in re praesertjm ad fidem minime spectante , quaeque facti duntaxat est, discedit . Quin imo nil dubitandum Cypriani Origenis, Basilii, Ain, nasii. Chrysostonii, Ambrosii Epiphanii testimonia Hieronymum latuisse; quibus ii probatam de Adami calvaria traditionem novisset, non ita libenter imrisisset, tanquam ab obscuri nominis homunculo excogitatam. Ielchioris Cani de contraria Hieronymi opinione iudicium probat annali um parens ad annum 34. At, inquit ille, tamti Patris in primis rogata venia, his nequaquam adduci possumus , ut quod non ab uno , vel alio, sed iab omnibus fera antiquis Patribus, nec ut quidpiam recens excogitatum, sed a majoribus rem itum, O scriptum est, tam facile contemnamus, cum praesertim ea, quae ad haec impugnanda in eis, non videantur Use hujusemodi, qua nos ab illis penitus dissemrire compellant. Quod idem habent Panaetius in notis ad sermonem S. Cypri Di de resurrectione, Perrerius lib. 7. in Genesim , Toletus in cap. 19. Joannis annotatione II. Bellarminus lib. 3. de statu peccati cap. I . Fevardentius in notis ad cap. 34. lib. 3. S. Irenaei, & alii non pauci. Et vero duo duntaxat in oppositum adducit Hieronymus. Primum , quod Calvariae Iocus non a primi Parentis cranto, seu calvaria nomen traxerit, sed vi capitibus decollatorum: quia illic truncabantur capita damnatorum : secum dum quod Josue I Adam sepultus dicatur in Cariatharbe, versu IS. nomen Hebron ante vocabatur, Cariatharbe; Adam maximus ibi inter enacim situs est. Utrumque vero elumbe est. Ac primum quidem nihil conficit. Esto quippe a ca Pitibus truncatorum Calvariae locus appellatus esset; quid tamen vetat,ne Iocus ille, ubi primus homo sepultus ineritur, postmodum sit electus

27쪽

ad supplicia damnatorum; quod in edito situs esset, & Hierosolymis proxumus 3 Nos locum publicum damnatorum fuisse non ambiθimus: fuerunt enim ibi cum Christo & alii crucifixi latrones : sed unde Calvariae nomen obt nuerit, certo nescimus . Nam quod de truncatis ibi reorum capitibus dicitur. vix credi potest: cum ejusmossi supplicium apud Hebraeos nec lege sancitum esset, nec consuetudine comprobatum . Unicum enim ante Christi pati ionem, Ioannis Baptistae capite minuti exemplum occurrit apud Hebraeos; caetera imde secuta, quae vel in Scripturis , vel in antiquae memoriae instrumentis o currunt , a Romanis tunc imperitantibus, apud quos haec supplicia in usu erant, ad Iudaeos sibi subditos derivata sunt. Quare nihil ex ea nuncupatione certo colligi potest . Quin & Cyrillus Hierosolγmitanus Catechesi 13. locum

hunc , nec ex Adami cranio , nec eX capitibus damnatorum , sed a Cluisto capite nostro ibidem aliquando passuro , Calvariam prophetice nuncupatum amrmat . Redde usuram illi , qua propter te hoc sacro Golgotha crucifixus est. Goleotha vero interpretatur Calvarra locus . Aliqui ergo prophetice locum hunc Goleotham appellaverunt, in quo verum caput Christus crucem sustinuit. kecundum ex Josue Ia, Petitum argumentum eruditissime a Cano nostro confutatum est; cui hac in Parte consentiunt Critici sacri Baronius, Μaldon, tus, Serrarius, Estius , & alii Pene Omnes adversus Hieronymi opinationem.

blinus etiam iis interpretibus probatur, quod Sanctus Doctor in epistola ad Eustochium de Paulae epitaphio scripserat : Hac est Cariatharba , id est Oppiadum virorum quatuor , Abraham , Urac , Iacob , ct Adam magni ciuem ibi

conditum, iuxta librum Iesu Nave Hebrar autumant. Licet plerique Caleb, quam tum putent, cuius ex latere memoria monstratur . Observant scilicet laudati BL

