Callimachi Hymni et Epigrammata quibus accesserunt Theognidis Carmina

발행: 1741년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

51쪽

SACRAM, O anime, quo tempore aut quando Celebrabis Delum, Apollinis nutriculam p equidem omnes Cyclades, quae insularum sacratissimae in mari jacent, Laudibus dignae sunt: Delus vero vult primas ferre Α Musis, quod Phoebum carminum principem SEt abluit, & fasciis involvit, & pro deo celebravit prima. Ut Musae poetam, qui Pimpleam non canit, Odere . sic Phoebus eum, quicunque Deli obliviscitur. Delo nunc igitur carmen impertiar, ut Apollo Cynthius laudet me, carae studiosum nutriculae. Io Illa vero ventosa, & immota, ut quae & mari percussa, Mergisque magis Pervia quam equis, In mari stabilita est, quod circa ipsam copiose revolutum Icariae multam detergit undae asperginem. Ideoque eam piscatores marivagi incoluerunt. Is Sed nulla invidia est inter primas illam) numerari, Quamdiu in Oceano & Titania TethyImulae erunt: sed semper Delus primaria habebitur: Pone Phoenicia vestigia Deli Corsica sequetur, Haud vituperanda: & Macris Abantias Ellopiorum, eto Sardiniaque amoena, & cui adnatavit Venus Ex aqua primum : servatque illam exscensu praebito. Istae quidem insulae turribus firmis munitae sunt, Delus autem Apolline. quod vero firmius septum Apolline pMuri equidem & lapides ab impulsu concidunt 25

Strymonii boreae: at deus permanet semper immotus. Dele chara, talis te propugnator defendit. Quoniam vero valde multae de te circumseruntur cantiones,

Cumam potissimum interam te i quid tibi jucundum auditu prin quo pacto Primum magnus Deus montes concutiens so

54쪽

ΠYMNUS IN DELUM. 35

Ense trisuleo, quem ei Telchines fabricarunt,

Insulas marinas effecerit: deorsumque omnes Ab ultimis oris semoverit, & in mare devolverit; Et alias quidem in alto, ut continentis obliviscerentur, Firmiter defixit : te vero haud ulla constrinxit necessitas: g5Sed libera mari innatabas: nomen autem erat tibi

Asterie antiquitus : quoniam prolandam insilueras fossam, Coelitus sugiens Iovis concubitum, astro similis. Quantisper quidem tibi nondum aureaseimmiscebat Latona, Tantisper Asterie & nondum vocabaris Delus. Saepe ex Troezene a Xanthi oppidulo venientes Ephyram, in Saronico sinu Nautae conspexerunt: & Ephyra redeuntes, Ipsi quidem te non amplius reviderunt: tu vero angusti ad

rapidum

Cucurristi stetum Euripi cum strepitu fluentis, 45

Chalcidicique confestim respuens maris undam, Usque ad Atheniensium adnatasti promontorium suntum :Aut Chium usque, aut insulae perisum aqua uber Partheniae, nondum enim Samos erat ubi te nymphae Vicini Ancaei Mycalesides hospitio exceperunt. 5o At cum Apollini natale solum exhibuisses, Tum haec tibi remunerationis loco nautae nomina indide

runt,

Propterea quod non amplius obscura innatares, sed in maris Fluctibus Agaei pedum tuorum affixisses radices. Neque Iunonem infestam pertimuisti, quae alias omnes 5sΑtrociter fremebat contra puerperas, quae Iovi filios Pepererunt: Latonae vero seorsim, quoniam sola Iovi paritura erat chariorem Marte filium. Ac proinde ipsa quidem tanquam in specula posita est in coelo, Ira vehementi concitata, & non effabili. Detinebat enim Latonam 6o Afflictam pariendi doloribus. Duo item constituti erant custodes, Terram suspicientes. unus quidem solum terrae continentis,

Stans in excelso vertice Thracii AE mi, Crudelis Mars observavit cum armis. Rus interim equi

55쪽

s6 HYMNUS IN DELUM.

Septemplicem horeae juxta specum morabantur. 65 Altera vero insularum inspectrix latarum Constituta erat filia Thaumantis, quae invaserat Mimantem. Illi ergo civitatibus, quascunque adibat Latona, Aderant comminantes, & prohibebant eam recipere. Fugiebat quidem Arcadia, fugiebat mons sacer Augae 7OParthenius, fugiebat senex retro Phenaeus. Fugiebat tota Peloponnesus, quantacunque alacet Isthmo, Praeter AEgialum & Argos. neque enim per illas Semitas incessit quia tenebat Inachum Iuno. Fugiebat item Aonia uno cursu, eamque subsequebantur 75

Dirceque Strophieque, lapillis nigris abundantis quae habent Ismeni manum patris. sequebatur & multo post Asopus tardigradus: quoniam foedatus erat fulmine. At subducens se a tripudio abstinuit nympha Indigena Melie, & subpallidum habuit vultum: sci aetaneam ingemiscens propter quercum, ubi Vidit comam Moveri Heliconis. Meae deae dicite Musae,

An vere natae sint tum quercus cum extiterunt nymphae.

