Vitae humanae proscenium sub persona Gusmanni Alfaracii repraesentatum Caspare Ens editore 3

발행: 1652년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

s6 P Ros CEN. VITIS& ad meum scamnum accedentem. Quid vero ibi fecerit nescire se. Insimulari se alter ille audie fis, nescio quo castrintricatam sibi catenam cum vicinoajebat ; ad quam extricandam atque expediendam surrexisset. Tam frigidam excusationem audien&herus , hominem mox abripi, & multo graviusquam ceteros sustigari jubet : quas tamen plagas omnes Spartana illa nobilitate concoxit. Ubi vero rursus abripiendum se & crudeli fustuario subjiciendum vidit, furtum fateri quam ad mortem usque ccedi maluit. Sic plagis aliquot illi in poenam denuo inflictis, num i mihi restituuntur. Tum consuluit mihi herus ut qum haberem pecuniam in res utiles collocarem & lucri aliquid facerem. Commodiim non multo post in terram exstenderamus: ubi ego pecuniam omnem meam in res ad victum pertinentes impendi, atque inde non pavum lucri acquisivi , sic si plerisque morte tristiorem servitutem ut cumque aequo animo tolerarem.

Non multo post venit in nostram triremem Eques quidam , Capitaneo triremis cognatione junctus : cui usus auream catenam quotidie collo ciccum serre Cubiculum huic in puppi erat, Omnibus rebus splendide instructum. nestio

62쪽

HuMANAE, LIB. III. Ivero quo casu factum fuerit ut duodeviginti annulis catenam deminutam dein . prehenderit, quod ille furtum etsi ab nariti,

uno familiarium suorum commissum Lave non dubitaret , nihil tamen exsculpere potuit. Consilium vero ei dedit Capitaneus, ut quandiu in navi moraretur, alicui nostium potius quam famulis rerum suarum custodiam committeret. Quaeritur ergo aliquis : quumque ex omnibus ego maxime visus essem idoneus, non quidem cum bona prioris mei heri gratia, permissu tamen neque enim , tam potentibus negare quidquam audebat ) in puppim transseror, ad & Equitem deductus, tam vultu quam sermone ac ceteris moribus facile iis quae de me dicta fuerant fidem feci. Quum vero ille catenis me sic oneratum aspicere vix sustineret, cum Praesecto egit ut catenis liberatus , annulum tantum crure circumferrerit, quo expeditior ad quaevis essem ministeria. Mox ergo suam omne

supellectilem & mundum , facto prius Indice, mihi tradit: quae omnia diligenter ego asservabam & custodiebam. Et ipse quidem non minus sibi a famulis suis timebat quam ego. Dissicilem certe S periculosam valde tum meam suisse conditionem quivis potest intelligere. Quid enim facilius futurum erat quam

63쪽

18 PRosc EN. VIT Nut illi surriperent aliquid de quo mihi reddenda postea esset ratio 8 Sed Argus eram, dc quidquid sub custodia mea habebam non minus diligenter quam ille bonam Io observabam. Laboriosa quidem haec mihi erat provincia, jucunda tamen , quod esset interdit unde miseris meis soci is benefacerem. Cum Soto enixe in gratiam redire contendebam, sed ab homine iracundo , & tam praefractae mentis quam perfrictae frontis impetra

re nihil potui. Bene ego ipsi , male ille

mihi volebat, & ubicunque poterat, faciebat quoque, me meaque Omnia patrata & non patrata facinora apud omnes traducens atque infamans. Surdis haec ego auribus accipiebam: neque adduci potui ut umquam in ipsum excandescerem, aut male de ipso quoque loquerer. Unica cura mihi erat hero impigre serviendi, eiusque demerendi gratiam, quae mihi ad libertatem recuperandam sorte posset esse utilis. Vestimenta, supellectilia, lectus, cubiculum, omnia denique ita nitebant ut sine admiratione adspici non possent.

vix vestigium pulicis, cimicis, & id

genus animalculorum quibus naves maxme in sestantur,apparebat. tanta ego in iis venandis & eorum nidis ac cubilibus excutiendis utebar diligentia. Sed

64쪽

non minus accurate Sotus me, quam ego herum observabat. Applicat se ad unum ex ministris, eique modis omnibus persuadere nititur ut argenteae ali. quidsupellectilis clam subduceret, interque res meas absconderet: ut id postea apud me deprehenuim furti me reum faceret. Aiebat vgo hanc optimam esse rationem , me eliminato, ad consueta servitia viam rursus apperiendi. quam Ora res est odio habeti ab illis

a quibus antea amatus fuerast Sapientissmum monitum illud re ipsa intellexi, Neminem ita habendum amicum esse Amisia quin mimicum; ecquemquam tam ini- ω micum , quin amicum fieri posse creda. 2: ''mus. Placuit homini consilium. Per occasionem argenteum subducit discum ,& intra res meas abscondit. Finito prandio mensae apparatum recensens, quum discum illum abesse viderem , in eoque quaerendo nihil ad summam diligentia reliqui fecissem , hero rem omnem aperto,ut accuratius perquirsetur. Nec Capitaneus nec herus quidqua maIi de me supicabantur: Sotus vero interim & perse&per emissarios suos omnibus suggerebat,neminem alium serti esse aucto- φIem quam meipsum. Veteres has m As artes esse ut furer ipse, suspicionem furti

in alios derivem. In primis minster ille Cc si quem i

65쪽

tas sola.

affundebat oleum suadens ut arculae meae excuterentur. Jubet hoc fieri herus:& sine lonsa perquisitione reperitur amissum. Vix ego mentis compos samb& quamvis innocentiam meam mea ipsius mihi testaretur conscientia. , vix tamcn oculos tollere audebam. Jubet statim Capitaneus ut quinquaginta plagae mihi infligantur sed heri misericordialac intercessio poena me li ravit: qui flebiliter orantem ut provincia illa mea alteri traderetur, retinere nihilominua in servitio suo voluit. Fraudem equidem .qua circumventus issem facile subolfaciebam ; unde autem illa esset, suspicari quidem , probare non poteram. Miserum mel siccine tot superioris meae

vitae flagitia impune mihi abiisse, jam

vero innocentem non com naissorum insimulari 8 Sed ut surgerem, cadendum mihi prius erat. Non multo post quum

hero reverso occurrissem, moxqs humeros ejus pallios onerassem, latus gladio liberassem, d pro pileo diurno nocturnuporrexissem, exuvias diligenter collectas ad cubiculum defero,& sitis quaeque lo- cis repono. Mane quum surrexissem , vici eo pileum in solo jacentem quo VC-ro casu ille delapsus sit, comminisci nun

quam potui: nisi quod a malo genio dejectum

66쪽

HuMANAE, LIB. III. 6rjectum arbitror, ut planissime me perderet:) Tollo. armillam, quae preciosa valde, utpote gemmis distincta fuerat,

quaero. Sed frustra. Mortuo ego tum magis quam vivo similis, hero hoc quoque sinistrum meum fatum indico. Ille, scio, quam rem agas, pessime, inquit: nempe ut ad prioris heri redeas servitium. Sed mihi crede, non sic erit. Quamdiu namque hac in navi versabor, mihi tu,& non alii cuiquam es serviturus,& pro diario tuo quinquagenas plagas quotidie accepturus. Faxo ego ut quo dignus es ponare loco. An mea illa in te comitas ab usitatis jamdiu tibi flagitiis retinere non potuit8 Nempe Gusmanus es Alfaracius 3 quod unum satis. Quid facerem Z Negarem factum 3 Atqui si vel ipsim dixissem Euangelium, non plus tamen fidei quam ipsi Mahometo mihi datum iri sciebam. Tacui igitur. melius ' . siquidelis est tacere quam verba nihil pro sutura loqui: optimum vero apud MDeum gemitus tuos & querelas deponere. Equidem Deo agebam gratias, ' 'eundemque ardentibus deprecabar votis, ut me ex hominis ex amico repente 'facti inimicissimi manibus liberaret. Sic fustuario iterum subjectus , ita caedor, ita sale & aceto perfricor ut anima mea

jam in primis labris haereret. Non tulit Cc is hoc

67쪽

sa P RoscEN. VITAE hoe spectaculum homo mitis ceteroquin & placidi iogenii s & ulterius in me grassaturos lictores cohibuiti jussit

tamen ut transtris redderer, & ibi ab Ergodiocte, cui id aperte in mandatis datum, plagis ad necem usque quotidie excarnificarer: quod ille prioris hutpanitatis oblitus,strenue fa ciebat, adeoque in tota fere navi majorum mihi laborum curam demandabat. Ε nitebar ego sedulo ut quidquid imperatum fuerat effectu darem. Hoc quidem tum sensi , Usum omnium rerum optimum esse magistru: sed plagosam eius disciplinam aegre admodum tuli. obfirmavi tande animumseoque in consilium adscito, statui posthac ne transversum quidem unguem a rectae rationis officio discedere. A maue, Solus ille quem dixi, non ideo ad re-

non vi si mos condemnatus fuerat, ut eleemosy-

nas ibi faceret, aut infidelibus Euangelium praedicaret. Miles fueratia primisi annis: eoque multas regiones obiverat.

