장음표시 사용
51쪽
et ' De Locis Theologicis Liber Pr mus. dem e quibus argumenta ducuntur qui velint etiam esse majorem. Sed de
duplices loci, uni ex auctoritate , al-I enumerationis figura nihil morandiunis sed omnia serme asel est , modo nullus omnino locus vel
teri ex ratione spumenta Theologica a priore illo somte derivantur . iauana rem, sicut & I corum numerum atque ordinem , imdex qui sequitur, ostendet.
De locorum Theologicorum numero atque ordine.
QVod a Platone prius de Aristotc
le traditum praecipit Cicero, Omnem institutionem , quae de re quacunque suscipitur, debere a definiti ne proficisci. ut intelligatur , quid sit id, de quo disieritur; hoc mihi in disputatione, quae de locis Theologicis sutura est, non erat certe negligendum, ut quid esset locus Theologicus, ante omnia explicaretur , nisi ex iis , quae diximus , ita esset in promptu, ut res explicatione non eg ret. Non elum in hoc opere de locis communibus , qui de universa re tractari solent, seu de capitibus rerum illustrium, quae nunc etiam communes appellantur loci, ut
de justificatione, de gratia , de peccato ; de fide , deque aliis huius generis , nos disputaturos pollicebamur, id quod e nostris fecere plurimi , cLuincranis non modo Philippus , sed Calvinus etiam fecit, homines non parum eloquentes, impii tamen , ut Lutheri discipulos potiis agnoscere. Sed quemadmodum Aristoteles in Topicis
propositit communes locos, qua H a gumentorum sedes & notas . ex quihus omnis argumentatio a a omnem
disputationem inveniretur, sic nos peculiares quosdam Theolosiae locos proponimus , tanquam domicilia omnium argumentorum Theologicorum, ex quihus Theologi omnes suas argumentationes, sivc ad confirmandum, sive ad refellendum inveniant. Quare cum definitio loci Theologici ante oculos ex iis esset, quae in procrinio dicta sitiat, non crat inc nobis accuratius explicanda , sed quod obscuriim erat, id statim aggrediendum, de locorum huiusmodi certus definitiisque numerus
Indicandus . I oc runa ergo Theologicorum elenchum denario nos quidem numero complectimur, non ignari suturos aliquos , qui eosdem hos locos in minorem numerum rediῖant, alios . Vel
superfluus numereturtatur necessarius.
Primus igitur Iocus est auctoritas sacrae Seripturae, quae libris Canonicis
Secundus , est auctoritas Τraditi num Christi & Apostolorum , quas, quoniam scriptae non sunt, sed de a re in aurem ad nos pervenerunt, VI vae vocis oracula rectissme dixeris. Τertius, est auctoritas Ecclesiae C tholicae . Quartus , auctoritas Conciliorum praesertim generalium , in 'quibus Ecclesiae eatholicae auctoritas residet. a Quintus , auctoritas Ecclesiae R manae , quae divino 'privilegio 3c est, dc vocatur Apostolica. Sextus, est auctoritas Sanctorum v
Septimus , est auctoritas Theolog mm scholasticorum , quibus adjung mus etiam Juris Pontificia peritos . Nam juris hujus doctrina , quasi ex altera parte , scholasticae Theologiae
respondet. Octavus , ratio naturalis est , quae per omnes scientias naturati lumine inventas latissime patet. Nonus , est auctoritas Philosophorum , qui naturam ducem sequuntllr.
In quibus sine dubio sunt Caelaret J ri sconsiliti, qui veram & ipsi ut 3ureconsultus ait Philosophiam profi
Postremus denique est humanae alme oritas Historiae , sive per auctores fide dignos scriptae , sive de gente ingentem traditae , non superstitiose a que aniliter , sed gravi constantique
Sunt itaque hi loci decem , in qui-3us argumenta omnia Theologica delitescunt, eo scilicet discrimine in ii cem eruenda, ut quae ex scptem pri ribus locis eliciantur , propria sere sint ea hi Jiis facultatis : quae vero ex tribus posterioribus, adscriptitia sint, ac velut ex alieno cincnis: cata . Nam cum sint , ut supra dixi , duo geneia. argumentandi, unum per auctoritatem. alterum per rationem , cumque illud
proprium sit Theologi , hoc Philoso hi , confugiendum Theologo est ad osterius , 1i uti ci non licet superi ri . Quanquain sicci aliquando utriubque
52쪽
que simul aigumentandi genus adhibe re, ut suo postea loco demonstraturi sumus. De prima igitur operis parte, Liber Secuntas. . . 3 quoniam, ut a principio diximus, Ion ga oratione non egebat, hactenus ductum sit.
