장음표시 사용
31쪽
Homines. Phoebus enim semper civitates gaudet Condi & ipse fundamenta earum Phoebus Ponit. Quadrimus adhuc prima fundamenta Phoebus jecit In pulchra Ortygia rotundam Prope paludem.
Diana venata capita assidue caprearum 6o Cynthiadum afferebat, ipse vero compingebat aram Apollo. Construxit quidem cornibus sundamenta, compegitque aram Ex cornibus: cornua vero undique opposuit parietibus.
Sic didicit prima findamenta Phoebus jacere. Phoebus etiam foecundam meam civitatem ostendit Batto: 65 Et Libyam ingredienti corvus praeivit populo Auspicatus coloniae ductor: & juravit se moenia daturum Nostris regibus: & semper stat jurejurando Apollo. O Apollo, multi te Boedromium appellitant, Multi etiam Clarium undique enim nomen tibi multu
Sed ego Carneum. mea in patria sic Vocatur. . Sparta tibi, Carnee, prima fuit sedes :Altera dein There t tertia vero, urbs Cyrenae.
Te quidem e Sparta septimus in familia OEdipi Adduxit in Theraeam coloniam: e Thera autem 75 Sanus Aristoteles Asbystidi invexit terrae :Construxitque tibi admodum elegans templum, inque civi
Instituit sestivitatem anniversariam, in qua multi Supine procumbunt in coxendicem, o Rex, tauri. Io io Carnee, quem multis precibus venerantur, tuae quidem arae 8o Flores gerunt in Vere, quotquot tempus Pictos tum producit, Zephyro inspirante rorem, Hyeme vero crocum suavem. & semper tibi perpetuus ignis est: Neque unquam hesternum absumit carbonem cinis. Equidem laetatus est vehementer Apollo, quando cincti baltheis Bellonae i. armati) 85Viri tripudiarunt cum flavis Libyssis, Solenne ubi ipsis Carneae sestivitatis advenisset tempus. Sed tum nondum ad sontem Cyren poterant accedere Dorienses: verum densam nemoribus AZilin incolebant.
33쪽
34쪽
Hos quidem rex Apollo ipse vidit, suaeque ostendit conjugi, 9o
Stans super Myrtusa promontorio. ubi leonem Hypseis occidit, boum Eurypyli perniciem. Haud ista saltationem vidit diviniorem aliam Apollor Nec civitati ulli tot largitus est commoda quot Cyrenae, Recordatus pristini orenes raptus: neque sane ipsi 9s Battiadae misis quam Phoebum Deum ullum coluerunt. Io io Paean, audimus: quoniam istum Delphicus tibi primum hymnum invenit populus: Quo tempore jaculationem aurearum demonstrasti sagiti
Nam Pythonem tibi descendenti occurrit saeva bestia, ioci. Horribilis serpens. eum tu quidem occidisti, aliam super aliam Mittens velocem sagittam. acclamarit autem Populus, Io io Paean, mitte sagittam : quoniam te mater Peperit auxiliatorem. Atque hoc ex illo canit Invidia in aures Apollinis clanculum dixit, IosNon admiror poetam, qui non tantum, quantum Pontus,i
Invidiam Apollo pede repulit, & sic dixit: Assyrii fluvii copiosus est fluxus, sed multas
Sordes terrae & multam in aqua illuviem trahit. Cereri autem non ex omni fluvio aquam libant Melissae: IIo Sed qui purus &. nulla sorde insectus serpit Fonte e sacro parvus latex, eximius aquarum flos. Salve rex: sed invidus ubi male pereat, illuc abeat.
DIA ΝΑΜ neque enim leve est canentibus, si eliis
obliviscantur Celebramus, cui tela & retia curae sunt, Et tripudium sub arboribus, & in montibus ludi. Principium hinc ducentes, quomodo, quum patris insideret genibus, . Puella
35쪽
Puella adhuc adolescens, haec verba ad patrem protulerit: sm mihi, lata, virginitatem in aeternum Conservare, Et nominum multitudinem: ne hac mecum Phoebus certare possit. Da etiam sagittas & arcus. sine, Pater: non a te pharetram, Nec postulo magnum arcum, mihi Cyclopes sagittas Confestim fabricabunt, mihi etiam flexilem arcum) Io Sed ut lucem seram, & ad genua usque tunicam Succingam fimbriatam, quando agreites seras perimo. Da mihi item sexaginta tripudii socias Oceaninas, omnes noVem annos natas, omnes adhuc puellas discinctas. Da quoque mihi pedissequas Amnisides viginti nymphas: IsQuae mihi & calceamenta venatoria, &, ubi interdum n que lynces
Neque Cervos arcu seriero, celeres canes bene curent. Da praeterea mihi Omnes montes: urbem vero mihi quamcunque imperti, Quamcunque vis. rarum enim hoc erit, quum Diana in ur- Dem ibit: In montibus habitabo : urbibus vero admiscebor homi
Solummodo quum acutis pariendi doloribus mulieres Oppressae vocarint me opitulatricem : quibus me Ρarcae. Ut primum nata sum, sortem assignarunt opem serendi: Quoniam & quum me pareret & in utero serret non doluit Mater, sed sine labore e suo deposuit utero. 25 Sic puella loquum, barbam Voluit patris ἰ Apprehendere: sed saepius frustra extendit manus, i . Usquedum attingeret. Pater autem annuit cum risu,
