Libelli de ecclesiastica et politica potestate. Elenchus. Pro suprema Romani Pontificis in Ecclesiam authoritate ... Authore Andrea Du Val doctore Sorbonico, ..

발행: 1612년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

prior,Ecclesia in Synodo congregata nullunt plane ius habet decer-di secluso aut non consentiente Romano Pontifice. Verum supra ostendimus Anonymum hac in remiserabiliter cςcutire Nullus enim eorum qui stant a partibus Pontificum , unquam ab Episcopis ius definiendi abstulit. Posterior, summus Pontifex omnes Canones uniuersalium Conciliorum ad E clesiasticam politiam spectates potest ex animi sui sententia antiqua-re,iusque omne relaxare &nouum Condere. Uerum nemo etiam hoc

defendit. Primum enim duo sunt genera Canonum , alij ad fidem, alij ad mores referuntur et priores nullo modo potest antiquare, imo iis non miniis quam alij fideles ad

stringitur: & sic intelligitur illud

isqu.1. Zossimi, contra flatuta patrum con-ebnita. dcre aliquid mel mutare, nee huius

152쪽

quidem potest sedis authoritas: apud

nos enim inconuulsis radicibus miuit

antiquitas, cin aecreta patrum sanxere Cattificut.

reueretiam. Illudque Gregorij cum quatuor Concilia, tanquam quam tuor Euangelia veneratur : auia, inqui dum sunt uniuersali constitu- ita consensu, se m no ista destruit, qui quis praesumit avoluere, quos ligant, aut ligare quos soluunt. Agunt enim Zoetimus & D. Gregorius de conclusionibus & decretis fidei. posteriores vero qui ad mores spectant, iam satis ostedimus eos posse a Po-tifice pro plenitudine siuae potesta- tis antiquari,non quidem ex animi sui sententia & ad arbitrium, Ut calumniatur Anonymus, sed cum iusta & rationabili caussa. Procul dubio si merum amamus, omnibus hominibus est inditum, , li- Pag α .

beri ην beati esse velint. Quis aut e beatus est absque libertate At si infallibili

tas decernendi in ino insolo habitat

153쪽

GP Ontisic nustus in Ecelesiae conuentia, bivi libertatem ferendae sententiae ob

tinet.

Nemo igitur beatus erit nisi ii bertate ferendae sententiae in Con- ' cilio gaudeat. 5 te non tam censura quam risu & sibilo dignum i vel enim de beatitudine patriae agis, Doctor Anonyme, haec autem siquid bene ex Theologia didicisti, in actione libera non consistit. Vel de beati rudine vi , at quis hanc adhuc beatitudinem in libertate ferendae in Conciliis sententiae costituat 3 Vniuersia plebs Christiana, Sacerdotes,& tu ipse, magnus licet

magister audias, nunqua in hacvita beati essetis. Cum ne-quide ad ferendam absolute sentetiam, quanto minus ad libere fere dam no admittamini. Sed hoc ut ridiculum

ia .

mittamus. Certum enim est quio

quid in cotrarium ia ctes & effutias,

154쪽

Praelatos in Concilijs libertate fe

rendae sententiae gaudere, imΟ-u C- ηro in Concilio Lateranens unicus

Episcopus restitit alijs omnib'qui potestate Potificis decreto specialico firmabant: ita ut nunquam illud

voluerit admittere : neque tamen propterea aut accusatus fuit, aut reprehensus. Hoc satis ut arbitror agnoscit Anonymus: sed cum Anti bellarmino haeretico illud ideo voluit obtrudere , ut Pontifices Romanos in tyrannos degenerasse persuaderet. Sehola Parisiensis quae decretu pag. constantiensis S)nodi nititur, docet dum ' Papam eo tantum in caseu iudicarip spe a Ducilio , quo Ecclesiam notorie candalit,it,estque incorrigibilis. Non est singularis Scholae Parisiensis opinio, Papam in casu quo pertinaciter, & publice haeresi ad-la aereret, iudicari posse a Concilio

155쪽

Dia. o. generali: hoc enim Omnes quotquot sunt Doctores asserunt:Tunc enim non est amplius Ecclesiae me.

brum, quia nec interius per fidem

internam, nec exterius per confessionem exteriorem fidei, Ecclesiae adhaeret: Atqui membrum est de ratione capitis, igitur non est amplius caput, ac proinde vel est de flos tus, vel deponendus a Concitato. Verum in hoc non conquie Dcit Anonymus, sed ulteritis progreditur ; nempe propter quodlibet crimen scandalosum in quo esset incorrigibilis Papa, eu deponi posse, & debere: & quidem haec est quorumdam Parisiensium opinio, ut Gersonis&Ahnaini& quorumdam aliorum: male tamen Anony-inate Eea mus propter duo. aut tres Docto. 4ςβη P res, dicit esse totius Scholae Pari- sensis : cum nullum huius conclusionis decretum extet: dicam ergo

