Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1774년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

linguae prorsus esset ignarus , ex figurarum tamen forma coniicere se poste arbitratus est, illos aut integrum Apollonii opus esse , aut eius epitomen e utrumvis esset, dignum opus se existimare affrmavit latina interpretatione publicaque luce , &hoc quoque commodum postulare atque expectare litteras a Medieeis Principibus . Facile Leopoldus obtinuit a Magno Duce,

ut aestate an. MneLviii. quod tempus Vacabat Borellio a doeendi munere , is Romam mitteretur , non dubitans ibi inve tum' iri aliquem Arabicae linguae peritum , quocum Borellius , collatis studiis , Apollonii interpretationem consectet . Graviter hare tulit vivianius , se quod Magnus Dux sibi Borellium' anteposuerat , & quod novae sibi cum hoc aegrimoniae oecasi nem datam esse putabat, quasi id in primis spectasset Borellius in huiushiodi mandato postillando suscipiendoqua , ut ad n iis

hilum veniset laus quam ex sua Geome- mea DMnatione in m conteorum Apollonii merito sibi augurabatur. In hae certe retota

342쪽

tota erravit Vivianius , quia nihil vafre scha alitiose egit Borellius , 8c quia editi ab hoc V. VI. &, VII. Apollonii libri anno

MDCLXι. biennio postquam Vivianius ediderat Divinaturani suam , husus laudi non. solum quidquam non detraxerunt , sed etiam plurimum addiderunt . Quatuor cim citer mensibus Romae fuit Borellius , quos

rum tres consumpsit in eo , quod commemoravimus , . opere conficiendo a Qua

in re socium habuit Abrahamum Echelle iam Maronitam in quo erat quidem mirabilis cognitio Arabicae linguae , cetera rumque linmarum orientalium , sed nul-' la Geometriae. Quapropter Bosellius , uemanti veluti duceret Interpretem suum seogebatus ante instituere , Sc , ut ita dio eam , divinare demonstrationes, quas ident interpres latine reddendas suscipiebat , si que iudicare poterat recte illum L feddidisse , quando inter se demohstrationes congruebant . Augebant vero difficultatem infinita propedum menda tum in sententiis , tum in verbis , ac praesertim in numeris ,

343쪽

328 3 o. A L s O N s u squibus corruptus erat codex , a quo etiam

aberant puncta di acritica , quae maximi momenti sunt non solum ad verborum sensim sed etiam ad ipsas litteras internoscendas . Quare minime est mirandum AEchellensis principio desperaverit de opere absolvendo , nec illud absolvi potuerit nisi incredibili patientia atque industria quam duo viri sua quisque in arte perfecti in ipsum contulerunt. Neque in solo Apollonio Echellensis Sc Borellius constiterunt , sed etiam operam contulerunt in librum Archimedis , qui e Graeco in Arabicum ipse quoque conversus fuerat , eratque in extrema codicis Parte . Haec omnia vero tum Apollonii tum Archimedis cogitata multis additis atque allatis de suo ita illustravit amplificavitque Borellius , ut vere de eo praedicaverit. Jo. 'Dominicus Cassinius i us ram longi temporis , qua rerum mathematicarum amatores caruerunt , magnitudine S persectione operis. ipsum sarci sis.

344쪽

dus Princeps , ut conquireret si qua Romae essent Raphaelis Magiotti scripta , re

pertaque aut compararet aut exscriberet a

Fuerat hic vir in Galilei intimis , ade que praestabat litteris , ut Torricellius de eo. assirmaverit. i) sicut in , plurimis aliis scientiis artibusque , ita O in. matbematicis disciplinis neminem illi jure anreponi posse . Verum post. Iongam conquisitionem dolem ter sane retulit Borellius Leopoldo ad m, randa Magiotti inventa cum ipso: periisse in ea, quae paullo ante Romam afflixerat , pestilentia. Nam cum illa consignan 'set chartae pIagulis , has , perinde . ac si nullius momenti res esset , concremaverant ii, qui ad purgandas domos illorum , quoν pestilentia absumpserat , mittebantur . At Borellius volens aliquo modo satisfacere summo desiderio quo tenebatur Leopolaus , colligendi illustrium virorum monumenta , facile a Michaele Angelo Riceio impetravit litteras , quas ei scripse

345쪽

rat Torri cellius , ut illum doceret de

rometro a se invento , utque convinceret

adscensum hydrargiri in tubo pi ementi aeri cadversus enim hane sententiam non- nonnulla obiecerat Riectus unice trib enduin esse . Quod vero Borellius priusquam has litteras vidisset , potuerit ean dem rem iisdem rationibus atque armmentis, quae attulerat Torricellius , comproba

re , hoe summae illius 4 qua valuit , per spicientiae in rebus physicis testimoniumshaberi debet ci) .' Fuerunt se alia monu-

menta Haee habet Borellius in epistola quada, ad Leopoldum . In quem proposito diro un gusto dissipia

346쪽

menta ingenii praestantissimorum virorum , quae secum Roma Florentiam asportavit Borellius. Pertinebant haec ad amantissimum praeceptorem suum Benedictum Castellium , Sc ad motus aquarum scientiam , in qua is omnium fuit facile princeps . Ut vero Leopolito ostenderet Borellius quantum in hac quoque scientia processisset , utque 'Praeceptori , a quo summa acceperat, aliquid redderet, ad supplendum locum quemdam libri , qui ab eo conseriptus fuerat . delia misura deli' aeque correui, ' probandum suscepit in definienda velocitate duarum imparium aquae molium per eundem inclia

natum canalem excurrentium perpendendas

esse lineas curvas , quas sectionum gravitatis centra describunt. Est in manibus h minum Borellii scriptum , de quo tamen ingenue ipse professus est , se eodem pia

ne contentum non fuisse , quanquam magna spe ad probandum , quod intendebat, aggressus fuerit: postea se aliud prolat rum , si invenissiet meliora . Sed quo' citius illud quod susceperae non mediocre

munus

347쪽

munus conficere posset , abdicatis a se ce teris ollinibus non necessariis occupationi bus , in suo absolvendo , edendoque Apollonio Pergaeo elaboravit . In quo opere quod putavit locum habere posse qua, tuor priores libros , ipsius Apollonii , quos ut commodo discipulorum suorum inserviret, nova quadam eaque faciliori & breviori ratione exposuerat, ad hoc quoque opus expollendum se applicavit Quod cum ab eo. audiiset Leopoldus dixit perutile quidem. fore consilium , sed in aliud tempus reiiciendum . Nam , haud b decere arbitrabatur, aliquid novae interpretationi admisceri. , nisi quod ad illam unice pertineret et posse commodo suo Borellium in universo Apollonio exponendo coarctando que eandem operam , quam in Euclide collocare se Etenim ea omnia, quae Eucli

des cccc LXXIlI. propositionibus comprehendit , Borellius. in suo Euclide I estituto ad ec xxx. . propcisitiones: redegit , hasque , quod mirabilius dest , semper intellectu faciliores , sepe etiam gemraliores . In Proportio

348쪽

portionum vero scientia ab longo & difficili anfractu , quo 'illam. Euclides circum- scripserat, liberanda illustrandaque praesertim insudavit , idque caussam . sibi dedisse universi operis Euclidei perficiendi Auctor

in Praefatione narravit . Digna haec put vit Borellius , in quibus elaboraret , non modo ut ostenderet se superare omnes aequales suos cognitione . Geometriae , sed etiam ut sterneret viam ingrudientibus ad

naturae scientiam , quam idcirco densissima quadam caligine obrutam iacuisse usque ad Galilei aetatem dicebat , quod nullum habuisset lumen mathematicarum disciplinarum. Quare si his multum Borellius attulit perspicuitatis & incrementi industria sua , multo studiosius etiam fontes illarum

aperuit, e quibus infinitae utilitates ad omnes physicas facultates dimanant . Hoc quid& quantum fuerit ii praesertim intelligent, qui Borellii libros legent, in quibus rerum

maximarum , reconditiorumque notitiae. geometrice expositae passim inveniuntur ,

quique sciunt factum opera, exemplo spr.

349쪽

praeceptis illius, ut a Bellinio Medicina ,& a Malpighio Anatome ad novam , ut

ita dicam , vitam revocarentur. Venerat Μalpighius Pisas exeunte an. Μ DcLV . tra

diturus e su riori loco Medicinam theoricam . Inita cum Borellio amiςitia vidit hie statim hominia singulare ingenium . Itaque minime tempus dimisit , & eum cohortatus est, ut excusso Peripateticorum , ct Galeni eorum iugo , se in Geometria liberoque philosophandi genere exerceret . Vix annus intercesserat ab haς ςohortatione cum Μalpighius in incognitas insperatasque regiones se adductum senat .

Neque est credibile quid intereta ipsi Bo-

rellio videretur inter eum , qui tum erat, ct qui anno ante fuerat . Bonis initiis ille alacrior factui nullum abire diem sinebat quin ad' Borellium veniret ; educatusque in eius disciplina toto triennio quo Pisis fuit , evasit perfectus medicus & anat mici :. . Quare minime est mirandum si Commendatione & iudicio ipsius Borellii

350쪽

lessanae Medicinam assignato ei M. cen-tpsiiuui stipendio . At exercitationes an tomicae quibus praeerat Borellius, non tam profuerunt Malpighio, ac ceteris qui illius domum frequentabant, quam ipsi scientiae anatomes , quae per illas non mediocriter aucta fuit . Ab hoc enim fonte profluxeo runt inventa tubulorum pelvis , de quibus satis multa diximus in Laurentii Bellinii vita , carnearum fibrarum cordis in modum spira: revolutarum , de quo invento

loquitur Malpighius ipse in principio commentarii rerum a se gestarum , & stru- sturae testium ex innumeris canaliculis , qualis a Claudio Auberio , qui illam primus observavit , exposita fuit in eo , quem hortatu Borellii edidit Florentiae hac de re libello , Vauesit Dathirii Bonclari nomine. Erat quidem uberius anatomes peritu ad quam profitendam Patavio Pisas evocatus fuit ; sed doctrinae augendae occassonem illi dedit Borellius , quod eo is primis uteretur ad dissecanda; animalia , in quibus se ceterosque Matomes studi fos s

SEARCH

MENU NAVIGATION