장음표시 사용
42쪽
Unum vero, quae Celadontem ad fluvium effugerat Iunonis consilio, certamen Herculi Ultimum ut esset collis Cerynaeus recepit. Diana Parthenie, Tityi domitrix, aurea quidem tibi Iro Arma, & cingulum, & aureum junxisti currum: Injecistique aureos dea cervis fraenos. Sed quonam te primum cornutus currus coepit attollere paemum ad Threicium, unde Boreae procella Exoritur, nudos homines gravi frigore infestans. iis
Ubi autem secuisti pinum t & flammam immisisti qualem Myso in Olympot lucis vero injecisti vaporem
Inexti tactae, quae ex patris Jovis destillat fulmine. Sed quoties, o dea, argenteum explorasti arcum tPrimum quidem in ulmum, alterum vero misisti in quer-
Tertium rursus in seram : quartum non amplius in quercum, Sed illud in sceleratorum jecisti civitatem, quique in suos, Quique in peregrinos nefaria multa Perpetraverant. Ah miseri, in quos tu gravem impinges iram lPecudes ipsorum pestis devorat, opera vero grando. I 25 Tonsi autem senes lugent filios: & mulieres Aut caesae moriuntur puerperae, aut Profugae Pariunt: earum vero nihil talo recto insistit. Quos contra hilari vultu & benigna tu respexeris, Illis bene & tellus fert spicam, & bene proventus Igo Quadrupedum, beneque opulentia augetur: neque in sepul-
Veniunt, priusquam admodum annosum quoddam t. e.senium attingant.
Neque discordia devorat horum familiam, quae etiam bene Constitutas domos perturbavit: sed mensam Fratriae & glores circum unam sellas collocant. I 35 Diva, sit mihi illorum sex numero quidem amicus, quicunque est verus, Sim vero & ipse, regina: curae etiam sit mihi semper ca
In quo & Latonae nuptiae erunt: in quo & tu crebra eris: In quo etiam Apollo: in quo tui omnes labores: In quo canes & sagittae, & canthi rotarum, qui te sacile r o a Specta-
43쪽
Spectabilem portant, quando in Iovis domum currum agitas. Ibi tum occurrentes tibi in vestibulo, capiunt Arma quidem Mercurius Acacesius, sed Apojlo Feram quamcunque Portas, idque antequam advenisset in coelum lFortis Alcides. Nunc autem non amplius istum laborem 145 Phoebus sustinet. Talis enim semper Tirynthius indefessus Stat ante fores expectans an quippiam afferens Redeas pingue edulium . dii autem omnes super eo Hercule Indesinenter rident: inprimis vero socrus ipsa uno, Taurum siquando e curru praegrandem, aut quando aprum I 5OSylvestrem serat Hercules posteriori pede palpitantem, Astuto admodum sermone te, dea, sic alloquitur; Feri noxias seras, ut mortales te auxiliatricem, Sicuti me, invocent. sine capreas & le res In montibus errare. quid enim capreae & lepores IssPerpetrant ρ sues opus rusticorum, sues culta vastant: Et boves hominibus ingens malum sunt, teri & hos. Sic ait, & celer magnam circa seram laborabat.
Neque enim ipse Hercules quamlibet Phrygia sub quercu
membra in deum mutatus Sedavit voracitatem. adhuc ei inest fames illa, i 6o Qua olim aranti occurrit Theiodamanti.
Tibi vero Amnisides umphae a jugo solutas
'Fricant cervas, & ad eas multum pabuli Junonis e prato demetentes comportant Velox natu trifolium: quod & Iovis equi comedunt. I 65 Praeterea & aureos loculos implent Aqua, ut cervis potus gratior reddatur.