bliorum interpretes, Cariatharbae significare potius civitatem Ar ae Ia Cittari Arbea. qui & magnitudine , & robore celebris erat , necnon Enaci Pater; unde & Enacitae dicti sunt gigantes illi praegrandes, quorum eomparatione Israelitae quasi locusta videbantur , Numerorum CSP. 13. versu 34. Is enim civitati nomen dederat, ibique demum sepultus est, quod Scriptura iis verbis significat : Adam maximus ibi inter Enacis situs est, Iosue I versu Is. Quasi diceret, homo maximus inter instantes Anacitas ibi sepultus e st. Adam enim quam doque commune nomen est,' hominem quemcunque significans. Μerito itaque Canus noster veterum traditionem ab Hieronymo irrideri m Iesse tulit, cui leves dumtaxat rationes Sanctus Doctor opposuit,& ab omnibus pene Interpretibus impugnatas. Ratio vero Doctoris Angelici in contrarium excogitata, congrua quidem est,& ingeniosa possita facti veritate, sed factum non evincit: cum & rerum contingentium, quaeque meri facti sunt, nulla dari ratio possit. Aut certe si1 quid haec mystica ratio valet, ea certe suadrabit longe felicius in hypothesi tradutionis a Divo Hieronvmo rejectae . Si enim crucifaxus est Christus eo in loco, ubi & sepultus est Adam, Ne rei communiter plectebantur; hinc colligere erit, Christum , S in remedium contra peccatum personale ipsius Adae, &contra peccatum totius mundi, mortem sustinuisse. CAM

28쪽

CAPUT VI

De actis sextae Synodi arcumenicae oscitanter lectis, ac temere usurpatis, querimoniae diluuntur.

Possievinus in apparatu sacro Canum male habet, quod ex aliis minus fidis Scriptoribus nonnulla narraUit . In qua tanta segete rerum , inquit , ct historiarum, si quid irrepsit ex aliis minus fidis Scriptoribus , id jam ab aliis est indicatum . Exemplum porro minus fidorum Scriptorum , quorum narrationibus plus aequo tribuerit Canus, mox subjicit : Sane inquit , Auctor Summa Concitiorum contra fidem epistolarum Agathonis Pontificis maximi sir

psis cujus tamen rei mentio nulla sis scriptam fuisse epistolam illam ad Conciatium sextum; cum ad Imperatorem utraque fuerit secripta . Extant vero illa se- eundo Conciliorum tomo. Caterum corrigenda quicunque auctores tum Graci, tum Latmi , aut Honorio Pontifici maximo inotam inurere haereseos alicujus ausi sunt,

ex Synodi actionibus a Theodoro depravatis : Haec ille. Ad marginem vero librum A. indigitat de locis communibus cap. 3. qilasi ibi Canus noster hac in parte lapsus 1it; cum nihil ea de re eo loci habeat, sed verius lib. 6. caP. ublimo , in responsione ud ultimum argumentum. Baronius non absimiliter in Annalibus ad annum 68I. num. 37. hac ipsa de causa eidem insultat: Quem, inquit, voluisem sensibus potius Canum, quam nomine. Hoc idem in Cano carpit Belluminus lib. 4. de Romano Pontifice cap. II. Verum quo titulo, Perpendamus. Ita igitur Canus noster libro sexto, cap. ultimo, in responsione ad ultimum argumentum : Sententiam in Honorium latam ex Romani Ponti scis consensu fuisse, exploratum est, in sexta SInodo generali , actione quarta , ubi Agatho in epistola ad Concilium, Honorium ipsum anathemati et . Utrumque illud, si Possevino Baronio, Bellumino credimus, falsum est: Nam Sc epistola, inquiunt illi ad Imperatorem directa est , Sc nulla in ea legitur Honorii mentio . sed aliorum tantummodo , quorum auctores, Agathonis Uerba sunt, extiterunt The dorus Pharanitanus, Cyrus Alexandrinus, Sergius , P rhus , Paulus , ct Petrus Costantinopolitani, vel quivis ei consentanei usique in sinem demonstrati sunt.

Sed etsi venialis esse posset Cani culpa, si quid forte hac in re ab illo a

erratum esset; quia, ut ipsi fatentur reprehen1ores, Auctor Summae Conciliorum , suae illius aetate circumferebatur, contra fidem epistolarum Agathonis, Hothorii nomen addiderat, nihil tamen ab ipso erratum evinco . Nam dc epistola illa ad Concilium quodam sensu scripta dici Poterat, etsi ad Imperat rem directa esset: quia nihil ali ad erat, quam Legatorum, quos ad Synodum Agatho dirigebat , instructio Δctrinalis . Unde & illam acitione quarta in Synocto legi necesse fuit, de in Octava confirmari: & ad illam rescripto responderunt Synodi Patres . Quare ad Imperatorem pro Synodi Patribus scrb

uta erat.

