Libelli de ecclesiastica et politica potestate. Elenchus. Pro suprema Romani Pontificis in Ecclesiam authoritate ... Authore Andrea Du Val doctore Sorbonico, ..

발행: 1612년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

non ignoret dogma hoc fuisse a, Concilio Constantiensi damnatum ; nihilominus id ex verbis eius potest inferri. conficiamus enim, quasio , syllogismum. Regnum meum non est de hoc mundo, aut vulpes foueas habent: filius autem hominis non habet ubi caput reclinet: atqui Ecclefiasticis, non Con. suenit aliud regnum quam quod Christus in mundo habuit: ergo nihil habent aut habere debent in mundo , ne quidem ubi caput reclinet, quod est haereticum,& Co-cilio Constantiensi repugnans. Sed mittamus ista, de sipiritalibus enim non de temporalibus nostra est instituta disputatio. : Narrant opιimum Primipem

M. fonstantinum sic Episcopos assari

confvemsse, mos intra esto autem emtra Ecclesiam, a Deo Episcopus constitutus sum.

132쪽

Mendacium putidum. Eusebius Lib. .derem totam fidelissime describit. suis '' Cum Constantinus Episcopos in e ''

' a ri . . - - - 14

Aula Regia conuiuio excepisset,& sermo cidisset de templis infidelium edicto eius occlusis& prophanis eorumdem ritibus prohibitis, Episcopos ita affatus est. mos estis Ecclesiae Epycopi, ego mero eχ teriorum sum Episcopus , a Deo constitum; ubi notum est per exteriores , paganos intelligere, opponit enim exteriores , Ecclesiae,ieu congregationi Christianorum, quasi diceret Episcopos esse Christianorum Episcopos. Se autem gentilip m qui sunt extra Eccle stam. Deinde ex Eusebio, Consta . tinus nondum tunc Baptismum susceperat squamuis contrarium

sit probabilius in atqui Baptismus

est ianua seu fundamentum totius Bar . ad

iurisdictionis Ecclesiasticae,adeout '' ' '

133쪽

catechumenis nullo plane modo coueniat: tum quia nondu sunt de Ecclesiae corpore sed de anima tantum Ecclesii ut loquuntur, tum quia cum Sacerdos Mista sacrificium incipit e templo exeunt. Non poterat ergo tunc Constantinus mysteria,cerem Onias, necnoeaquς ad disciplinam Ecclesiasticam spectat cognoscere,multo mi nus de eis leges sancire, quod tamen vult aduersarius, in quo grauem tanto Imperatori infert iniuriam, quod scilicet vel Neophv-tus iuxta communem sententiam aut Cathecum enus tantum secundum Eusebium disciplinς Ecclesiastic t se immiscere prς sumpserit, contra ea quς coram pari ibus Nyceni Concilij publice est pro-

Russinus testatus mos constituit Saeer-

'r' dotes , potestat m dedit den obis iudicandi, oe id eo nos a mobis recte iu-

134쪽

dicamur , mos autem non potestis ab hominibus iudicari: propter quod Dei uelius inter mos expectate iudicium, estra iurgia quaecumqueseunt ad-

Dei referuentur examen; et os autem

nobis dati estis dii , m conueniens non est , mi homo iudicet Deos , sed iste uelut de quo friptum est Deus le- Pul si.

riit in Onagoga Deorum, in medio autem Deos duudicat. Que aperte imposturam Anonymi ostendunt; Consantinum nempe nunquam

se Ecclesiastic disciplinς Episco

P iura , sed exterjorum. scilicet gentilium Episcopum habeti voluisse. Quibus bene perceptis facile esti mi-dere, sty quo 'nsu Optatus Mileuito Par. 1t. ηψ nsferat 'clesia esse in Dpublica, μ' tanquam in alieno fundo, m territorio, ac dominio. Optati Mileuitani tempore,Imperium Romanum notantum Christianos, sed etiam Ge. . ules complectebatur , qui dignita-

135쪽

tibus &honoribus,ut de Christiani gaudebanr,& qui fortasse Christi, nos multitudine stiperabant. Nam etiamsi Constans,de quo sermo est apud Optatum Constantini fidem

nian pag. lequeretur, nec ab ea,Vt Trater eius

' Constantius, desciuisset: multi tamen Gentiles eius Imperio parebant;ideoque cum Christiani pa tem tantum imperij eo tempore constituerent, merito tunc dici poterat Ecclesiam in Republica tanquam partem in toto residere,pra sertim cum eo tempore longius latius u e diffusum esset imperium, quam Ecclesia.Iam vero, chim ad

impletum sit illud , ην adorabunt

, L eum omnes RGes terra, omnes gentes ieruient ei. Dabo tibi gentes haereditarem tuam, sty possessionem tuam terminos terrae: unum dc idem sunt Ec

clesia & Respublica Christiana. id enim,quaeso Ecclesia,nisi .