Nobis igitur in Mediterraneo mari fluctuantibus,& jam per tempestatem jam per malaciam Mauritaniae litori appropinquantibus,sum ejusdem gentis mancipiis & suae farinae hominibus impiae Tragoediae telam exorsus est, ut scilicet triremem di omnes qui in ea essent Laibarorum potestati traderent. Eam iri.

68쪽

HuMANAE, L I B. III. σ3rem qui in factionem procliviores

erant, iam arma sibi comparaverant,& clam sub transtris habebant abscondita. Quia vero sine me, ut cui praecipuorum ministeriorum incumbebat cura , parum se essecturos animadvertebant: consilium ineunt de me in partes suas pertrahendo, omnibus censentibu me ab ejusmodi consilio nequaquam fore alienum. Solus per internuncium sneque enim ipse alloqui me sustinebat

Iem Omnem aperit.Respondi, Rem esse magni momenti, in qua salus omnium

verteretur. Opus hic esse non persun-ctoria deliberatione. Internuncium interim, Mauritanum natione, rogavi ut e mandata inter me & Sotu ultro citroq; tiri eom fideliter deserret. ouum totius contu

rationis seriem intellexissem, ipso aestivo solstitio militem quemdam submomi, ut triremis Praesecto indicaret, habere me res magni momenti quas lubenter soli vellem aperire.Vocat ille me,

rogat quid rei sit. Aperio totam conjuratiun is seriem. Fidem initio ille dictis meis habere noluit: sed subito facta in . quisitione,& deprehensis armis, gratias Deo egit, mihi vero & libertatem &lisiima praemia promisit. Inquirun- tur rei,damnantur. dxffertur in diem sequentem supplici u. Deus innocentiam

69쪽

6 P R os C E N. V I T IEmeam diutius latere noluit. Dum enim capsula quaedam aperitur , ut ex ea Vexilla malis & antennis pro more diei festi& insignis ob patefactam coniurationem laetitiae, suspendenda depromerenturi nidus murium deprehenditur, ex

armillae de pileo heri mei, ut supra dixi, amista materia factus: qua agnita, mirum est quam & ipse Capitaneus dc inprimis herus ille meus iniuriam mihi fa- doluerint. Sed nihil aliud solatii

mihi audire erat quam : Nescivi. Factum nollem. Interea Solus quoque

ad mortem damnatus, peccatorum exo-

mologesi facta , inter alia non fraudem .tantum qua furtum argentei disci mihi imputatum fuerat, verum etiam insidias de me occidendo fassus est ue culpam apud me deprecatus. Miserebat me quidem hominis: gaudebam tamen innocentiam meam vel sic tandem in lucem emersiisse. Ex eo nemo erat qui non libertate adeoque singulari praemio dignum censeret, inprimis ipse Praefectus; qui dis genter seriptis ad Regem omnibus , facile libertatem mihi impetravit.

70쪽

HuMANIS, LIB. III. 6sCAPUT V.

Gumanus serυitute literatur: deque virtutis ii disserit.

Um Sotus cum socio in quatuor . laceratus partes , quinque alii laqueis suffocati , nonnulli virgis caesi meritas luunt poenas: liber ego Capita- reei permissu, oberrabam. Vigilanti, dormienti multae occurrebant cogitationes. Sed illud inprimis tum intelligere coepi quam praesens esset in miseriis omnibus asylum, quam si rufium e tra omnes necessitates telum innocentia. Inter res Bona omnes, meo iudicio, nihil melius, ni--c'u hil preciosius, nihil jucundius est bona I i sconscientia: quae vere, ut Sapiens dicit: Iuge est convivium. Sensi ego vim utriusque, bonae scilicet Jc malae conscientiae, non semel; sed maxime in extremis servitutis meae miseriis. Ut antea dum rebus operam dabam illicitis, etiam quum, humano more ut loquar, bene mihi esset, animo tamen male erat; ita tunc culpae immunis, vel in medio Pha- aridis tauro, Bona tactum mea conscientia involutus, suaviter vivere adeoque triumphare mihi videbar. Agnoscebam vim virtutis r quae una loquor Vero de ea quae cim vera pietate conjuncta

SEARCH

MENU NAVIGATION