Honorium etiam larit, & anathematizat ea in epistola Agatho Pontifex sinminus distincto nomine , at saltem generali sententia , ob doctrinae scilicet Communionem . Unde & est , vel γιυis es eonsentanei usque in finem demo strati sunt . Quos inter prolacho fuit Honorius . Nec vana illa conjectatio est , sed ipsius sextae Synodi auctoritate confirmata , in epistola Synossica ad Agathonem Romanum Pontificem; ubi Honorium cum ceteris Monothelitis anathematizare se profitentur Episcopi, ob sententiam iam in ipsos ab ipso-met Agathone in datis epistolis pronunciatam . Anathematibus iniersicimus ex sententia per sacras vestras litteras de iis prius lata, Theodorum 'scopum Phirclm, Sergium, Honorium, orum, Paulum, Drrhum, oe Petrum. Quae res a

29쪽

mmento est , vel Honorium distincto nomine cum caeteris anathemate pedicussum fuiste in ea Agathonis epistola ; quod subinde nescio quo pietatis officio a quopiam expunctum sit : Uel quod certius longe est , Honorium excommunione causae, generali cum caeteris damnatione petitum fuisse. Id etiam ex actione Ig. ejusdem sextae Synodi compertum est: Ubi cum sententiam in Sergium, CFrum , Pyrrbum , Paulum , Petrum , & Theodorum ab Ai,athone ea in epistola latam , memorassent Synodi Patres , suo ue calaculo coinprobassem , Honorium consequenter eodem telo petitum colligunt. Cum iis vero, inquiunt, simul pro 'ci a Sancta Dei Catholica Ecclesia, simulque anathemati ri pravidimus ct Honorium , cym fuerat Discopus antiquae Romae eo quod invenimus per sertita, qua ab eo falsa sunt ad Sergium , quia in omnibus eius mentem fecutus es, ct impia dogmata confrmiavit. Adstipulatur Adrianus Secundus Romanus Pontifex in epistola lecta , &approbata in octava Sunodo: Uoi Postquam Honorium a sexta Synodo damnatum memoravit, ob injectam haereseos accusationem , subjungit : quamvis nec ibi, nec Patrrarcharum . nec caterorΜm AntVtitum cuipiam de eo fas fuearit proferendi sententiam , nisi eiusdem prνm4 sed 4 Pcntificis consensus praecessi fetasVoritas . Quibus verbis significat, Honorium ab Agathone primam sedem obtinente fuisse praedamnatum. Caeterum, an Honorius , ut, PriVata Perlona , re ipsia de fide duplicis in Christo voluntatis male senserit; atque idcirco H Ereticus fuerit , quod Canus existimat: an oeconomia , & conniVentia in Monothclitas dumtaxat pec caverit , atque idcirco uti fautor erroris anathemate Petitus sit , quod alii plerique sentiunt, opinionis est , Bellarinino teste libro A. de Romano Pon litice cap. II. in responsione ad 4. nullaque idcirco lis in virum eruditum FQuod'vero sussugium quaerunt laudati censores , Baronius scilicet, Bellar- minus , & Possevinus, ut Honorium quacumque Vel asserti erroris , vel favoris errantibus impensi labe liberent, vitiata scilicet esse sextae Synodi acta a Theodoro viro haeretico ; pie quidem excogitatum est , at non ita certo. Quanquam hic instituti nostri non est , illud expendere. Hoc dicam unum: si sextae Synodi acta , ubi inter Monothelitas notatur Honorius , ab aliquo nebulone , qui venerandum Pontificis nomen intulerit , vitiata sunt ; vitiata quoque dicenda sunt acta Synodi septimae , & octavae ; ubi ejusdem Hon rii nomen caeteris Μonothelitis annumeratur; Vitiata quoque epistola Leonis Secundi ad Constantinnm Imperatorem , quae sextae synodi acta conficin

vit . Nam & illic perinde Honorius anathemate petitur . Sed ab invidiosa , vostroque instituto inutili quaestione temperandum.

Cani sistentia de Sacramenti Matrimonii administro ,

ab aemulornm censuris eximitur. DΙsplicet non paucis Melchioris Cani sententia de sacramenti matris

nil administro, quem usque adeo presbyterum esse docet lib. 8. de locis caP. s. ut matrimonium stare quidem Velit ratum , ac firmum titulo contractus , non tamen titulo sacramenti, dum a bsinistro ecclesiastico sacris , ac solemnibus verbis minime celebratur. Similiter & verba, quibus consensum mutuum conjuges eXprimunt , mrmam esse vult contractus conjugalis , non itidem sacramenti ; personasque contrahentes, mi IOs esse fate- contractus civilis, non sacramem conjugii , Hanc