136쪽

coetus fidelium ρ &quid iam Respublica, nisi pariter coetus fideliu3cii momnes illius partes, Rex nepe&subditi, colla sua Christo summiserint,& Euangelio nomen religiosissime dederint. Non potuit igitur Anonymus nisi male feriatus, & Ecclesiae infensus as euerare, Ecclesiam es se in Republica: quasi vero haec multo latius pateret, Scnonnullos contin eret qui Christia. nae Religionis mysteriis non essent initiati. Unde turpius adhuc lapsus est, cum a s ruit Ecclesiam in Republica esse, tanqua in alieno sun do,& territorio: ex hoc enim aper te sequitur, quod cum Dominus fundi leges alteri ex iure praescribat, Reges & Principes, in quorueterritorio est Ecclesia, leges ipsi Ecclesiae posse prς scribere, non tantum pro temporalibus,de his enim

certo constat, sed pro disciplin

137쪽

Ecclesiastica, ut Concilia generalia ind1cere: hoc enim statim subiungit Anonymus,causas Clericorum cognoscere,iudicare, legeS pro Ec- clesi negotiis sancire, quae profectos praestirent Principes, falcem in alienam messem viderentur immittere. Quo d ut refellam , tantum referam illud Athanasii Epistola ad solitariam vitam agentes, Vbi narrat Osium Cordubensem, cum Constantius sibi potestatem hanc arrogaret, & iniquissime vendicaret, dixisse, Quis iidens eum in decernendo, 'incipem se facere Ehisco - porum m praesidere iudici,s Ecclesiasticis, merito dicat illum eam-imam abominationis desolationem esse, quae dicta est a Daniele Prophetas Quod autem Optatus nunquam voluerit Ecclesiam esse in Republica, ut in alieno fundo, satis ex consequentibus videre est, siquidem dicit eam

138쪽

esse in Republica,ut Sacerdotium, virginitas,& pudicitia erant in Romano Imperio: atqui fuisset admodum iniuriosum Imperio dicere

has virtutes morales in imperio ta- quam in alieno fundo fuisse, cum Romani inter omnes alias nationes iustitii; essent obseruantissimi,&ea de causa, auctore Augustino, totius orbis dominatum a Deo co- sequi meruerint. Voluit ergo Cptatus, virtuteS esse in imperio tanquam decus & ornamentum ma

ximum illius: sic&Ecclesiam esse Cin Republica, tanquam proprium& praecipuum illius ornamentum

quo exornatur, conseruatur , dc extenditur. Et iure-ne an iniuria olim Christia' bia iani CPrincipes 'πι cenam , Constantino num- politanam, Ephesinam Chalcedonen- .

hem atque alia concilia generalia coe- He Ano-

139쪽

θ ctat. Haeresis manifesta. nihil sanctius & diuinius , & quod magis potestatem iurisdictionis Pontificiae arguat, quam Concilia Oecum enica : eorum tamen conuoc

tionem & indictione noster Anonymus cum Luthero, Caluino &caeteris haereticis ad Principes refert. Idque, inquit, quia hoc ad exeeutionem diuini naturalis gy 6anonici iuris flectat. Verum tantum- abest ut hoc praedictis iuribus sit conforme,quin potius omnino re pugnet. Diuino quidem , quia Matthei 18. nunquam est legitimum Concilium nisi sit in nomine

Christi coactum , id est ab eo qui

eius Vices gerit nempe Pontificer Christus enim ascendens in coe lum Ecclesiam suam Petro in lit. rore piscanti, non Tiberio Romae imperanti

140쪽

imperanti gubernandam comm- sit : Naturali quia utriusque imperatoris scilicet & Pontificis Imperium diuisum est,nec unus alterius fines debet occupare aut inuadere; Pontificis autem fines Imperator inuaderet, eiusque iura violaret, si sacrorum Conciliorum con uocationem sibi arrogaret; sed praeterea frustra laboraret, nunquam enim posset omnes totius orbis Episcopos conuocare , quippe

cum Ecclesia multo latius imperio pateat, minusque est, ut ait D. Leo, quod Romae bellicus labor

subdidit , quam quod pax Chri

stiana se biecit. Iuri item Canoninico aperte contradicit, ut liqu-do constat ex varijs Pontificum &Conciliorum decretis; Marcelli Episse Au. martyris prohibentis synodos ge- ''-h nerales absque sua licentia fieri. Iulu Pontificis obiurgantis Orien

SEARCH

MENU NAVIGATION