장음표시 사용
51쪽
6 P RossEN. U I T IEfactum esset. Tum indignari ille, cape-8 rata fronte & vultu tetrico me obtueri. Quod tu , inquid, mihi narras depositum Tune ullum teruncium mihi umquam credidisti quem ego hominum postremissimum vix de facie quidem novi. O quam grave vulnus tum animo meo fuit inflictum,quum in in& felici furto operam.& oleum lmihi videremi Sed artium quibus hodie vivitur non ignarus, dissimulabam dolorem , immo multo liberalius ipsi quam
antea, quidquid habebam communicabam : interea tamen fieri non poteratu in aliquando mentionem tantae perdiae iniicerem, ad quam ille, homo impotens & iracundus,ita exarsit ut ad vociferationem ipse Commissarius accurrerit, hominemque sustibus non perfunctorie caedi iusserit. Roganti quid reii esset cur sic ille vociferaretur, respondi, Solum sibi vindicare omnia, mihi nihil relinquere. Sic enim cogitabam: Si rem suis totam Commissario aperis, spes est sim Dr non totam praedam, saltim partem eius minο- ad te redituram. Quid autem tu feras Abi is x-ni luxpiter te ac nequiter ab .impuro homine deludi Narro ergo rem totam t ille praedam spe iam devorans,
Soto imperat ut sine ulla mora aut ter-
giversatione depositum promat. Negat
52쪽
HuM AN IE, L I B. III. 47 ille pertinacissime quidquam a me ha- . bere. Sed fidiculis jamjam admovendus
mox rem omnem fatetur. Sic ergo non
praeda tantum sed ipse quoq; porcellus ad Commissarium rediit , sicut quidnam illud fuerit ego ipse adhuc nesciam; promissis, scd ne teruncio qui-dem onustior a Commissario dimissus. Quum vero Sotus quasi totus extra sepositus ubicumque me postea propinquum videret, involare mihi in oculos , longinquum etiam lapidibus impetere niteretur, nihil aliud inde lucri fecit quam ut iniectis quoque manicis tanto esset mi serior.
Inter has tu ibas ad classem, quae comtra Turcas expeditionem fact ira, in procinctu stabat, perventum : in quam dum distribuimur, infausta mea sors voluit ut ego & Sotus eidem navi, dc quidem locis admodum vicinis imponeremur. Dum imus, venit ad me Commissarius noster, seque gratum sore erga me ait: sed mog conscenso mulo abit. Equidem tum factum meum da- Og
innabam, quod illi potius quam misero meo socio praeda cessisset. Sed spes me nem.
fefellit, ut qui plane mihi persuas siem,
si non maximam saltim, aliquam praedae partem ad me redituram. Ad scamnum
in quo sedendum mihi erat ducto vete-
53쪽
3 PROCEN. VITAErant adventum gratulantur: cuius h manitatis lubenter ego illis gratiam fecissem. Dantur inde nobis vestes, nempe bina indusia , binae caligae , una interula colorata, pileolus, non quidem ille libertatis, sed miserrimae servitutis indicium & pignus. Adest mox tonsor, mihique capillos omnes tam barbae
quam capitis abradit, non sine magno meo dolore, ut qui hactenus tam ba bam quam capillamentum maximo studio educaram atque ornaram. Sed quum idem omnibus fieri viderem communem fortunam recusare nec poteram nςc debebam. Quacunque oculos verterem , nihil certe nisi omnium malorum sentinam & miseriarum videbam asylum , ut verum tamen fatear, quando prioris mei recordabar matrimonii , praesentem meam fortunam illi quodammodo praeferebam : utpote si non corpori, animae tamen saluti magis profuturam. Ad remos alligamur, diaria sumimus, Deus bone, quam a pristina mea vita abhorrentiat Delicatus initio eram : sed mox usu didici, optimum condimentum esse famem ,& ventri famelico nullum cibum gravem. Eant isthuc quicunque ita sunt educati ut panem ab aliis tactum aut leviter unctum gustare, immo ne aspiceret
54쪽
Η u M A N IE , L et B. LII. 69cere quidem sustineant: qui cibos ita
degustant ut plura relinquant praesegmina quam bolos comedant. pereamnis biduo aut triduo hic ad aliam victus rationem fuerint assuefacti. Mihi quoque omnia initio valde erant gravia: sed ubi consuetudine obdurui, quae de fleram antea, postea ridebam. Quum vero illud in omni mea vita deprehendissem, ad res omnes in quacunq; fortuna nullum esse praesentius , nullum commodius , nullum magis salutare remedium quam pecuniam ι & inter tot harpyias vix fieri posset quin mearum vestium & sarcinularum quas mecum navi intuleram, aliquid involaretur: venditis omnibus ,
ducatos aliquot aureos conseci: quos,