Dixitque, eam demulcens, quando mihi tales liberos deae Pepererint, parvi ego aemulae Iunonis . 3o Iracundiam aestimavero. habe, filia, quaecumque ultro Postulas: sed & alia pater multo majora dabit. Triginta tibi urbes, & turrim non unam dabo: Triginta tibi urbes, quae neminem alium Deum honorare' Scient quam solam te, & Dianam solam invocare. 35Multas etiam communiter eum aliis urbes dimetiendas Tam mediterraneas quam insulas dabo: & in omnibus erunt Dianae arae ac luci. sed & viis . - 2 Praeeris
38쪽
Praeeris & portubus inspectrix. Sic ille loquutus,
Orationem suam confirmavit capite. ibat autem puella 4o In Leucum Cretensem montem vestitum sylva e Inde ad Oceanum. Multas vero ibi delegit nymphas, Omnes novem annos natas, omnes adhuc puellas distinctas. Laetebatur Caeratus fluvius vehementer: laetabatur &Tethys,
Propterea quod Latoniae filias misisset socias. 45 Hinc deinde ad Cyclopas transiit, eosque reperit Insula in Lipara Lipara nunc, sed tum erat Nomen ei Melimnis; super incudibus Vulcani Circumstantes massam. Urgebat enim ipsos grave opus. Equestre fabricabant Neptuno aquarium. id es, in quo illius
equi aquarentur. 5ONymphae vero pertimuerunt, cum aspexissent horrida monstra Jugis Ossae montis similia somnibus autem sub cilio Lumina erant unocula, clypeo aequalia quadruplici, I orvum tuentia) & cum strepitum audivissent Incudis resonantis, itemque magnum ac vastum spiritum 55 Follium, ipsorumque gravem gemitum. insonabat enim
Insonabat & Trinacria Sicanorum sedes: insonabat & proxima Italia : magnus item strepitus in Corsica resonabat. At postquam illi CPelopes malleis sublatis super humeros, Aut aes candens e camino eductum, aut serrum Alterne seriebant squandoquidem valde laborabant Ideo ipsos non potuerunt securae Oceaninae Ne contra quidem aspicere, neque sonitum auribus percipere. Neque hoc aegre serendum in i s. illos enim quae etiam non amplius sunt ita parvae Nunquam sine tremore aspiciunt divorum filiae. 65 Sed cum puellarum aliqua immorigera adversus matrem Pecincarit, Mater quidem Cyclopes suam eonera filiam advocat Amen, aut Steropen : e domo vero interiori Provenit Mercurius, Carbone oblitus atro. Statim is puellam territat: at ipsa genitricis 7o Subit in gremium, ponens super Oculos utramque manum. Tu vero puella Diana etiam longe ante, trima adhuc existens,
39쪽
Ubi venit Latona in Liparam, te in ulnis gestans, Vulcano eam arcessente, ut munera tui videndi gratia dareti Bronte te in robusta collocante genua, 75 Pectore e magno Brontae hirsutas excerpsisti setas, Evulsistique. violenter. Itaque depilis etiamnum adhuc Intermedia pectoris manet pars, ut quando temporibus Hominis insidens capillos depasta est alopecia: Proinde valde animosa ipsos sic tum aflata es: 8o Cyclopes, mihi aliquem Cydonium agedum arcum, Et sagittas, cavumque claustrum sagittarum. i. pharetram, Fabricate. etenim egosum Latonae, sicut Apollo. Quod si ego sagittis agrestem porcum, aut aliquam Pra
grandem Feram venatu cepero, eam sane Cyclopes comedent. 85 Dicebas. at illi perfecerunt, statimque armata es Dea. Continuo autem ad catulos reversa, pervenisti ad mansionem Arcadicam rinos. Is tum carnes Lyncis secabat Naenaliae: ut ejus foetae canes escam comederent.
Tibi autem barbatus Pan duos quidem canes, media parte albos, 9OTres vero auritos, & unum diversicolorem. qui vel leones Ipsos retrorsum trahentes, ubi apprehendissent eos Cute, Rapiebant adhuc vivos in stabulum, septem praeterea dedit Velociores ventis Cynosurides, quae & in investigandis Promptissimae erant hinnulisque, & non connivente Im
Et cubile cervi, & hystricis ubi essent nidi
Ostendendo, & damae ad vestigium perducendo. Inde proficiscens una vero & canes ibant Reperiebas in cacumine montis Parrhasii Salientes cervos, rem magnam. illae quidem in ripis Ioo
Semper pascebant nigris lapillis oppleti Anauri,Majores quam tauri. in cornibus vero resulgebat aurum.
uic repente tu immisisti canes, & tuum apud animum dixisti, Haec sane prima praeda Diana digna esset.
inque erant omnes, quorum quatuor cepisti velociter incitata, a Os Absque canum cursu: ut tibi celerem currum provehant: