Petri Costalii Pegma, Cum narrationibus philosophicis

발행: 1555년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

Exemplum sapientu oestulti.

Longinquitas temporis adsert

omnia.

V i si pien ς caudam paulatim vellit cquinansuam non unas et vis sive are potest. T vus ι da vari sq, labo r tibi cucta repedet Aude igitur necipe deiiciare tua.

322쪽

R AE C L A R A certe illa a veteribus usurpata sententia, par esse omnes omnia experiri,qui is res magnas & magnopere expetendas concupie- oriant. Sed tame in iis qui de eratione minime debilitati illud cursum tenere solent, varij saepe & mutabiles casus acciderunt. neque enim magna sequentem satis est spe assequendi non delici:sed ea praeparatio adhibenda est,ex qua non omnino incerta potiundi expectatio consequatur. Nonulli autem sunt qui quanquam a rebus magnis dissicultate non possent remoueri, quia tamen ea sibi non deligebant,quae ad potiundum accommodatam Sc coniunctam rationem habent, saepissime in media contentione restiterunt. Nam & aliquae sint res,quae primo impetu neque diligentia, neque labore teneri possunt: eaedem beneficio temporis & patientia facile superanturan his adipiscendis si quis tam male de rebus iudicat,ut neque euentum sustinere, neque dejderium suum aliqua spe lenire possit, plerunque accidit Ut temeritatis suae poenas luat.at vero & alia sunt permulta,in quibus nisi prima aggressione animum intenderis,eas non sis adepturus. In his omnibus qui acres ossiciorum disceptatores esse Volunt, iudicium adhibebunt,ut quoties res ita postula bit,vel rem celeritate incredibili exequantur, aut in laxiorem diem negotium trahant. Cn. quidem Pompeius vir omnis memoriae & omnium saeculorum princeps,Caium Caesare in Macedonia pugna memorabili fuderat, & vel ipsius Cessaris te stimo

323쪽

3o4 PEGMAstimonio bellum ciuile pene consecerat, si in tam prospera sortuna hostium reliquias esset persecu-- tus. Sed praestantissimo imperatori vincere parua V quidem res est,nisi etiam victoria uti possit. Itaque ' misera illa praesij Pharsalici fortuna consecuta est,& Pompei; direpta castra hacque una plaga accepta populi Romani maiestas tu splendor concidit.In eo praelio Pompeium suis serunt edixisse, quod etiam ab ipsis Lacedaemoniis saepissime factum accepimus,ut impetum inimicorum,& px, mos illos motus patiendo sustinerent, & quo ad eius fieri posset a suo capite depellerent: se autem

ad nocendum seruarent, cum aduersa acies pene

defessa & labore confecta videretur. Quod tamen C.Caesar neque probat,neque a Pompeio summo imperatore edictum esse existimat. Est enim, ut

inquit ille, quaedam incitatio atque alacritas in nobis quae studio pugnae ducitur. Hanc non re 'stinguere , sed inflammare imperatores debent. ' Contra vero Carolus is, qui ad deditionem com' pulsa Ioanna regina Neapolim & utranque Siciliam occupauit, Ludovicum Andem cum maximo exercitu Venientem fugiendo fregit,neque cueo intempestiue bellum committendum esse existimavit,quem aliquando temporis longinquitas esset oppressurameque unquam adduci potuit ut in eum acies suas explicaret,quem patientia stra-

si posse non diffidebat.

324쪽

Fertur Amalthaea plura dedisse capra. I ius enim .ptatis succedent omnia Ῥοtis, Chius in acceptum Is dabit illa sinum. Issam Neritium fractum labentibus annis,dthbertatem requulse ferunt. si quis pandias totis quinquatribus artes I mitsr Aonii p cul astra in DHuic nil ne se potest mne pleno copia cornu Imperat Attallica conditisne stat

325쪽

OPτiΜε certe & ad. rerum maximaru diu- ἐturnitatem accomodatissime machinata est natura,Vt in quibus rebus multum operae & laboris impendimus,in his mirifici utilitatis & com- . modorum fructus consequantur. Quae res ad Ie- Ruationem vigiliarum, quibus qui in studiorum β cursit versantur seipsos conficiunt , magnopere rivalitura est. Quis enim tam parum sui memor anatura est effectus,quem non aliquando in studio- lxum contentione praemiorum & dignitatum ceperit expectatioῖQuis tot noctes & dies commodorum magnitudine non farciat Nam nec mea

sententia principes illi Philosophi, qui quondam ldoctrinae studiis nomen sibi immortale pepererunt, tantum in gymnasiis contendissent, nisi ad ipsam gloriam,vtilitatis ratio accessisset. Quot vero existimamus te lucri maiores ad nauandam in literis operam elle factos Na & Plato,qui primus nouum & persectum eloquendi genus ad Philo sophiam attulisse fertur, non existimauit a dignitate & Platonis & Philosophi alienum esse,si clientelis foroq; Dionis&Dionysij tyrannorum uteretur:paucique sunt tam duriter Stoici, qui summorum regum&principum liberalitatem defugerint.Optima igitur ratione in eo consilio quod turbulentissimis Ecclesiae temporibus Basleae ii bitum est,decreuit conuentus freques,ut η soli ad beneficia & magistratus ordinatum in ecclesia petendos vocarentur,qui vel Theologiae,Iurisq; studiis et humanioribus literis praestantes habere