30쪽

Hanc opinionem uti novam ct ' ularem sugill .it BesIarminus lib. I. Ee mmirimonio cap. 6. & sequentibus; quin etiam addit, Canum dum totis viribus Probare conatur , Matrimonium 1 ine forma verborum a ministro ecclesiastico prolata celebratum , non este Sacramentum , illud etiam evincere, quam tum in se est , nullum re vera eme in ecclesia matrimonii sacramentum. Non

desunt & alii , qui tuis praejudiciis occupati in eamdem eruditi viri. sententiam liberius obloquantur; variisque pro urbitrio censuris aificiant. Non esit hic instituti nostri theologicas quaestiones integras texere, dum O, servationes dumtaXat apologeticas damus . Nec idcirco Otticii ratio postulat, ut quae pro tuenda illa Cani sententia ferri possunt, sitannio studio conger mus. Id nobis ad praesens satis est , si hanc eruditi viri doctrinam, nec 1 ingi

larem, nec novam ProbemuS; & cum novatorum errore qui matrimonii s cramentum ab ecclesia pellunt, nihil habere commune demonstremus. Novam e e profecto non dicet, quisquis eam a Guillelmo Parisiensi tradia tam noverit , lib. de sacramentis, tractatu de Matrimonio cap. 9. quaest. I..& cap. I. de Baptismo : a Petro Paludatio in 4. senten. dist. S. quaest. 2. a

Simone Vigorio Theologo Parisiensi, in suffragio Tridenti dato cujus meminit Cardinalis Pallavicinus liri. 22. histori e cap. 9. num. S. Addam etia in aDivo Thoma etsi illum luas in partes vel invitum ceteri trahant in a. sentCn. dist. I. quaest. a. art. 3. ad 3. , ubi inquit : Matrimonium secundum quod est in o cium, O pant tentia secundum quod est virtus , non habent Hiquam sommam verborum; hed secundum quod serumque est sacramentum, in dispensitione

ministrorum Ecclesiue consistens , utrumque habet aliqua verba, sicut in matrimonio simi verba exprimentia consensum , or uerum benedictιones ab Ecclesia tnsitura ; In paenitentia autem est absolutio Sacerdotis , verbo tenus DAM . Ac tandem a synodi Colonicialis anno I 336. celebratae Patribus , in Enchiridio Christianae institutionis: Videmus , inquiunt , ct in veteri lege quosdam fuisse , qui

Dei vice conjuges iungerent. Quanto ergo magis putandum est , in nova te e M. cerdotes , qui legatione pro Deo sunguntur Vitimos hujus Sacramenti mini rosese In te, e quidem veteri, Pater aut defuncto patre, proximus stolia agnatus, seu tutor, 'Deι loco contine es Iundebat ad eumdem modum ab Apotholom,

temporibus , matrimonii sacramentum in facae Eccle celtarandum est , ministrιs sacerdotibus Christi. Quae omnia, ut a reliquis temperem, nec novam , nec singularem in MeIchiore. Cano doctrinam illam fuisse , Plus satis ostendunt . Sed & qui patronos praeeuntes habuit , sequaces eosque magni nominis adstipulatores invenit : Dominicum Bannes in Prima PariC Divi I homae quis. I. art. 8. ubi contrariam inagistro suo Alclchiori Cano stinentiam a multis improbari ait,

illi uique opinionem a multis tam absique ulla temeritate defenda . Francticum Cardinalem Toletum lib. I. Instit. cap. 2. diserte statuentcna, essicientem causam matrimonii esse ipsos contrahentes , in qΗanrum est contractus quinam, at vero , ut

Acramentum , Deum e se causam princi alem ministrum esse causam instruia mentalem, sicut in aliis sacramentis . Guillelinum Elitum in A. Sentciit. dist. 26. q. Io. & sequentibus , Franciscum Syl cium in supPlemento , quaest. 42. Art. I. quaesto I. Ioannem Marium Scribonium disput. o. de matrimonio . Vincentium Contensonium lib. II. Theologiae mentis & cordis parte 4. distin h. q. . cap. I. de Sacramento Matrimonii; Conbensium ad orationem Datnascent in. Constantinum Caballinum num. 8. Gasparem Iveninum in Commentario historico dogmatico de Sacramentis dissert. 12. de Matrimonio quaest. 3. Claudium Prasiavium in Scoto academico trach. p. de Matrimonio disput. ultima artic. I. . quaest. 3. Natalem Alexandrum in Theologia dogmatica, & morali lib. a. de sise cramento Matrimonii art. v s. a. Apud quos quidcm magni nominis I heologos, , quisquis Melchioris Cani, quam tuentur sententiae fundamenta et cx 'atribus, atque Conciliis pelita leSere voluerit, nimiam profecto in ea vellicanda Bellarmini. aliorumquc licenum deprehendet. Sed &. Galpar Iveninus supra iam

datus

SEARCH

MENU NAVIGATION