Nymphae quidem gaudent ubi quercus imber irrigat ;Nymphae rursum flent, ubi quercubus non amplius solia. 85His igitur quercubus Apollo adhuc in utero latens graviter iratus suit, Dixitque haud irritum verbum interminatus Thebae :Thebe, quid misera brevi tibi affuturum exitium sciscitaris tNe quaeso, ne me invitum cogas vaticinari. Nondum mihi Pythone curae est tripodis sedes, soNondum etiam mortuus est serpens praegrandis : sed adhuc

illa

Fera terribilis a Plisto amne prorepens Parnasum nivalem circumdat novem spiris. Sed nihilominus dico tibi verius quam a lauro, Fuge procul: velox te comprehendam, sanguine tincturus 95 Sagittam meam. tu autem liberos maledicae mulieris Nacta es: neque tu mihi cara nutricula, neque Cithaeron

Erit: sed sancti mihi, & ego sanctia curae sum. sic

58쪽

HYMNUS IN DELU Μ

Sic dixit: Latona vero solum vertens illinc abibat. Caeterum quum Achivae ipsam respuissent civitates Ioci Advenientem, Heliceque Neptuni socia Buraque Dexameni boarium stabulum OEnidae, Retro pedes in Thessaliam convertit. Fugiebat autem M

naurus,

Et magna Larissa, & Chironides rupes: Fugietat etiam Peneus qui fluit per Tempe. IO5Juno, tibi vero etiamnum immite pectus inerat: Neque fracta es, neque miserta es, quando lacertos Ambos extendens, nequicquam talia diceret Latona, Nymphae Thessalides, fluvii genus, dicite patri Ut sistat magnum fluxum: apprehendite Uyum mento, II Precantes ut Iovis in aqua liberos parere liceat. Penee Phthiota, quid nunc cum ventis celeritate certas to pater. haud equidem equestre certamen obiisti. An obsecro tibi sic semper veloces sunt pedes an propter

Tantummodo leviores sunt Z secistique volare eos II 5 Hodie subitot hic nihil audit. o meum onus, Quo te sero p nam aegri desessi sunt nervi. iDion o Philyrae thalamus, atqui tu mane, Mane: quando & serae in montibus saepe tuis riparos dolores effuderunt leaenae. I 2 Huic igitur & Peneus respondit lacrymas profundens, O Latona, necessitas ingens est dea. neque enim ego Diva tuos dolores rejicio. Novi quippe & alias Ablutas esse a me puerperas. sed mihi Iuno Graviter comminata est. vide quantus his observator IasMonte ex alto speculam habeat, qui me facile Funditus subvertat. quid conabori an interire Dulce quid H tibi Peneum p eat fatalis dies. Patiar tui causa, etsi inter fluvios Aridum fluxum habens aeternum sim periturus, IS Et solus inter amnes afectissimus futurus. Atque eccum me: quid plura i Voca tantum Lucinam.

Dixit,

59쪽

o HYMNUS IN DELUM.

Dixit, & repressit magnum fluxum. at ejus Mars Pangaei avulsa cacumina attollens erat Iiijecturus vorticibus, & obruturus fluenta. I 33 Desuper vero increpuit, & scutum percussit cuspide Lanceae: idque strepitum edidit armisonum. tremuerunt autem Ossae Montes, & campus Cranonius, & graviter spirantes Extremae orae Pindi: metuque commota est universa Thessalia. talis namque e scuto obortus est sonitus, I OUt quum aetnaei montis incendio flagrante Commoventur omnes recessus, subterraneo gigante Briareo in alterum se latus Vertente,

Et sornaces stridunt sub Vulcani forcipe, Et opera simul: tum graviter & rotundati lebetes 1 sEt tripodes cadentes super se invicem resonant. Tantus tunc extitit fragor scuti rotundi. Peneus autem non illinc discedebat, sed permanebat perinde Constans ut initio, celeresque inhibuit vortices, Donec ei Coeceis Latona acclamavit, Salvus sis & incolumis : I5 Salvus sis: nec patiaris adversi quid mei causa, isthac Pro misericordia. gratia vero tibi retribuetur. Dixit, & quum multa prius pertulisset, adiit quoque insulas Maritimas. sed illae ipsam advenientem non receperunt: Non Echinades, insignem navibus recipiendis Portum habentes: 155 Non Corcyra, quae alioqui hospitalior caeteris omnibus. Iris enim omnibus insulis ab excelso Mimante Irata valde procul abegit: ipsaeque ob comminationem Iridis Valde extimescebant juxta fluvium quamcunque deprehen

deret.

In veterem deinde Coorum Meropeida insulam 16o Venit, Chalciopes sacrum penetrale heroidis. Sed eam pueri hoc verbum cohibuit, Ne tu mater Hic me parias. non quod de hoc loco conquerar, aut invideam

Insulae hanc gloriam: est enim Decunda & pascua, si quae

alia.

Verum quod ei fato quispiam destinatus deus alius i65 Est, servatorum summum genus, cujus sub diadema Venient,

SEARCH

MENU NAVIGATION