장음표시 사용
52쪽
HABITA IN DOMINICA RESURRECTIONIS
IN BASILICA PRINCIPIS APOSTOLORUM
Remuit Terra Christo moriente ; tremit iterum Christo resurgente t dispari sane tempore, luctus, & gaudii : pari tamen internae Sapientiae consilio, pari Divitiae Clementiae beneficio. Fecit siquidem moriente Domino in hominum mentibus trementis Terrae vox, quod Christi praedicatio non fecerat; cuius scilicet illi inter mortales agentis contempsere miracula,
53쪽
nicae Passionis, testes iubet esse Resiurrectionis. Adeo verum est luce ipsa Solis clariorem esse tu lucem sagittarum Domini, & fulgurantis eius hastae splendorem, ut idem ille, qui inter prospera Mundi propitio Solis. lumine illustratus, Domino dixerat: γ Auditu auris audivi leo; splendidiori fulgurum luce inter adversa percussus, eX- clamaverit: in Nunc autem oculus meus vidit te. Vidi. mus & nos, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, inter Tedirae tremores, vidimus Dominum, oculis nostris vidimus, in in luce sagittarum vidimus; vidimus excitantem pro cellas, & effundentem iras. Vidimus in de Sion rugientem, & dantem de Jerusialem vocem suam; ac sicuti do Angelo ad Christi tumulum sedente Euangelica narrat historia, vidimus in aspectum ejus, sicut fulgure vidimus nu-
tonitrui magni, trementes audivimus: vidimus paupertatem nostram in virga indignationis eius; oculos quippe nostros, quos Terrae clauserat amor, Coeli timor aperuit: Felix ille timor, de quo per Prophetam locutus est Dominus: dabo timorem meum in corde eorum, ut non recedant a me sancto hoc timore muniti, ut imminentem
peccatis nostris animadversionis gladium effugeremus, le
54쪽
muit 1 erra. Quemadmodum scilicet olim, clim Deus Moy si legem ediceret, Terra mota est; etenim Coeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel: sic iterum Terram novissime concutere visus est Dominus, ut peccatores ad semitas legis, a quibus declinaverant, misericorditer revocaret. Reliquum nunc est, Dilectissimi, ut grandia, quae nobis contulit, dona Divina dignatio, jugiter custodire satagamus. Curemus itaque, ut , quae nova facta sunt, non redeant ad vetustatem: non omittat opus suum, qui in manum misit ad aratrum; ad hoc attendat, quod serit; non ad id respiciat, quod reliquit: in Revolutus est lapis ab ostio monumenti, cum trepido tumultu dehiscens terra nutaret; ut mulieres ingressae Sepulchrum , quod prius clausum fuerat, vere Christum surrexisse probarent; ut nos E sepulchro egressi, quo prius clausi fuimus, vere culmo
Christo surrexisse probemur. Sit igitur perpetua resurrectio nostra, sicut perpetua fuit resurrectio Christit ostendit hic exemplo, quod nobis promisit in praemior nemo in id
recidat, unde surrexit: nemo ad superna vocatus ad ima deflectat; nemo ad antiqui hominis spolia, quae deposuit, revertatur: quaeramus coelestia, terrena desipiciamus: in ibi desiderium nostrum figamus, ubi quod affertur, aeternum
58쪽
Cclesiam'supra Petram a Domino aedificatam, hoc est, in Apostolorum Principis soliditate firmatam, Euangelica nos admonente lectione, recolimus hodie, & gratu- Iamur. Nec sane uberior unquam, aut iustior esse nobis potest causa laetandi, quam quae Arcem hanc Religionis in amplissimum terrarum fastigium extulit, Coeloque finitimam fecit. Meruit hoc, Vene
HABITA IN FESTO SANCTORUM APOSTOLORUM
IN SACROSANCTA BASILICA VATICANA
59쪽
primus promulgavit. Hinc merito Beatus a Domino vocatus, validum, ac forte si totius Christiani operis factus est fundamentum, quod nullo incumbentis sibi molis pondere nutaret. Hinc veteri mutato nomine, sacram inviolabilis , si Petrae firmitatem, quae nullis Levientium hostium impulsio. nibus quateretur, Divino munere accepit; tantoque donatus est animi robore, ut qui in Christi expaverat passione, in suo postea supplicio minime formidaverit. Hinc tam intre- lpidae charitatis ignem concepit, ut sit trophaeum Crucis Chri. sti Romanis arcibus impavida intulerit manu, si nec Mundi dominam timuerit Romam, qui in Caiphae Domo metuerat Sacerdotis Ancillam. Incurvavit habitantes in excelso: Civitatem sublimem humiliavit: humiliavit eam usque ad terram: detraxit eam usque ad pulverem, ut feliciorem imperio subiret servitutem, ubi eam conculcassent pedes pauperis, gressus egenorum. Pauper scilicet, ac rudis piscatoriae cymbae Navicularius, insanientis sapientiae Sacraria dejecit , teterrima errorum monstra fugavit, Ethnicae supersti
tionis oraculis silentium indixit; & parvus in lapis, qui sta
tuam percusserat, factus est mons magnus, ac universam terram implevit. Hunc proptereas 'JIapidem Divinus Jacob erexit in titulum, magnumque adeo, ac mirabile contulit ei potentiae suae consortium Pu angularis ipse lapis Christus Je
60쪽
lae, genus electum , populus justorum, Apostolicae plantationis germina, merito vocamini. Magna haec profecto sunt supernae dignationis dona: magna miserentis Dei beneficia rmagna demum diuturnarum, quibus undequaque premimur, calamitatum levamenta. Utcumque scilicet Tartareus hostis novas in dies Christiano Gregi moliatur insidias: utcumque fluctibus, ac periculis. Petri navis agitetur: novimus illam jactari quidem posse, mergi non posse : novimus Petram , cui Catholicae Ecclesiae superstruitur altitudo, adversus irruentis Inferi portas semper stantem, semperque constituram. Verum non adeo haec fiant, uti diximus, laetitiae argumenta, ut non sint ipsa magis irritamenta timoris. Nihil si quidem nobis magis timendum est, quam ipsia divina bonitas, quae tantis nos muneribus cumulavit. Si 'in enim, cum augentur dona, rationes etiam donorum augeri compertum est, quanta a nobis exiget in districto iudicio Deus, qui tanta nobis donavit Z Quantae rei erimus noxae, si sanctam hanc Urbem inhabitantes, almae Sionis incolas non aemulemuri Quam ri gidam aeterno Judici, qui non fecit taliter omni Nationi, de collatis ab ipi donis rationem reddere cogemur, si veluti Columbae in sacrae huius Petrae foraminibus singulari Dei beneficio nidificantes, tam salutari praesidio, ad impetrandam peccatis nostris veniam, & medelam vulneribus, uti