B Librum Secundum de Locis Theologicis
dore illustrare cogitationes suas nesciat, eum , s scribat , r- pudenter abuti s scientia 2 literas: ego tamen, s Theologus non aferat eloquentiam, tantum abest ut asperner , ut ne fimi gitem quidem. Nam de rebus obscuris, atque ad intelligendum dissicilibrus dilucide dicere , nec sententiis solum argute , sed verbis etiam ornate , adeo est operosium re μrduum, ut iniquus futurus si, qui voluerit uolare . Atque id equidem sta cis AEnhuc video conti se ut isdem uir que 'in σenere laborarent, simulque in Theologia contiaversisseetuerentur
, ita us; nee sententiarum subtilitate capimur, si orationis est siccitas. Ae de sermonis cultu nostra tegens suo quisue iudicio libere utatur; nihil
enim impedior in rerum autem earum traf latione, quas his libris multas, ct graves, re utiles accurate, copioseMe disputatura sumus, magnum , ut videmur , aferemus adiumentΜm Theologis nostrrs , ut non modo rudes,
sed etiam docti aliquantum fortase adepturi sint ct ad diserendum , ct ad
iudicandum. Nec vero hoc arroganter dictum existimara velim: nam et
quendi sesentiam concedens mustis , quod est schola proprium , strictim, presteque diser/re, ct quasi ad visum omnia resecare, Ponram in eos mdio ararem consumps, non sum ni fallor in arrogans, si ra jure quodam meo
vendicarim . Nec usique adeo ineptus ego sum ut non verear me in rebus
quoque ios sepe etiam Faliscinatum . seu aliud est nunquam falsium semrire , quod mihi non tribui I aliud res tum gravissimas , tum di cillimas via ct ratione premere, quod utique asumpsi iure, ut mihi videor, at faLu posum, condonetur in)uria. Etenim qua dixi, eo pertinent omnia , nonus rerum mihi scientiam arrogem: quid enim a viro modesto alientus emepotest y sed ut nemo politioris literatura candidatus in scholastica disputa tione orationem a me tersam postulet , nedum rhetorum phaleris adornmram. Scholam enim ego placare volo , schola propria verba , pecubaresque ιoquendi formas submovere non audeo. Nam es disputare cu'ιo ornatru quam siolent nostra, at non debeo tamen labores duos aferre Theolofers , uum in rerum, alterum in verborum intelligentia . Breviter lentoribus C.
53쪽
mea mentis faleor arcanum ἐν aui per me formam in Theologia digerendi labiturus est , nolo ut is mea scripta di culter intelligat, or ad Theolo-yum cognoscendum, Grammaticum quarat interpretem . Sed de his satis. Iam enim tempus est. ut ea persequamur, qua sunt deinceps explicanda. siue quidem ut magnum negoIium nobis , ita quoque prolixam diPutati nem exhibebunt. Sia prolixitas utilitate pensabitur. Nihil autem utilius scho-ιὰ Theologorum tradi Iotest , quam ut discant, qui pram locus arsumenta Arma, cr quis contra infirma 1ubministret. Qua re vel maxime Theologia
n mi, atque artus pressi, solidique consistunt CAPUT L
mamento , ct quatuor machinis,
R C primus quidem Iocus sine eontroversia firmus est divina , eademque pravissima auctoritate. Nam libros Sacros de Canonicos appellamus, quos Spiritu Sancto dictante sacri auctores exceperunt . Quos igitur tales esse constiterit , eos dubio princes certissimos ac verissimos esse credemus . Quemadmodum Augustinus lib. de Civit. Dei r r. cap. 3. & lib. con fess. cap. IS.&epist. 7. ad Marcellinum, Ec epist. Is . ad Hieron. & lib. I. de doct. Christi cap. 37. & lib. h. de baptis Cont. Donat. Cap. 3. 3c in Prooemio a. lib. de
Trinit. docet , resumit , inculcat. Ac recte ille quidem . Nisi enim sundamentum hoc fideliter jeceris , quidquid in Theologia superstruxeris , cor Tuet ζ Corruetque acleo civitas illa Dei, cuius fundamenta in montibus sanctis, de in scripturis principum, qui fuerunt
in ea. Quarum scripturarum auctore' non homo, sed Deus . Dominus e nim narrabit in scripturis populorum, dc principum horum, qui fuerunt in ea . Dominus itaque hujus loci auctoritatem tuetur, tuentur & principes. Tun
ris quippe David est, & mille clypei
Pendent ex ea, omnis armatura λrtium. Quam omnino rem , quoniam in temtiodecimo libro sumus latius explicaturi , satis hic suerit breviter attigisse.
Verum enimvero turris haec tam ali qui munita, arietibus quatuor concimti solet. Primo, quod homines a Deo aliquando deceptos sacrae ipsae litterae prodidere : fieri irinir potest, ni auctores facri ab Spiritu Sancto fallam tur : ita quodcunque ex hujusmodi a
ctoribus argumentum sumas , incertum erit. Altero, quod nondum vid
tur exploratum , quinam libri sint in
Canonem sanctarum seripturarum re ferendi : cum ex veteri testamento septem, ex novo totidem a viris de doctis , dc catholicis rejiciantur . Quocirca si argumentum inde Theologus promat, imbecillum erit , carebitque divina auctoritate . Tertio , quod ut certo constaret, quinam essent hujusmodi sacri libri , non tamen adnuCconstat, an Latini codices Graecis Η braicisque concordent: quapropter a rumentatio ex Latino exemplari ducta, infirma erit, cum solius Interpretis sensu, intelligentiaque nitatur .Quar to , quod ut perspicuum esset, quosnam exemplar potissimum sequendum sit et tamen an Apostoli , vel Prophetae in testimoniis . quae videlicet ex Lpsis afferuntur, cle Spiritu Dei, an de tuo loquantur , non perinde certum est et cum auctores sacri nonnulla hi mano more citra divinam revelati nem scribere videantur . Non itaque omnia librorum canonicorum testim nia Dei auctoritatem habent, ut ce tam fidem facere possint. Nec vero in his argumentis explicandis eam copiam, quam possumus, persequemur : ne hoc uno in loco tota insumatur oratio. Sed quatuor hos arietςs , quibuS n strae religionis moenia nonnulli quat re 3c diruere conantur , quanta ma xima brevitate licebit, repellere cinrabimus. Non enim materiam huc de
farraginem multarum rerum conamur
invehere et sed sormam Τheologo dis serendi praescribere. Quae nimirum qu brevior, eo praestabilior erit.
Ubi argumenta referuntur fuadere v. unxium , quod Deus fallere alia quando po=est.
diamur, quae licet facillima, ta contro-men caput est caeterarum, Pruna V versiaia
54쪽
Liber secundus. cap. II. niat in medium iuniorum opinio, quae
plerisque notissima cst , non omnium quidem, sed paucorum, asserentium, aliquando Deum humano angclicovcministerio homines sesellisse. Nam quod Spiritus veritatis ipsc per se quempiam fallat , ne impietatis invidiam subcant , in dubium vocare non audent. Quod vero per alium decipere Deus pollit, id periit adere se polle ambitrantur . Primum , quod Abraham Pueris mentitus cst , inquicns : Expectate hic, ego & puer polhquam adora-τCrimus , revertemur ad vos. Et tamen
illa crat prophetia divinae re vclationis: ut docet Ambr. lib. I. de Abraham , cap. 8. in haec verba : Propheta-xit quod ignorabat: ipse solus dii pon bat redire immolato filio , sed dominus per os eJus locutus est . Captiose a uicinloquebatur cum servulis , ne cognito negotio aut impediret aliquis, aut remitu obstreperet, aut fletu . Hominis ergo ministerio homines Deus fallit. Alterum quoque eo uidem rei argumcntum Proferunt , quod Iacob patrem suuin Isaac mcndacio etiam de indimstria conficto decepit , dicens: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut praecupisti mihi, Iurge,& comede de venatione mea. Et paulo post, cum Isaacini rogasiet, Tu es filius meus Esau rei potulit Jacob, Ego si im . Mentitu S
est ergo Jacob e id quod agnovit pa-
zer , inquiens , Venit germanus tuuS fraudulenter, Sec. At ca omnia Iacob N iecit , & dixit ex divina revelatione , ut Innocentius tradit . Deus igitur per alium decipere potest . Axi haec Elaias Ezechiae : Cras , Inquit,mOrictas, de non vives. Elatas autem
sine dubio lius ipse verbis assenticb tur, nec vero nas luini ne prophetico: agnoscebat cnim revelationem illam cl-1C divinam . Lumen ergo prophetiae causa quandoque prophetae est, ut decipiatur . Nou cnim tunc tempori S mortuus est Eacchias, sed convaluit. Praeterea cum Dominus aliquando Interrogasset, Quis decipiet Achab errestris spiritus, Ego, inquit, decipiam illum. Cui Dominus , In quo ρ Tum ille : Ero spiritus moedax in ore omnium Prophetarum ejus. Et dixit Domi. nus , Decipies, dc Praevalebis: egredere , & fac ita. Subdit Vero Michaeas: Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore Omnium propheta
xum , qui hic sunt , R D0minus locin
tus est contra te malum. Deus itaque per cacodaeinonem administrum decipit . Id quod August. lib. 83. Quaest. confitctur . Qvcmadmodum enim It dcx damnatum percutere , lita persona indignum & nefarium Judicat , c-Jus tamen justu hoc facit carnifex: ita quem Deus per se non falleret, eum fallit Deo jubente cacodemon. I. ibet namquc similitudine cadem, etiademque pene verbis , quibus August. utitur, huius rei argumentum facere Item Iudei Domino Praecipiente IK-gyptios decepere. Fecerunt enim filii Ιiraci, sicut praeceperat Dominus Moysi, & petierunt ab AEgyptiis vasa a
gentea Δ aurea . Dominus autem deindit gratiam populo suo coram AEgyptiis, ut commodarent eis; & Joha verunt AEgyptios . Dco igitur auctore
homo hom:ncm fallit . Nec mirum si hostein decipi dignum decipere Deus jubet , quoniam hoc pertinet ad ju-st: tiam & veritatem, ut dignis digna distribuantur : quemadmodum idein
Augultinus loco nunc citato argumentatur . Atque haec testimonia non per
inde urgciat ; illa dissiciliora sunt, quae
quoniam unius modi sunt se e , si-inui commemorabuntur . Primum est illud : Qui immutat cor principiun, &decipit eos: & errare eos facit quasi in brios.Secundum illud: Homo , ut potuerit immunditias in corde suo , & vcnerit ad Prophetam interrostans Per eume: Ego Dominus rc. pondebo ei in multitudine immunditiarum suarum: & Pr pheta cum ci ravcrit, & locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi Prophetam illum. Tertium illud: Quare errare nos fecisti Domine de viis tuis 3 Qua tum est Apostoli dicuntis : Sicut non
probaver ut Deum habere in notitia,tradidit .illos Dcus in reprobum sensu in Quintum est etiam cJusdem Apostoli:
Eo quod charitate veritatis non receperunt, ideo .mittet illis DeuS Operationem crroris. Ouibus testimoniis Augustin.
manifeste doceri existimat , Deum in cordibus hominum operari ad inclinandas corum voluntates in malum , nedum mentes in falsum. Nec ab his ratioe alima est: cum enim error poena sit, nihil obstat, quo minus Deus, quI poenarum omnium auctor esse a
Prophetis dicitur , errorem ipse efficiat in eo praesertim, qui antecedentibus culpis commeruit , ut a julto iudice in errorem induceretur . Vita
55쪽
De Loris Theoloricis.&mors, inquit, paupertas &honcitas a Deo sunt: sapientia & disciplina apud eum: error & tenebrae peccatoribus concreata sunt. Confirmat autem illud vel maxime , quod cuJulque motionis Deus est causa : in ipli, enim movcmurti sumus . Errorem itaque, qui hominis errantis motio est , Deus cssicere in hominem potest , poteritque Proinde decipere . Cujus etiam rei a gumentum aliud est, quod mendacium non est suapte natura malum . Potest ergo Deus cuiquam praecipere, ut mentiatur . Illud vero primum cx eo Ostenditur, quod Joseph mendacium etiam Juramento confirmavit . Per salutem inquit Pharaonis exploratores estis. Non est autem credendum, quod mendacium juramento firmatum vir
justus diceret , nisi divinam haberet
revelationem , per quam a mortali peccato excusaretur. Deinde illud etiam probatur ex eo , quod Michaeas ait: U tinam vir cssem non habens spiritum , mendacium potius loquerer . Non ergo est intrinlccus malum, quod
Propheta Dco in stigante desiderat. Adde huc , quod Aristo t. 4. Ethicorum Mendacium in jactantiam , ironiam
partitur, quar est divisio propria mendacii, auctore Div. Thom. 2. a. quaest. II O. art. 2. At usus ejus , quae dissimulatio Latine dici potest, Gr. aece enim dicitur, frequens in sacris Literis cst : ut abi : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est. Et alio loco: Iam saturati estis, jam divites facti estis, sine nobis rcgnatis. Et 3. Reg. 2 2. Alcende ait Michaeas & vade prospere , &c. Si igitur ironia mendacium est , Deus vcro per sacros auctores ironice interdum loquitur , non est , ut Videtur , cur negemus , Deum posse per alios mentiri . His testimoniis atque rationibus opinationem suam suadere poterant Theologi novi , & in sacris Literis parum exercitati . Nam quibus ipsi argumentis utuntur , ego data opera sileo: ne qui hunc librum legerint , scholasticis illi auctoribus invidiam conflent: vulgique & imperitorum inscitiam Academiis praeserant , cum ea audierint , quae nonnunquam differuntur a nostris . Scit de his hactenus . lam quaestionem ipsam explicemus r divinamque veritatem quod erit facile ab eius modi adversariis vindicemuS . Deum nanque deceptorem crcdere, nefarium di impium csse , quis non facillime intclligat λ
Osendis, Deum nec per se , nee per a- ιιiam fallere unquam pode .
EA ititur e plicanda quaestione, quo-
. niam brevis essς cupio, illud statim ponendum est , divinar potentiae descriptionem esse duplicem . Nam S generalem quandam intelligimus, quae quoniam lege nulla etiam naturali cor stringitur , a Theologis absoluta v catur: Et aliam huic subjectam, quae spectat in rerum ordinem praefinitum, ideoque potentiam appellant ordinatam . Atque illa superior definiri s
let circa eas res , quas esse non repugnat , quaeve non implicant contradictionem : sic enim loquuntur . Quae autem potentia ordinaria subjecta illi priori quasi generi est , eam definiunt circa Ca , quae esse possunt salva lege , statutisque divinis. Illud etiam ponere debemus: mentiri nihil aliud esse , quam asserere falsum animo fallendi . Sic enim Aligustin. ac Gelasius definierunt . Ex duobus itaque mendacium conflatur , si falsum dicitur , & si eo animo dicitur , ut fallantur audientes . Sed & quis proprie dicatur fallere , explicandum est ante breviter, quo facilius id , quod docere volumus, intelligi possit. Non enim qui verum dicit , is proprie fallax existimandus est , licet ille , qui audit, ex prava intelligentia veritatis
in maximos incurrat errores. Improprie autem res a Deo creatae dicuntur esse fallaces : dicuntur item esse muscipulae , scd pedibus in sinientum . Ecquis igitur alium proprie fallit λ Nempe qui falsum asserendo , causa alii est ut fallatur. Alioqui si ex alieno errore Si ignorantia fallacem quempiam definimus , ipsa quoque veritas crit nobis fallacissima. His postis sit prima conchisio . Haereticu in est asserere , quod Deus de potentia ordinata mentiri p γssit . Est
enim Deus verax,omnis aute homo mendax . Et rursum, Si non credimus , ille fidelis permanet, negarc seipsum non potest. Et alio loco tandem, Non cst Deus quasi homo ut mentiatur. Atque haec quidem conclusio adeo est apud Omnes certa , im eam testimoniis c iam
de men. C. 2. 21. q. 2. e. Ecatu .
56쪽
sui molium iura ini il. Imi inat dic
iam apertis confirmasse , supervacaneum fuisse vidcatur. Quare illa breviter posita, pergamus ad reliquas. Secunda conclusio est. Qui existimat Deum ex ordinaria potentia per
administrum posse yel mentiri, vel fallere , errat ille in fide turpissime
Nam haercseos notam huic inurere, ad Ecclesiae auctoritatem pertinebit . Α que iraec quidem conclusio prinium ex eo colliginir, quod ejusdem est praecipere malum , , facere malum : quissique enim eius rei causa est, quae coimperante hi . At juxta fidem cathoticam Deus auctor peccati este non pol Cil , ergo ne mendacii quidem , quod juxta potentiam ordinariam peccatum est. Non itaque Deo auctore, vel angelus , vel homo quempiam fallit. Deinde, cum Dominus per administros, Vel angelos, vel homines nobis loquitur , ipse se loqui testatur : ut multis locis sacrarum literariim constat . Ita si Dei administri mentirentur, Deum
quoque mentiri neccsse esset . Quod quam absurdum sit , quis non videt Praeterea, sic opinantibus non constaret, an Deus nos per Apostolos &Prophetas sesellerit. Et cum in sacras
literis Deus ipse per se quidem raro
fuerit locutus, per angelos autem, S
per homines frequentissime : si his administris falli a Dco possumuS , certe
sacrarum literarum firmitas corruet. Atque haec quidem ratio tam magnum apud me momentum habet, ut non dubitem, ab Ecclesia Catholica err rem hunc haeresis nota damnatum iri,s in consultationem reseratur; quippe qui aut prorsus evertit nostrae fidei fundamenta , aut certe non patitur firma consistere. Porro sacris auctoribus fidem habere non tenebimur , si semel eam Opinionem induimus, quod Deus
Per alios decipere possit. Nec ulla Dei Pollicitatio firma erit, nisi quam Deus Per se ipse praestiterit . Id quod aperte cum Apostolo pugnat. Nam cum in Epistola ad Hebraeos in eam promitsonem incidisset, quae Abraham, per angeli haud dubie ministerium , facta est, volens sinnuit Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitate consili sui, interposuit jusIurandum: ut Per duas res immobiles , quibus impossibile est mentim Deum, hortissimum solatium haberemus, qui confugimus ad tenendam propositam spe: quam sicut anchoram nabemus animae tuta, ac firma . Liber Secundus. C . III. Non esset autem inta de firma si huic opinationi credimus . Esscitur itaque, Deum nullo modo posse fallere . Nec mihi dicas , scriptores sacros justos sanctosque suisse : Spiritu enim Sancto inspirante locuti sunt lancti Dei homines. Et rurium , Sicut locutus est peros sanctorum, &c. per huiusmodi a tem viros Deum nec velle fallere, nec vero posse: sed per improborum ministerium posse . Primum enim si spiritu Dei inspiratus loquitur etiam impius , Dco verba illa tribuuntur , atque adeo Dei auctoritatem habent.
Deinde si Dei vel consilio vel praecepto mentitur impius. certe codem consilio praeceptove mentiri poterit pius. Non igitur Deus potest per alium fallere, id quod secunda conclusione diactum est. Tertia conclusio. Deus etiam ex a
soluta potentia nec per se , nec per alium mentiri potest. Cum sit sinquit August. θ omnipotens , moti non potest
falli non potest, mentiri non potest. Eti ursum Idem, Dum de omnipotentia Dei
ait ) tam multa dixerimus , si volunt
invenire quod omnipotens non potest, habent prorsus: Ego dicam , mentiri non potest. Dominus autem id mihi manifeste videtur confirmare , cum ait: Coelum, de terra transibunt, verba autem meam non transbunt. Uci concidat ergo Omne calum, omnisque natura, divina tamen veritas consistat necesse est . Praeterea & illud Apostoli testimonium , quod ante citatum est, idipsum ostendit. Est, inquit, Deus
verax: Omnis autem homo mendax.Quo
loco Paulus non significat quidem omnes homines mentiri , sed co esse ingenio, ut mentiri possint . De natura quippe agit , non de more . Nam reperire liceat viros aliquando , qui vel rationem rectam ducem sequet tes , vel Euangelii gratia lepeque ad-3 uti ac moniti a mendacio abhorrent, veritatem amplectuntur. Sed quoniam humanitatis ea est imbecillitas, ut V ritatem , quam tenet, destituere interdum possit , idcirco scriptura omnem hominem dixit esse mendacem. Ex quo intelligitur, in eo sensit Deum appellari veracem , quod cum divina natura mendacium pugnet . Id, quod non modo probabili argumentatione , sed etiam necessaria Theologorum ratione concluditur . Nam quae contrarietas est mali & boni, cadem est ve-
57쪽
gnat facere malum : ergo Prima veritati dicere falsi in . Hinc cnim illa sunt : Fidelis Dominus in omnibus verbis si iis, & sanctus in omnibus operibus suis. Et, Fidelis Deus, di abs-ouc ulla iniquitate. Tam alienus ituque Deus cst a falsitate, quam ab iniquitate : & sicut nec per se, nec per alium iniquitat cira faccre, ita nec fallere qucmpiam potest . Quod si quispiam Deo aue Orc falleretur , jam a fonte veritatis mendacium cnaanaret. At non soluin Euangctii ha testante, sed
natura ctiam duce cognovimus , Otamne mendacium non esse ex veritate.
At revera ut co unde egressa cit , reserat se oratio ὶ utrumque , & malum facere & salsum dicere, cum natura stabili immobilique pugnat. Inde enim cum Scriptura dixisset , Non est Deus ut homo , ut mentiatur, e velfipio subdidit, Nec ut filius hominis , ut mutetur . Mendacium quippe mobilis naturae nota est. Adde huc , quod si per alium Deus decipcre homines pote it, di per se quoquc idem poterit cuic re . Caetera. siquid in mala, quae poenam habent a culpa dis unctam, Deus dare & per ministros , & sine ministris per se ipse potest . Atque ut semel finiam , si Deus mentiri pollici, merito ctiam nos formidare poterimus , an suerit aliquando mentitus. At nullus cli, inquies , sormidandi locus , cum ex Potcntia ordinaria conssct , Deum non polle mentiri . Belle id quidem : sed cum hoc nisi per revelationem coinstare nequeat, qui scire possumtis , an illa ipla revelatione Deus potentia sita absoluta suerit at ii liis γ Ut enim apud Augustinum est, quomodo crcdendum cst et , qui putet
quandoque cise mcntiendum Nam& lorialc tunc mentirur, cum praecipit, ut ei credamus . t crit ergo, ni ita sit , saciarum litorarum certitudo . Praeter
ii atri quod et pud l hilosophos tam c- videns cit, lacum non mentiri, quam esse tum optimum , tum sapicnt: uinar rm. ac proinde nec sallere, nec falli polle . Nili:l autem intercsic , an per se ipse id esticiat , an per administros tuos. Et cnim nec purisi ira ritas cst, cui quodammodo cii vel falsitas , vel sa lacia permixta; nec lum-
qui nec peri id citigitur , qua maloi cmVcracior autem le
qui per alium sallere posset . Ita diis
vina veritate firmiter posita , ac rationum , ac testimoniorum certitudine corroborata , non aliud stipei est, nisi ut adversariorum argumenta diluamus .
AD primum ip:tur argumentum non est Theologorum una & simplex responsio . Sunt enim, qui pre graviterque contendant, Abraham non el-se mcntitum: non enim, ut a Junt, con
tra id, quod mcntc ycrebat, locutus cst. Quin filium credidit protinus suscitandum: quemadmodum Apostolus vid tur in naec verba tradere : Fide obtulti Abraham Isaac, cum tentaretur, Nunigenitum offerebat, in quo sit sceperat repromistiones: arbitrans quia Sc a mortuis sit scitare pol cias cli Deus. Sunt a lil contra, quibus ego vehementer as- lentior , qui admittunt quidem Abraham ca ratione suille mentitum . quod contra mentem distimulandi causa locutus est ; prophetasse autem , quia dixit verum, quod tunc scilicci ignorabat. Id nanque Ambrosii verba praesin ferunt . De primo igitur argumen to satis dictum est . Deinceps , ut Orat pro postum, & de reliquis dicamus.
Ad secundum Theologi quidem non ignobiles respondent , utique Jacob mentitum sitisse , sed matre coiit illei
te, non Deo revelante . At nos, quibus in animo est Sanctorii in sensa pro nostra quidem virili lucri , nν illo aliter responderc debcinus . August. siquidem in quaestionibus sit per Gencsim, Iacob a mendacio excusad: Adduci suc in hoc ouod de illo Scriptura dixit, virum simpliccm suille, hoc est,
.non fictum & sine dolo: ut o. Inici PretcS converterunt. sine dolo igitur crat, qui dolum iccisie vidctur. iatim propter in eo loco, ut ait, spirituale mysterium cogimur, intelli crc'. Et 16.
lib. de civit. Dei : Quis es h inquit)
ita & Jacob quoniam Deuin illi co nec per alniin, quamlpera tuin cile crudit a mendacio cxcviat .
58쪽
sat. ἴxcusant etiam Amb. l. r. de Iacobisura est , ejus
& vita bcata, cap. a.&3. Innocent. de divort. cap. gaudemus . Maput. sciat.
3. d. ῖ8. Gratian. 22. quaest. 2. cap. qmeritur . Alexand. Alen. a. pari. qu. aest. mena. 6. D. Thom. 2. 2. quaest.
II O. art. 3. ad 3. Nec vero audiendi sunt , qui putabunt Iacob per revcla-tioncm quidem exculati, non ne mentitus sit, scd ne peccarit mentiendo Quod mendacium, ut ajunt, recte nonnunquam dici potest ex familiari consito spiritus lancti . Quos ego auctores non modo redarguerem, Verumctiam quam plurimis argumentis graviter errasse monstrarem , nisi D. Aug. in eadein causa adversum Priscillanistas accurate claborasset , atque ita multa disseruisset, ut si labor idem rursum in nobis susciperetur, nihil aliud , quam acium agercinus, quod vetamur veteri proverbio . Hos itaque cum sua ista Theologia relinquamus, cum doctores sancti non modo negent peccaste Jacob , sed astruant etiam & verum dixisse, de vcrbis illis propia et asse. Qua in rc illud equidem animadverto, Malores nothros , quod perspicuum & cxploratum erat, id latere . non potui sic :nempe verba illa Iacob in sensii proprio esse mendacium. Nec est e tamen
absili duni, si homo quamlibet justus,
semel aut iterum mentiatur. Quamobrcm cum constanter astruerint Iacob non fuisse mentitum , existimandi sunt peculiares , easdemque praves caulas habuisse, quibus in hanc
1ententiam inducerentur. Porro quemadmodum per legitimas allegoriae rationes 3 ustus figura justorum , iniquus iniquorum est , ita & falsum absurde in typum veritatis assiimitur. Scio qu. econtra hoc dici possunt. legi enim D. Gregorii Commentaria, in quibus huic Tegulae non alii gat expositionem suam: epi de Hieron. qui Abac. I. cum spi-τltum malum per tropologiam convc
eurit in l=onum , Tropologia , inquit, libera est , , his tantum ictibus cim cum cripta, ut pietatem sequatur intelligentiae . Sed haec longior pupna est: nec hujus temporis patitur angustias. Equus, in abuti hac libertate nollem , sed mysticos sensus quibusdam potius terminis Inciique piaescribere . Nec sit nititudinem
gerere enim conici taneum est , nisi a rebus
vicinis de sinu bbus , iit me aphoram, ita de figuram imaginienaque rei iam trῖ-hi ι Quippe cum rem, quae incrius li- necesse sit . Nec Salomon in peccatis Christi typus erat , sed in pace et nec Iephte ita impietate adversus filiam thpus erat Dei , sed in acto . At D.
Thomas h. scciii d. quaest. 8a. articul. a. - ad 2. repugnat : videtur profecto .
Verum jam dixi , hic ine non agere de liberis allegoriis, sed de his, quae
certa via & ratione premuntur. Quo sensu ncc Hieronymus , nec Thomas locuti sunt. Quae enim conventio lucis
ad tenebras ρ quid Christo cum Belial, ut per mysticu in sciastina lucem quidem tenebrarum , Christum vero Belial mguram faciamus 3 Sed de his plura alio loco opportunius. Nunc , ut ad pr postum revertamur, nobis ad certam regulam divinae scripturae tractandae sunt, nec iniquum in eo , quo iniquus est , nec mendacem in eo, quo me
dax , aut justi aut veracis typum faciemus . Quia ergo constat, Iacob tum etiam , cum praeripuit fratri benedi-itionem , gentium fidem praenotasse , consequens fit , ex peculiari Dei procuratione ea omnia , δc dici a de facta futurae veritatis imaginem habuisla, ac proinde non fuisse mendacia . Quid emeto p verumne illud ent , Ego sum pri genitus tuus Esau λ Nempe verum est . Est enim de primogenitus secitn- .lii in carnem , & primogenitus secundum jus : Nam & Apostolus duo fi- ad Rom. niorum genci a exprimit, inquiens: Non omnes, qui ex Israel sunt, ii sunt Israeitae : nec qui semen sunt Abrahae, olnnes
filii: sed qui filii sunt promissonis , aestimantur in semine . Et statim: Non soli imautem illa, sed dc Rebecca ex uno concubitu, dcc. de quia major serviet
minori, & c. Paulus itaque semen A- rahae vocat populum gentium , Cun emque fratrem appellat minorem, cui
major crat sci riturus. Ut igitur sine mendacio rentium hic populus in fidem jam δc haercditatem Iudaeoiram sussifectus dicere poterat ; Ego sum semen Μ ub. , Abrahae r ita dc Iacob , quoniam jusa abebat ad primogenituram, in quam Deo auctore sucrat silinitus , vere utique dixit , Ego suin primopenitus tuus Esau. Quid, cum Ioannes Baptista Plias a Dona no vocatus sit , non natura quidem, sed praecursoris ossicio:
nuin non de ad eundem quoque m
dum Iacob, qui haereditarao Jure is tri succcisi, se esse Esau sine falsitate potuit asserereὸ Sed ais: Unde ius hoe Jacob
59쪽
Io I e Locis Theologicis Jacob intellexit ad se pertinere λ Ceriate vel Deo revelante , vel matre instruente , quam Dei familiare consilium habuisse, Gen. 2 . cap. traditur. Atque in secundi argumenti consutationem fatis multa diximus. Respon. Tertium autem , quod ex Esajae te- ad s. stimonio nobis opponitur I D. Th. 2. 2.
q. ITI. ar. 6. ad 2. consutat. Quae quidem consutatio , quoniam prolixa est, nos vero brevitati studemus, non est
hic adscribenda. Nam & aliter responderi brevius potest, ejusmodi prophetias comminatorias csic, sic enim scholastici vocant . Id quoniam Prophetae intelligebant nam intelligentia opus est in prophetia ) minime fallcbantur. Quin potius fide quidem bona suo ministerio suilisti, existimabant tamen
comminationes mutatis posse moribus Dan. ro. commutari. Ob eam enim causam Jonas nolebat Ninive subversionem praenunciare, quod divinam putabat misericordiam Ninivitis poenitentibus csse fle. stendam . Quocirca in simplicibus
ejusmodi denunciationibus natura rerum , ususque communis eo nos ducit, ut conditionem tacitam stibaudiamus .
CuJus rei insisne exemplum legitur Gen. cap. 2 o. ubi Abimelech regem cor. ripiens Dominus his Verbis utitur: Et morieris propter mulierem quam tulisti. Postquam autem ille excusavit, in hunc modum Dominus locutus est : Nunc redde viro tiro uxorem, & orabit pro te , &vives. Si autem nolueris reddere, scito ,
quod morte morieris. Vides ut primo edicto vehementius animum ejuS concutiat , quo satisfactioni reddat intentum: secundo autem voluntatem liquido suam explicet, qua Poenam denunciando nihil aliud D gmncat, quam eos se monere, quibus Vult parcere: nisi quod syllabatim non exprimit , quod intelligcrc tamen promptum est . Ad
tertium itaque argumentum sic respon-stim esto.
Respon. Ad quartum autem facile responde- ad 4. tur , verbum imperandi non semper aut praeceptum, aut consilium secum, sed aliquando etiam permistionem scr-I K. in τε , ut apud Ioannem et Quod facis , fac citius: de alio loco Dominus ad Bala-- am: Si Vocate, inquit, te V crini h ' mines isti, surge , dc vade cum eis. Cui tamen postea Angelus dixit: Ego veni ut ad vel larer tibi, quia perverta cst via
tua. D. Th. de Malo qu. 3. art. I. ad II.
Sic igitur dictum est, egredere, dc lac: sitque omnino, Deum dedisse spiritum
mendacii in ore omnium Prophetarum,
concedendo scit. non jubendo. In quem sensum illud etiam miel ligitur: Et ne
nos inducas in tentationem; de illud sese Maith.6. sitan: Tu rex regum cs. dc Deu S c li Dan. . regnum, Sc imperium dedit tibi, dec.
de illud: Non haberes potestatcm in me ullam, nisi tibi datum esset desiiper. '
Atque illud demum : Quod pater diciatur filium in manus impiorum tradidisi se . Quia vero pernussionem ipsam
Divinam redeundum est cnim ad proinposinim o qua homo vel in errorem , vel in culpam inducitur, non ministri boni, sed mali exequuntur; ideo At
rustinus asseruit, per administros in los Deum aliquando decipere . Ac qua to argumento refutando haec dicta sint modo : nam posterius illud apertiore fortasse via dc ratione resutabimus. Argumentationi quoque , quae quin Respon.
to loco posita est , ita respondeo. Deum ad s. non justisse quidem filiis Israel, ut circumvenirent AEgyptios, sed ut vasa a gentea , dc aurea peterent commodato. Praecepit vero postea , ne accepta Valarcdderentur . Id quod facere legitime
potuit, tum propter alia , tum his praecipue causis : Una , quod AEgyptii operarum mercedem Judaeis non reddiderant . Presserant squidem eos operibus duris luti Je lateris, omnique famulatu, ut Exodi I. cap. legitur. Itaque vel in pace mercedem ab invitis rapere potucrunt , quando res alioqui debitas nulla alia erat via repetendi . Altera autem erat causa , quoniam in bcllo justo res hostium victoriae Iure autem re poterant . Quemadmodum de Epiphanius in libro Ancorariis expliculi, de docuit ante Clemens Alexandrinus
lib. I. stromat. Certe utramque causam c Sapientiae cap. Io. colligere licet.