Ipsa mei vero in Patris domum venis, ibique te in sedem suam omnes simul invitant: tu autem Apollini assides. At quando nymphae te in choro circumdabunt I7o Prope Bntem AEgyptii Inopi in Delo, Aut prope Pitanam nam & Pitana tua) aut In Limnis, hut ubi tu, dea, Alas Araphenidas inhabitatura Veneris e Sc7thia, & respueris sacra Tauricat
46쪽
Ne tum novale meae boves, gratia mercedis, 175Quod potest uno die arari proscindant sub alieno aratore. Etenim & membra & cervicem defatigatae In bubile venerint, etiamsi Tymphaicae essent, Novem annos natae, cornibus trahentes: quae longe optimae
Ad ducendum sulcum profundissimum. quoniam deus nun- quam illum I 8o Transivit Sol pulchrum chorum : sed aspectat, Currum inhibens, & dies ipsi tum protrahuntur. Quae vero tibi insularum, quis mons placuit potissimum pQuis portust quae civitast quam praecipue nympharum Dilexisti t & quales heroinas habuisti sociast 185 Dic, dea, tu quidem nobis: ego vero aliis canam. 1nsularum quidem Doliche, urbium vero tibi placuit Perga:
Taygetus autem ex montibus, portus denique Euripi. Praecipue autem inter omnes alias Gortynida amasti nympham, Cervarum venatricem, Britomartin, certam jaculatricem e cujus olim Minos I9OPerculsus amore, pervagatus est montes Cretae. Illa vero alias quidem hirtis sub quercubus latitabat nympha, Alias autem in locis uliginosis. At ipse novem menses percurrebat ca praerupta, & pendentes scopulos. nec intermisit insectationem,
Donec apprehensa serme nympha insiliit mare I9sAb alto vertice : insiliit autem in piscatorum Retia, quae ipsam conservarunt. hinc deinceps Cydones Nympham ipsam, Dictynnam : montem vero unde defitiit , nympha, Dictaeum appellitant: excitatisque ibi aris Sacra etiam faciunt. At sertum die illo goo Aut pinus aut lentiscus erit , myrtum vero manus non tangunt. Tunc etenim peplis inhaesit myrteus ramus Puellae, quum fugit: hinc admodum irata fuit myrto. Upi regina aspectu pulchra, Lucina: equidem te dilecta
Cretenses vocant cognomento a nympha. 2os
Sed & Cyrenen tibi a ciasti: cui olim dedisti Ipsa venaticos duos canes, quibus Virgo Hypseis apud tumulum Iolcium potita est victoria. ν Ea
47쪽
Et Cephali flavam uxorem Deionidae Procrin, Diva, tuarum venationum sociam constituisti: praeterea te dicunt 2IO Pulchram Anticleam tanquam oculos tuos amasse.
Atque hae primae celeres sagittas & circa humeros pharetras Sagittiferas gestarunt. inviolabilesque illis humeri Dextri, & nuda semper conspiciebatur mamma. Approbasti etiam valde velocem pedibus Atalantam, et IsFiliam Iasii Arcasidae, porci Calydonii interfectricem: Eamque canibus venandi & jaculandi dexteritatem docuisti. Haud ipsam lecti Calydonii venatores Reprehendunt apri. nam signa victoriae In Arcadiam pervenerunt: habetque etiamnum serae den
Neque sane Hylaeum &stultum Rhoecum crediderim,
Quantumvis insensos ri, in inferno vituperaturos esse Jaculatricem Atalantam. neque enim cum ipsis viscera com
Quorum Maenalius inundatus fuit sanguine vertex. Veneranda, quae multos domos & multas urbes possides, salve Chiloner 225 ne Miletum habitas. Nam te Neleus secit Ducem, quando navibus advectus est e Cecropia, Chesias, Imbrasia, primae sedis dea. Tibi etiam Agamemnon Clavum navis suae dedicavit in templo Aulidis, Munus contra navigandi incommoditatem, quando ipsi detinebas Ventos, 23 Teucrorum cum naves Achivae oppida vexatum
Navigarent, propter Helenam Rhamnusiam animis concitatae. Enimvero tibi & Proetus duo condidit templa: Alterum quidem Coresiae Dianae, quod ei collegisses filias, In montibus errantes inhospitalibus: alterum vero in Lusis, et 35Hemeresiae, quod animum insanum depulisses a filiabus. Tibi etiam Amazones, helli affectatrices, Olim in littore Ephesi statuam posuerunt, Fagino sub trunco. peregitque tibi sacrum Hippo: Ipsae vero Amazones, Upi regina, circum solenni saltatu tripudiarunt, 2 o Primo quidem in scutis armatum trisudium, deinde vero in orbem Ducentea
48쪽
50쪽
Ducentes latum chorum. Succinuerunt autem suaves Subtile quid fistulae, ut saltarent junctim. Nondum enim hinnulorum ossa perterebraverant Opus Minervae cervo noxium. Ibat autem sonus et sSardes usque, & ad tractum Berecynthium: ipsae vero pedibus Valde strepebant, sonitumque edebant pharetrae. Hanc porro deinceps circa statuam amplum templum AEdificatum est, quo nullum divinius aspiciet Oriens, Neque ullum opulentius : facile Pythonem superet. 2so Quare insaniens vastaturum se hoc comminatus est Lygdamis, homo injurius, & insuper exercitum equimusorum Adduxit Cimmeriorum, arenarum instar, qui apud ipsum Adjacentes habitant vaccae Inachiae transitum. Ah miserum regem, quantum erraviti neque enim suturum er/t . . . . 55 Ut vel ipse in Scythiam redux, vel quisquam alius, . Quorumcunque in prato Caystrio constitere currus, Reverterentur. Epheso enim semper tuae sagittae, quasi Propugnaculum, objectae sunt.' Diva Munychia, portuum inspectrix, salve Pheraea. Nemo dedecore assiciat Dianam. neque enim OEneo 26o Aram ejus contumelia assicienti pulchra domi subeunda fue
Neque cervorum venatione, neque jaculandi peritia divam
Non enim Agamemnon parva se jactavit mercede. Nemo item ambiat hanc virginem : neque enim Otus, Neque Orion bonas nuptias appetiverunt. 265 Sed neque saltatum aliquis sugiat 1blemnem: neque enim
Absque fletu circa aram renuit tripudiare. Salve magna regina, & propitia sis huic cantui.