장음표시 사용
351쪽
sos , qui domum suam frequentabant . exercebat. Dum vero hae anatomicye observationes instituebantur , eo acrius exacuebat Borellius aciem oculorum ingenii que sui, quia ex eo tempore non solum animo conceperat , sed etiam inchoaverat magnum & admirandum opus de motu animalium , in quo tota reliqua vita insudavit. Verum quod mireris , inventi sunt inter ipsos Medicinae magistros , qui has
exercitationes non solum contemnerent ,
sed etiam exagitarent . Cumque aliquando accidisset ut Malpighius illos auditores cum Borellio haberet, dum partem legeret suorum dialogorum in qua observata a sese quaedam referebat de sanguinis naturaeontra Galenicae medicinae dogmata, eum legentem omnes praeter Borellium relique runt i quare potuit idem dicere quod dixisse ferunt Antimachum Clarium poetam, cum a corona, uno excepto Platone, ipse quoque legens relictus fuisset e legam nihilo minus 3 Plato enim. mihi unus instar est omnium . Quid vero continerent hi
352쪽
Malpighiani Dialogi , quantum medicinam& anatomen ii illustrarent, quae adiumenta suppeditaverit Borellius ad illos contexendos , & quam misere demum perierint,
ex ipsius Malpi illiti vita a se scripta intelligi potest. Relicta, ut diximus , Academia Pisana , id in primis doluit Malpi-ghius , quod carebat iucundissima consuetudine amici , collegae , & praeceptoris , qui se Sc communicando & monendo &favendo semper adiuverat . Cui incomm do detrimentoque ut subveniret , utebatur hono litterarum , & eadem fere absens quae , si coram .esset, consequebatur . Uerum postquam Borellius vidit Malpighium praeclaris inventis suis tantam collegisse famam , ut nemo ei . par poneretur in earum rerum investigatione , quae a natura involutae videbantur , ita se gessit adversus illum , ut invidiae , ςuius acres morsus ipsum vexabant , minime. repreheosionem effugerit. Miserrimum est omnino suis bonis contentum non esse , & alienis invi- dere . Non enim omnia possumus omnes , m. IV. Y & in
353쪽
& in magna rerum copia aliud alii natura iter aperuit. Illud vero quod .ipsa tum Borellio tum Μalpighio assigἡasse videbatur , ita ab iis ςonfectum est , ut merito Laurentius Bellinius alterum appuli verit virum prodivomm in demonstrationi- , al- . terum virum prodigiorum in observationibus .. Neque istam suam tam miram doctrinam in terra solum continuit Borellius , sed etiam ad supera atque saelestia transtulit , quae sibi contemplanti haec sola praeclara 2 mirabilia , cetera minima Sc ςontem ptibili videbantur. Atque huic suo in Astronomiam studio quo ςumulate satisface, re posset Borellius , aestivis temporibus . quibus Florentiae esse seleb t, Magnus Dux Ferdinandus locum ei ad habitandum op portunum attribuit prope turrim illarun aedium , ubi quondam sedem habuit Magistratus , penes quem summa erat Reip. Florentinae, nec noti in arce S. Miniatis , qui est prope urbis moenia excelsus locus.
Neque hac re contentus Ferdinandus commodavit eidem magnum telescopium Madose
354쪽
Josepho Campano singulari artificio elaboratum , horologium pendulo instructum, reliquamque astronomicam supellectilem . Principio borellius se se ad Saturnum convertit, primusque Italorum s lema Satinnium Hugenii confirmavit, liberavitque suspicione erroris , quem illi obiiciebat Eustachius Divinius , seu potius Honoratus Faber e s. l. quem Hugenius Apellem Iatentem post tabulam vocabat . Ut vero h jus rei veritatem oculis subiiceret, globum annulo circumdatum ita confecit , ut is mirabiliter repraesentaret Omnes annuli
Saturnii phases , ejusque umbras in ducum ipsius Saturni proiectas tum quas ipse o, servaverat, tum quas ab Hugenio aliisque illustrioribus Astronomis descriptas repe irerat; satis etiam ostendebatur illa maςhina , quantum vacillarent atque claudicarent quae Venditabant oppugnatores Hugenii, Plurimum intererat ea scire quae non tam ad astrorum scientiae incrementum , quam ad
355쪽
I ema constabiliret , & quae Divinius ut
illud everteret , scripto mandaverant , de- Iata ad ipsum Leopolitum tanquam ad patronum fuerant. Cum vero Academiae diceae nomine scripta an . Μ Dc Lx. ad Huge-
ilium a Laurentio Magal octo epistola fuisset , in qua plura erant de notatis rebus in Saturno aliisque sideribus , tota huius rei materia a Borellio suppeditata fuit . Solis Sc Lunae defectiones complures idem observavit, deque lunari quadam omnium nobilissima , quae accidit xvi. Kal. Quint. an. MDc LXVI. facta ab eo descriptio edita fuit Parisiis cum notationibus Payenii ci . Sed praesertim Borellius curiosus fuit in exquirendis moti iis & semita Cometae ,
qui apparuit exeunte anno ΜDc LXIv. , R
de quo etiam libellum scripsit latens subsicto Petri Mariae Mutoli nomine . Certi atque constantes siderum motus , & quae omni ferme tempore captae de iis sunt ob
ser- si In Ephemerid. Erudis. die 6. Septemb. De hac observatione nonnulla quoque commemorat Io. Ba
ptista du Ηamel in Hist. Resiae Scient. Acad. Lect. III. cap. II.