Priorem ibi, Et reddidit justis mercedem laborum suorum . Post criorem autem ibi : Ideo justi tui crunt spolia impiorum . Magister vero sent. an 3. dist. 37. Iudaeos affirmat viros optimos nullo modo peccasIe: infirmis autem, qui cupiditate quadam A gyptios fefellere, magis esse illud ut sacci cnt permissum, quam jussum . Quod enim Augustinus dixit , Israelitas Jussos esse ho item decipere, id ipse eodem prorsiis loco,
ac quaestione correxit, inquiens: Factum est, ut juberet Deus, vel potius pro illorum cupiditate permittere Pertinet vero ad rusticiam dc veritatem,
60쪽
ut it , qui meretur decipi, decipiatur
a Deo quidem concedente, ab homine autem, vel angelo malo cssiciente. Quos justitiae suae. administros licet D us severe sane ad vindicandum pros rat, non continuo tamen pravi eorum operis caiisa est: . Non enim mox , si quis ab usurario pecunias petit , hominisque perversi culpa utitur , idem ipse usurarum est auctor . Nec vero dissicile videbitur eadem opera ad Deum , Satanainque referri: si in uno eo dem luc motu actionem, & passionem res plane diversas inspiciamus. Hae namque res duae faciunt, ut in talibus longe alia sit ratio divinae, diabolicaeque actionis. In calamitate porro sua
Job non solum daemonis, sed Dei e
iam opus recognoscit e quem ea di
eit sibi abstulisse, quae instigante , i pellenteque Sathana per Chaldaeos suerant erepta . Etenim, quia passio ho-na justa erat , consilium quoque Dei optimum , finisque sanctissimus , in promptu viro Dei suit, ibi inculpatam
Dei operationem agnoscere , ubi h minum, Sathanaeque nequitia cum pra,va sua operatione se prodidit . Hoc video, dum breviter voluerim dicere dictum a me esse paulo obscurius: sed experiar, & dicam, si potero , planius In opere illo malo & culpa erat, &Liber Secundus. Caput IV.
Respon. ad 6. actioque prava rectae juncta pas- Deus igitur illic non crat oti sus : sed ejus erat omnino auctor, quod in illo opere erat bonum : ab eo autem erat alienus, quod in illo erat malum . Ita Deus viro sancto , camelos
abstulit quidem , at non juste solum, sed benigne : Abstulit & Sathan : at crudeliter . nedum imple: Chaldaei quoque abstuserunt, at tum avare , tum
etiam inique . Nihil erro est absurdi, si opus idem , quatenus poena est, ad Deum: quatenus est culpa, ad Sathanam auctorem reseramus : ut Sathan dc in culpa agat & in poena : Deus in poena agat qui lcm, at in culpa non agat, sed permittat Atque hac eadem responsione sextum quoque argumentum refellitur . Non enim decipit Deus deceptionem ipsam faciendo , sed permittendo ut fiat.
Qua ctiam ratione corda de excaecare dicitur, & indurare: ut Gregorius I 3. morat. lib. cap. I 6. & Tho. 3 adversus Gentes. cap. 162. docuere. Et Clemens Alexandrinus, lib. Stroin. I. explican Sillud Matthaei Is. Ideo in parabolis loquor eis, M. Non Dominus praebet i-pnorationem, inquit, hoc enim sentire est nefarium, scd ipsam, quae inerat,
prophetice arguit. Sic etiain homines tradit Deus in reprobum sensum , &in passiones igncm: niae. Di si eos, ait, secundum desideria cordis eorum :ibunt in adinventionibus suis . Atque hoc item sensu reliqua testimonia I terpretanda sunt. Nam Augustini ver
ba ipsc idem Augustinus in libro de
praedestinatione , re gratia , cap. 4. do cuit , quomodo accipere debeamus . Non operatur, inquit, Deus in homine ipsam duritiam cordis , sed indurare eum dicitur, quem mollire nolueri tr Sic
etiam excaecare, quem illuminare noluerit, dc repellere eum, quem noluerit
Vocare. Haetenus ille . Et in libro de articulis sibi falso per Pelagianos i
positis , art. IO. eorum opinionem detestatur , qui Deum pravae cujusqtiain aut voluntatis , aut actionis credunt auctorem , sive excitantem , sive suadentein, sive impellentem peccantium cupiditates . Dcus quippe neminem tentat. Et rursum : Non dicas, ille me implanavit. Et iterum e Perditio tua, Israel, tantummodo in me auxilium tuum. Et alio loco : Diligis omnia quae
sunt: & nihil odisti eorum quae fecisti.
At odio habet Deus caecitatem cordis , errorem, obstinationem: cum odio sint Deo impius, & impietas ejus. Deus' igitur nihil ejul modi in homine proprie facit, sed tantum judicio permittit. Nam obstinatio, error animi, ac caecitas , peccata sunt : quae leti cet in hominibus' si proprietatem verinbi sequi volumus , Deus nullo modo olferatur . Nisi Melanethonis stultitia placci, qui aeque proprium Dei opus, Iudae proditionem, ac vocationem Pamli esse ait . Uerum hic error non si tum scripturae testimoniis , sed nam-rae quoque rationibus manifeste reae, litur . Primum enim illa Augustini ratio expedita est : nullo lapiente auct re aliquem deteriorem fieri. Tanta enim culpa est , quae in sapientem quemvis hominem cadere nequeat . Multo igitur minus Deo auetore fiet homo Geterior, cum sit Deus nuovis homine sapiente praestantior . Illa item ejus dem Augustini causa non est levis , quod, quς me auctore fiunt , ea me volente, dc aut suadente, aut consulente, aut imperante fieri necesse est: Nullum autem Dei justum ,' rectumque