장음표시 사용
221쪽
C o C C H I u S. 2os rerum , quos plurimos atque excellentes ,
ut in aliis facultatibus , tulit Britannia . De his suis studiis atque exercitationibus,
S si quid aliud erat, quod scitu dignum
putaret Cocchius , saepe certiorem faciebat suum amantissimum praeceptorem Thomam Puccinium , ad quem etiam misit sane longam & prudentiae plenam epistolam de more & instituto, quod nobiles Britanni tenent in educanda iuventute . Hac epistola Cocchius probabat in primis exercendum esse corpus , & ita afficiendum ut obedire animo possit in labore vitaeque incomm dis tolerandis . Qua in re procuranda quam providi & solertes essent quoque Veteres Romani , nemo ignorat . Cogitanti mihi quanta nominis sui gloria aemula & imita-ι
trix sit Britannia Romanorum virtutum com .suetudinumque , nunquam satis admiranda 'videtur humanarum rerum varietas, fori
naeque vicissitudo. Etenim eadem illa regio est , quae, ut pote rebuὸ omnibus aestima-.bilibus spoliata , ct non nisi essedariis abundans quondam ipsis Romanis fuit ludibrio
222쪽
ao6 ANTONIUS& despectui ci) . Sed redeat unde abe
ravit oratio. Intelligebat Antonius eam iamella de se omnium opinionem , ut si publice Medicinam facere Londini voluisset, plurimum inde percepturus effet utilitatis ;ipsaque coniux Valliae Principis ultro ei detulerat amplum stipendium , majoresque spes si sedem ac domicilium in Britannia
collocasset . At ille recusavit haec omnia desiderio incensus redeundi in patriam , auius , sicuti praeclare admonet Cicero , tanta est vis , ac tanta natura , ut vel Ithacam illam in asperrimis saxulis tanquam snidulum assixam sapientissimus vir Ulyxes immoetalitati anteposuerit . Priusquam itineri se committeret Antonius certiorem fecit sententiae voluntatisque sitae de se optime semper meritum Carolum Rinuccinium. Quod cum ille audisset sine mora egit cum Joanne Gasione Magno Etruriae Duce , ut hominem satis iam notum inter Academiae Pisanae Doctores cooptari vellet . Facile
Q vid. Cic. Epist. Fam. ad Trebat.
223쪽
Ie quod postulabat, obtinuit , & quod apud Principem gratia valeret , & quod ad holus etiam aures praeclara de Cocchio fama pervenerat . Tali modo ille an. MDCCXXVI. declaratus fuit Medicinae Theorcticae Doctor, quod munus non multos post menses inivit eleganti sane oratione , quam de Μedicinae
laudibus habuit. Quo quidem tempore ipso quidam homines qui oderant in Cocchio se
quentem transmarinarum rerum praedicationem , illiusque doctrinae , quae raro con gruebat cum ea disciplina , quam ipsi colebant , quorumque invidus animus osse
debatur, cum cernerent multorum nobilium
discipulorum & nonnullorum etiari ColIegarum non obscura in illum studia , nihil non tentandum esse statuerunt , ut eum de Iaudis possessione deturbarent - Cuius insearcem ut invaderent non habuerunt validiora arma , quam quae dabat iis summa dissicultas , qua in memoriter dicendo vehemem ter angi Cocchi uni haud obscure apparebat. Neque enim iis , ut his temporibus , Aca demia ferebat liberiorem licentiam de stri. Pto
224쪽
pto dicendi e superiori loco . Quamquam
magnitudinem animi minime inflexerit Cocchius invidorum injuriis , ut aliquid potius additum ad memoriam nominis illius , quam ademptum de fama dignitateque aequis hominibus videretur , decrevit tamen illorum oculos vitare cum linguas facile non ponset. Cessit ergo ex Academia Pisana pomquam paucos menses in ea fuisset , Florentiamque venit ibi tranquillitatem , non otium quaerens . Nam assiduitate quotidiana & non mediocri labore impositum mionus publice docendi in Lyceo Florentino Medicinam , naturalemque Philosophial , sustinebat , & colendis mansuetioribus musis operae plurimum, studiique consumebat. Cum se frequenter abderet in bibliothecam Laurentianam , exscripsit quidem VII. S.Gregorii Nysseni graecas litteras , quarum exem
plum postea vendidit non grandi quidem pecunia Ioanni Baptistae Caracciolo Theatino ,
qui easdem' epistolas anno MDC cxxx I. Florentiae edidit . Nec minoris laboris fuit omnes Philonis Hebraei inanu scriptos Codr
225쪽
ces, qui th eadem sunt bibliotheca, diligenter evolvere , & cum editis illius scriptoris
libris conferre ', ut varias lectiones ' notaret , utque mancos corruptosque locos sup pleret atque emendaret e quae res maximae
utilitati fuit Mangelo cum Londinensibus typis Philonem imprimendum curaret t. In bibliotheea Monachorum Cassinensium ex an liquo Codice descripsit Charitonis Aphrodisiensis amatorias' narrationes de Chaerea S Callirohoe ea mente , ut e Graeco in Latinum converteret & in lucem emitteret . Sed magnam quam ex huiusmodi opere poterat sibi polliceri gloriam cum levix L. centussium compendio commutavit .
Τanti enim illud exemplum emit Iacobus Philippus de Orville , a quo consilia Coc ehit ad exitum postea perducta fuere. Volens autem Antonius ampliorem habere campum , in quo cognosci posset, quantum praestaret in Graecae & Latinae linguae cognitione , & in omni fere arte , cui pro posita sit hominum salus, in latinum sermonem, convertendos suscepit chirurgicos, Tom. IV. o quos-
226쪽
quosdam veterum Graecorum libros, qui Iatebant in thesauris bibliothecae . Mediceae. Neque illud minus laudabile , quod ad exeriscendos magis magisque discipulos suos , studiumque Historiae Naturalis recolendum dederit operam , ut quae an. MDCCXVIII. a Petro Antonio Michelio, Nicolao Gualterio , Se Sebastiano Franchio instituta fuerat Societas Borantea & quae pene esse desierat, instauraretur . Qua in solemni imstauratione, quae accidit an. Μ DCCXXXIV. nobilem ipse orationem habuit de utilitate Historiae Naturalis .; Hujus facultatis biennio post laudationem quoque, conscripsit , cum iussu illius qui Societati praeerat sibi dicendum fuisset de Michelio , qui
per illa tempora e vivis excesserat . Diia ficile enim erat a commendatione unius alterius laudes seiungere , cum nemo dubitet Michelivm longe omnibus , saltem in Italia , antecelluisse rei herbaliae: intelligentia. Hoc autem argumentum ita tractavit Cocchius ut nihil gravius & ornatius afferre potuisse iudicatus fuerit 3 quo iudi-
227쪽
iudicio plurimum ipse laetatus est , quod
non tam propriae quam amici & praeceptoris gloriae servire optabat . Recitavit e dem ferme tempore Latinam orationem de usu artis anuomica, in qua enucleate &polite , ut solebat , illius artis ortum , Proingressionem , utilitatemque in medicina &chirurgia facienda persecutus est. Ab hac oratione exorsus est munus , quod sibi aiasignatum fuerat docendae Anatomes in No socomio ad S. Mariae Novae. Illud vero sic obivit, ut non solum doctus , sed etiam ele- gans explicator admirandae corporis humani
fabricae iudicari voluerit. Quapropter & studiose & frequenter audiebatur . Vidit tamen non satis consultum esse utilitati illorum qui medicinae studebant in eodem Nosocὐmio , nisi ad publicas exercitationes anatomicas , quae instituto maiorum hiberno tempore fieri solebant , privatae & annuae adderentur . Itaque ejus consilio Sc auctoritate factum est , ut nova ibidem institueretur schola , quae totis illis quindecim annis , quibus illam rexit Antonius , sem o a per
228쪽
per floruit nobilitate discipulorum . Neque hos Antonius in sola Anatome erudiebat , sed etiam' Chirurgia , maximeque Medicina . Quoniam vero , ut praeclare admonet Cicero , Medici quamvis artis praecepta perceperint , quidquam magna laude dignum sine usu & exercitatione consequi non possunt , Cocchius inon solum suadebat , sed etiam iubebat , discipulos suos secum invisere aegrotos , originem , pro gressiones & exitus morborum describere, horumque veras caussas in cadaveribus dissectis investigare & adnotare ; qua qui dem re nihil est neque certius , neque e peditius ad perfectam artis cognitionem acquirendam . Cum vero plurimis in curationibus ipse ostendisset se de instantibus verissime iudicasse , R de futuris callidis-sme coniecisse , tanti hoc fuit ad illius famam , ut eodem tempore & discentibus& consulentibus satisfacere cbperetur . Est boni Medici non solum diligenter videre qui cursus , ct natura sit - morbi, verum etiam acuere ingenium ad . praevidendum
229쪽
Co CCHI Us.' at 3 quid futurum sit . Caute tamen praedice
dum est , cum sit nihil incertius hujusmodi medicis divinationibus , nihil fallacius rationibus illis , quibus illae plerunque nutuntur. Sed Cocchius nimis sibi confidens , putansque ex suis superioribus vere proe-- dictis constituisse jam apud homines auctoritatem augurii & divinationis suae , non dubitanter & temere de vita aut morte aegrotantium ferebat sententias , quas rei exitus saepe erroris redarguebat . Ex quo famctum est ut per quos gradus ad famanta, excellentis medici pervenerit, per eos fere ad contemptionem descenderit . At nos qui huiusmodi regula casus enim in medicina dominatur J magnos medicos metiendos minime putamus 'videmur posse con tendere Cocchium , quamvis non alter
AEsculapius fuerit , &' exemplo , & pra: ceptis , R institutis c servat adhuc Florentinum No comtum multa , quae iussu& auctoritate Principis ipse praescripsit optime meritum de simplicis illius medicinae genere , quod maiores nostri , ac in
230쪽
primis Franciscus Redius praeclare fundatum nobis reliquerunt . Cum autem hos inter ingenio scientiaque iure putaretur excellere Laurentius Bellinius , imagna cura Scdiligentia conquisivit Cocchius scripta illius , quae minime essent edita , eo consilio ut ipse in apertum referret Nec aliud quidpiam obtinere potuit, quam se mones quosdam Italicos de Anatome . Hos
vero maximo Ornamento affecit , cum squae praefatus est de materia , in qua singuli eorum versantur , de scribendi genere Bellinii proprio , de eiusdem doctrina , infortuniis , aliisque rebus ad ipsius vitam
pertinentibus , neque elegantius neque eruditius scribi potuerint . Paullo longius quam par erat Antonium efferre voluisse simplicem medendi rationem ii iudicabunt , qui legent illa quae ipse exaravit de victu Py. thagorico . Noverat longinqui temporis usu.& periclitatione quam salubriter homines saepe abstinerent a vino , uterenturque iis cibis , qui facillimi sunt ad concoquendum, quales sunt fructus , olera , lac , mei .