356쪽
BORELLI us. 3 l servationes , effecerunt ut ex omnibus phy isicis facultatibus nulla esset quae tam, accuratam disciplinam , tamque facilem co- gnitionem haberet , quam Astronomia . Nihilo tamen minus pars erat quaedam spectatis ad Cometas , quae latebat adhuc involuta obscuritate naturae , illustriorumque Astronomorum de iis sententiae nam Galileus ipse inter meteora illos recensebat)tam aberrabant a vero , quam a nobis aberrant ipsi coinetae . In tanta obscuritate non omnia quidem videre potuit Borellius , dum suum perscrutatus est Cometam . Vidit tamen nonnulla , quae eius miram se gacitatem declarant , quaeque digna sunt immortali memoria & gloria . Etenim non dubitauli affirmare contra Cassinii judicium
cometas non circum terram , sed circum solem planetarum more converti , mo ri-que , contra omnium antiquorum & recentiorum astronomorum auctoritatem , per curvam lineam parabolae perquam simi
Legenda est omnino epistola quam hac dere
357쪽
huius inventi gloriam non uni Hevello deberi , qui triennio serius hae ipsa de re cogitationes suas in medium protulit. D hique Borellius diurnam cometarum para I- laxim ope observationum , quae in variis remotisque regionibus haberentur , recte posse definiri assirmavit. Praeter ea , iussu Magni Ducis , subductis calculis derivetis vit ex Galilei observationibus ephemerides Medieeorum Planetarum 3 & aestate an. MDCLxv. nullum fere diem abire sivit quin illorum motus positionesque contemplaretur . Quoniam vero haec contempsatio ocucasionem ei praesertim dedit conficiendi operis quod inscripsit: Theoricae Medice rum Planetarum ex cani pissicis deducta , hane veniam mihi concedendam puto , ut paullo longius rei initium repetam . Vixdum Galileus detexerat satellites Jovis , cum cognitum est quanti id moments etae
ad definiendas locorum longitudines , & ad Geographiae & rei Nauticae disciplinas in-
358쪽
E o R E L L I u s ' 3 38aurandas. Quapropter omnes fere ill rum temporum Astronomi se se converterunt ad eorumdem motus indagandos, observandaque phaenomena , spe ducti posse aliquando veras illorum theorias determinari . Periescius - omnium primus , opem ferente Morino aliΗque astronomis , hanc rem tentavit , sed breui abiecit disdens se eo , quo intendebat , posse pervenire .
Rei disieultas minime quidem tardavit ii dustriam Simonis Marii ,' & Jo. Baptistae Hodiernae , sed suum quisque opus adeo infeliciter confecit , ut ii fortasse melius consulturi gloriae suae fuisse videantur , si se ab ipso abstinuissent . Ex quo factum est ut Astronouitae studiosi omnia a Gali- leo & Keplero expectare viderentur . Galileus quidem nulli pepercit industriae , ut satis hominum expectationi saceret , Scxx VII. ferme consumpsit annos in observandis Iovis satellitibus; cumque extremo tempore oculorum lumina amisisset concessit amico Sc discipulo suo carissimo vincentio Raiaerio notata , a se se , non du-Y bitans
359쪽
bitans quin opus , quod inchoaverat, ab illo perfici posset . Perduxit Rainerius observationes suas ad annum usque Μ DcXLVIII. quo tempore ille e vita excessit, & cum eo perierunt, caussa creditur Quaesitorum Fidei , omnes tum ipsius , tum Galilei i dustriae fructus . Doluit in primis BoreI- .lius hanc iacturam pro suo singulari in astrorum scientiam amore 3 tenebaturqtie incredibili desiderio , ut aliquis exurSeret , a quo tandem theorias Mediceorum Planetarum haberemus . Ne magnum hoc onus sibi imponeret obstabat non animi , sed corporis infirmitas , & multae ac Variae , quibus erat implicatus , occupati
nes . Volens vero aliqua ratione succurrere , & viam , ut ita dicam , commonstrare difficillimum , & longissimum iter ingredientibus , opus , de quo supra mentionem fecimus , in lucem hominum emisit. Ut Planetarum Mediceorum phases iis simillimae , quas e terra in luna conspicimus , verique illorum motus & duplicem quidem motum habent , unum circum
360쪽
ΕΟRELLI Us. 343 Jovem , alterum circum Solem cum ipso .' Iove , quem consequuntur ut comites
cognoscantur . referatiturque in tabulas , ne-.
cessarium esse ait Borellius fingere cogitatione nos primum ex Iovis centro , dein inde ex sole intueri ipsos satellites ; ac postea redeuntes ad terram legibus opticis definire omnia eorumdem phaenomena qualia nobis apparere debent pro diverta po . sitione & motibus non solum satellitum &Jovis , sed etiam terrae . Nunc terrae min. tum non expressit Borellius , sed adumbravit timens iniquitatem temporum , &reminiscens Galilei infortunia . Quod vero Io. Dominicus Cassinius non alia pro cesserit via quam commonstrata a Borellio , ut Veros ab apparentibus satellitum motus distingueret referretque in tabulas , quas primum edidit an. MDCLxv I ita hoc maxime gloriosum ipsi Bor ellio fuit. Intellexit enim Cassinius posse contrario ordi-. ne ex observationibus e terra habitis inferri motus satellitum quales e sole conspicerentur , & hac tandem via motus