156쪽

Sergo libere & ingenue sententiam illam mihi Doctori Parisiensi, minime probari: Primum enim constat Pontificem iure Ecclesiastico deponi non posta, cum sit supra illud,ut Rex supra ius ciuile : Tan. tum ergo diuino iure deponi potest: Atqui iure diuino nullu aliud crimen ab haeresi inducit depositioncm : tum quia scriptum legitur. Haereticum hominem post nam δή vel alteram correptionem deuita, deprauatus eJ enim in tuo sense: tum etiam quia quamdiu bene docent Praesat tamdiu sunt audiendi & retinendi iuxta illud Matthei 13.super Μ- xi, cathedram Mosis federunt Scrib es V Pharisei, quςcumque dixerint seruate, o facite, opera mers eorum

nolite facere , ex quo liquido constat, ctim propter quaecumque alia crimina, si haeresim excipias, Pontifex bene & legitime docere non

157쪽

Almainus cap. 11

desinat, eum propter illa non esse deponendum , sed tantum propter haeresim. Quamobrem dicendum est bonos mores in Pontifice, scientiam, charitatem , experientiam regiminis esse tantum

dispositiones ad melius esse , ut loquuntur Scholastici i fidem vero, seu esse Christianum , ad necesse, seu ad simpliciter esse. Neque urgeat Anonymus , Epistolam Clementis ad Iacobum,in qua

testatur Clemens Petrum haec verba dixisse cum ipsum institueret: Neque enim iudicem aut cognitorem secularium caurarum hodie te costitui moluit C h ristus, ne praefocatus praesentibm hominum curis, non posis et erbo Dei macare, mi fecundum meritatis regulam secernere bonos a malis: & infra. 5 i enim mundialibus curis fueris occupatus,testsum decipies, m eos qui te audiunt. Non enim poteris quae ad

158쪽

I47 Ialutem pertinent, pleniussingulis quia busque distinguere, m ex eo siet, ut oetu, tanquam non docueris quς ad salutem pertinent , deponaris ; γ discipulituiper ignorantiam pereant. Verum primo sole clarius est epistolam illam esse confictam, cum sex annis ante D. Petrum,& institutionem hane Clementis, D. Iacobus Baronius martyrio decesserit. Secundo, sic nun 3.clesia tunc non adeo ampla, & dilatata erat, ut curis mudialibus tantopere distraherentur illius Pr lati, praesertim cum ex Tertulliano, maior pars Christianorum tunc essent pauperes, & simplices, vigeretque adhuc illud Apostoli: Re-M Cor. gnumDeι non multipotentes, no multi nobiles/ed infirma elegit Deus. Denique ex contextu epistola sequeretur summum Pontificem propter inegligentiam esse ab Ecclesia deponendum, quod nemo ne quide

159쪽

I 8 Anonymus ipse dixerit.Clarum est igitur falso & iniuriose de supremo

Pontificatu locutum esse Anonymum, cum in uniuersum pro cri minae scandaloso in quo esset Pontifex incorrigibilis, ipsume dignitatis sede deturbari ac deponi posse assii mauit. Pontifex enim propter solam haeresim deponi

potest. 9 erson alij lve Doctores Y arisien- pes ino verbo restondent nemini in a causa credendum,nisi conformiter ad legem diuinam oe naturalem lo-qμaturi Gersenio & Almaino nolim quicquam detrahere, nunquam tamen illorum haς in re sententia mihi probabitur. Certum enim est licere Paps & aliis Principibus, iuxta meliorem & receptiorem Doctorum sententiam , in sua propria

causa, siue patrimonij, siue delicti

160쪽

ius dicere: Capitulo, fum venissent, de iudici'. 6umjuper priuilerijssedu

solitae causa mertitur, nolum inde ipsis per alios iudicare. Quanto ve-

ro magis licebit istud in causis sitarum dignitatum; in qua etiam inferior, nisi alias recusetur, Iudex est competens r unde si inferioribus Praelatis regulariter testificari sit licitum in causis suarum Ecclesiarti, capitulo, in per detest ibin : quanto magis supremo Ecclesiae Pontifici ius tuum dicere licebit, eique, qua-uis in propria causa, a subditis praebendus erit amensius Vnde cum Apostolus pro Apostolatu suo testimonium tulerit, neq; indecorum putauerit, suum in coelum raptum publicare i sanctissimi Pontifices martyrio , aut sanctitate clari, pro sua Apostolica sede & Primatu iuste &legitimo poterunt decernerc. Neque hic importune ogganniat

SEARCH

MENU NAVIGATION