ruris

326쪽

tur:quodetiam memoria nostra couentorum fide praestita,inter sedem & Regnum confirmatum est. Vt ij ex quorum ludo principes viri ad reipublicae gubernacula aptiores esse solent, fructum aliquem caperent contentionis & operae suae. Sed tamen quotus quisque est qui in beneficiorum designatione facienda,non magis affinitatis & amicitiae, quam virtutis &scientiae causam sequatur: quil non potius ex domo histrionem aut corum, quam eruditum hominem de ludo instituatξBene enim se rem habere putat,si quibus auspiciis in eas dignitates aliquando sunt adlecti, iisdem caeteri homines illoru aut horitate magistratus

meant.

327쪽

PEGMA

, , si redditum. inbi Deus dignitatis dc gloriae suae retines binis arcana eupleas cUn scere causa , Fatidicos fertur cons duisse deos Auditu ex tripode est,aderit tu terminus urbis Zi cadet infeΠο cu*idegenus honos, Quum plebs diuinos mortalibus adde honores, Et quum homine incipiet Uilior esse Deus. l pie quid properas homines aequare Tonanti, Te dccet extrcmo Sabaris , a malo.

328쪽

UERNiciosv M & infame genus eorum hominum Paulus existimauit, qui cum anni uersarios syderum astrorumque motus , caelesti

qtae ipsa contuentes praestantissimis testimoniis maiestatem Dei sibi perspectam cognitamque ha-biailssent,iam se naturae immutarunt suae,ut in haereditatem gloriae, quam solam Dominus amplitudini suae propriam esse iudicauit, homines de diacere non formident. Quae enim ulla hominibus cum Deo optimo maximo laudis societas esse potest, nisi leonina ut cum omnia summa de Deo praedicaris,nulla vel minima pars ad homine traduci possit. Et certe per Esaiam Dominus velut tectato praedicauit,se gloriam suam alteri non da- ,,

turum. Quis enim tam parum sacra monumenta

cognitione attigit,qui no videret aliquando Deugloriet suae tam Zelotem esse,ut alium in possessio nem illam venire temere non sit passurusξMagistratibus quidem & iis quos fortuna in amplissimos dignitatum evexit gradus honorem tribuere ethnicis & Christianis iubemur decretis.Na Mariae sorori Mosis, quod cotra fratrem silentiarium Domini liberius esset locuta,ex continenti poena temeritatis a Domino constituta est .Et pueri qui Helisaeo cum Iocis & risu obviam proces.serant,a canibus discerpti sunt. Census vero qui a populo regibus inferretur,1 Samuele iussia Domi ni aescriptio facta est,ut omnibus notum esset eos quos Deus tantis dignitatum insignibus decorauit,a nobis quoque summa obseruantia coli debe-

329쪽

re.Sed tamen si qui sint inter nostros tam minuti Philosophi,ut Deum & principes viros eodem honoris concludant loco,iales insanos & dementes impune quiuis iudicauerit.

enim, inquit poeta ingeniosus ibi Gedere dese

Non p itinum laudatur diis aequa potena rIam igitur qui in aulis degunt, maximam se gratiam apud principes inituros sperant, si eos diuinis laudibus socios ascribant. Ridiculum certe mentiedi genus ea ipsa comminisci, quibus nati rae , senectutis & ψaletudinis incommoda penitu

repugnant:quorumque veritastot rerum & euen-rorum periculis perspici cognoscique potest Placet igitur Philippus ille rex Macedonum apud Lucianum, qui Alexandro filio pro summo flagitio ponit,quod is rerum gestarum magnitudine elatus diuinos honores sibi decerni & haberi passus

esset:cum tamen antea in bello vulnere accepto la- Crymarum Vim minime tenere potuisset . quae rζS la Dei praestantia aliena est.Ciuitas quidem Syba' ιTitharum,cum rebus secundis uteretur,quidi stipeuenturum esset oraculum sciscitatum venitaeui responsum est,ciuitatem omnino labefactatu iri, cum is honos quem diis immortalibus maiores tribuerant, ad homines transferretur. Qua enim re animum Dei a nobis magis alienari posse arbitramur,quam illius maiestatem tam apud nos

bliuione sopita iacere, ut humanam imbecillitate ad praestantissimum illud numen deducamus Neque vero Diagoram Melium, Theodorum Cyre' . naicum,& eius generis homines,si modo sunt alij,

330쪽

C v M N A R. R. p is 1 t. 3it qui Deumlom nino esse negauerunt,existimem c uitatistis suis capitaliores unquam fuisse, quam eos a quibus excellens illud & perfectum quod Deum vocant, moribus nostris exprimitur. Qui enim, quod cum sum ma illa aeternitate perpetuo sociatum est,sermonibus suis ad alios conatur ira ducere, quid aliud quaeso putetur effecisse, quam ut eam mirationem,qua Deum suspicimus, nobis de manibus excutiat, & pietate, quam erga Deum optimu maximum in cuiusque nostrum animis vel ipsa natura peperit, penitus euellat

V iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION