Clementis undecimi pontificis maximi Homiliae in euangelia

발행: 1722년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

Orbis fidelibus salubrioris doctrinae verba, sanctioris Vitae exempla minime praebuerimus t Quae igitur, & quanta unusquisque nostrum a Domino acceperit, sedulo consideremus: quae, di quanta vicissim de acceptis lucra retulerit, trepidi cogitemus: tu qua enim hora non putamus, Filius hominis veniet; in cujus tremendo iudicio ab iis, quibus plus datum est , plus

etiam requiretur.

64쪽

HABITA IN DIE NATALI

CHRISTI DOMINI

Inter Missarum Solemnia

IN BASILICA PRINCIPIS APOSTOLORUM

ANNO DOMINI MDCCIII.

Cce iam venit plenitudo temporis, in quo misit Deus Filium siuum in terras. Gaudia nobis 3 coelitus nunciantur, gaudia imperantur. Erumpant igitur montes iucunditatem , in & colles iustitiam. Abscedat timor, succedat amor: fugiat dolor, & gemitus Induere vestimentis gloriae tuae, Civitas Sancti et excutere de pulvere: confiirge, sede, Ierusalem. Solve vincula

65쪽

liquitatis sordibus expiatam. Nascitur ex incorrupta Virgine Filius Dei, pauper de nostro, dives de suo; ut poena peccati, quae per scelus corruptae mulieris intravit in Mundum, per inviolatae Virginis partum exiret e Mundo . Venit coelestis de Coelo Medicus; & quum essemus infirmi, nostram assumpsit infirmitatem, ut & sua nobis insereret, A in se

humanum genus ab aeternitatis arce deiectum, amissae restitueret dignitati, & cuius fuerat conditor, estet etiam reparator. Venit a Libano Deus, & δ' Coelos, quos CreaUerat, inclinavit, s u formam Servi accipiens sine suae detrimento MMjestatis, Jhumana provehens, Divina non minuens. Uenit Rex ille mansuetus, 'in iugum captivitatis antiquae a nOstris cervicibus solvens: moerorem Mundi aeterna libertate laetificans. Sic propter nos homines, & propter nostram salutem J factus est in tempore, per quem facta sunt tempora. Sic L 'J Verbum, quod in principio erat apud Deum,& Deus erat, nasci voluit ex homine, ut homo nasci posset ex Deo. Sic Deus dilexit Mundum, ut Filium suum uni

genitum daret. Sic dedit, ut quibus illum dedit, dederit etiam potestatem filios Dei fieri. Magnum profecto, &

66쪽

promissum, in fine redditum, sine fine mansiurum, effulis gaudiis celebremus. Veram ut id ipsum plenius, ac uberitis peragamus, S transeamus cum Pastoribus usque Bethlehem ,& videamus hoc Verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis; ut inde cum illis 'reverti possimus glorificantes, A laudantes Deum. Videamus divini operis magnitudinem, divinae charitatis prodigia. Videamus fecundam Virginem, integram Genitricem, quippe cui gloria Libani data est, decor Carmeli, & Saron. Videamus in exinanitione Dei exaltationem nostram ; & quem non alias olim, quam

inter disruptarum nubium fragores tonantem trepidi Venerabamur, tenebras inter adultae noctis in praesepio vagientem ad amoris lucem, & facem securi demiremur. Haec tamen omnia ut videre possimus, meministe nos convenit,

non alias su claritatem Dei circumfulsisse Pastores, quam custodientes vigilias noctis super greges suos; ipsosque Pastores, statim ac nunciantis Angeli voces audierunt, nullas injecisse moras, sed syJ festinantes venisse, ut natum Deum adorarent. Vigilemus igitur, Dilectissimi, ut vocemur: vocati festinemus, ut vocanti obsequamur. Nihil est somno dandum, ut veniente Domino pervigiles inveniamur. Nihil desidiae, nihil cunctationi tribuendum, ut Christum inveniamus. Ita sane vigiles, ac festinantes Bethlehemicos Pastores

70쪽

ΗΑBITA IN DOMINICA RESURRECTIONIS

ίnter missarum Solemnia

IN BASILICA PRINCIPIS APOSTOLORUM

ANNO DOMINI MDCCIV.

Agnum hodie, ac triumphale gaudium Filiis suis annunciat pia Mater Ecclesia: ejus que in gloriosa resurrectione psallit exultans, in cujus antea tristissimo funere flebiliter atrata doluerat, tota plane in hoc ipsium conveniente rerum universitat ;quippe quae omnium propemodum convulso elementorum ordine novissime turbata, completo nunc humanae redemptionis operi laeta gratulatur: ac redivivo Domino fulgidiori

SEARCH

MENU NAVIGATION