ne & ipsi mihi perirent, nec apud quem - ut quam deponere, quum alia ratione tuto '.' a sservare non possem squantum enim 'V tW fidei penes hominum esset genus in Soto jam expertus eram liberet, interulae penitissime insutos ita mecum circumgestavi ut tam dormienti quam vigilanti tangere eos nemo posset quin pectus simul mihi tangeret. Erat inter vicinos meos homo ipsius Lavernae manibus ad furta factus, qui, dicere non possum quot modis huic meo thesauro, seu potius animae meae fuerit insidiatus. Quoties ille dormienti mihi obrepsit, & excussis
55쪽
so P Ros CEN. VITAE cussis pannis meis omnibus, quum nihil quam ulcus illud pectori meo quasi
infixum deprehendisset, frustra suas omnes artes consumsiti Nec enim quidquam inde mihi auferre poterat nisi me totum simul abstulisset. Diligenter interim ego rationes sortunasque meas considerans facile intellexi nihil prius mihi faciendum quam ut eorum qui nobis imperabant demererer benevolentiam, ejus in ptimis qui suste nobis
singulis momentis tremendus imminem rit bat. Totus ergo nutum ejus observans ,
π nihil praetermittebam quo illum mihillam. ' redderem propitium, praestitis quaecunque poteram ministeriis: quae quidem
ille non aspernabatur, vix tamen transiverso me intueri dignabatur oculo :quotiescumque vero laetiori me vultu aspexe-' rat, jam illii tamquam plenariam fustuarii indulgentiam & tam a culpa quam poena liberationem mihi interpretabar. His moribus sunt hoc hominum genus, ut omnia sibi, nihil a se cuiquam deberi existiment. Eo me usque ego demisi ut muscas interdiu , noctu culices ab ipso abigerem , & medio aestu flabello veritum facerem : sic denique ut potenti alicui Principi servirem. Sed coacta erat haec, non ultronea servitus. Quis enim non serviret homini fustem sem-
56쪽
HuMANAE, L i B. III. s I per manibus gestanti Z Quotiescumque
somnum capere non posset, aderam, re fabulae alicujus narratione tempus fallebam , aliaque multa ridicula & dicebam& faciebam ut consuetudine ille mea unice delectaretur. Alium ille jam diu habuerat ministrum squem quum aspeἔ-nari inciperet , dici non potest quam id ille moleste tulerit. Sed quid faceret 3
Ferendum erat quod mutare non poterat. Erat vero homo toto corpore macilentus r quem ipse herus sine indignatione vix poterat adspicere. Quaerit ex me : Quid caussae tibi videtur, mi Gu Dinane, quod Ferminus meus id enim nomen erat mancipio ) quum bene pinguis & crassus 'n triremem venerit , tam turpi macie de rinis incedat, quamvis nihil ei tam ad cibum quam adpotum desit, adeoq; nec bolus sit cuius ego illum non faciam participem ὶ Re- Maei ἐspondi, rte illum esse e pullorum Cae- μὴ D. tanorum genere, qui quanto melius
pascuntur, tanto minus Valent. Ut Vero, .
inquam , nodum hunc plane solvam narro tibi,mi domine,Fuisse non ita pridem in urbe Granatensi novum quemdam Christianum, praedivitem: qui suo more vivens suoque indulgens genio, toto corpore singularem nitorem adeo Que obesitatem praeserebat. Non multo
57쪽
post quum in vicinas ac pame contiguas aedes quidam ex Inquisitorum numero
commigrasset , bonus ille sic subito
flaccescere ac macie deformari coepit ,
ut vix pellis ossibus haereret. Sed ut hujus quaestionis solutio melius intellitatur, veram audi, si placet, historiam. Almansori Granatae Regi inter familiares praecipue gratus fuit quidam nomine Ruseriatus, homo prudens admodum, justus & verax, multisque aliis
ornatus virtutibus quibus Regem unicesbi devinctum tenebat, ut nihil ab eo peteret quin impetraret. Hanc quamvis debitam tot virtutibus felicitatem invidentes quidam aulici, Regi amorem quo virum eum complecteretur ultro praedicanti insusurrarunt, Hominem illum qualemcunque tanta Regis benevolentia non dignum esse. Quin tu ergo, ajunt, ut scias quantum ille te amet, di quanti te imperiumque tuum faciat, rem aliquam difficilem ei mandas. Placuit Regi consilium. Non solum, inquit, rem difficilem, sed etiam impossibilem ei faciendam imperabo ivocatumque ad se ita alloquitur: Est quiddam quod omnino a te fieri volo :quod tu nisi effectum dederis scito omnite mea excidisse gratia. Vervecem habeo praepingaem & bene curata cute
58쪽
HuMANAE, LIB. III. s; nitidum. Eum volo ut tu domi in praesepi tuo abundanter iis ipsis pascas cibis quibus apud me pastus est . adeoque melius tractes si plus ille appetierit: ita
iamen ut illum eumdem Vertente uno
mense, macilentum mihi, debilem &flaccidum restituas. Conditionem hanc recusare non ausus Ruserit ius ut cui id unice propositum erat Regi bene servire& obtemperare.) quamvis quod iussus erat impossibile factu videretur, ad laetitiam vultu composito, Nullam , ait rem umquam tam grave, tamque arduam fore quam Regis amore non esset persectu rus. Sic domum reversus, reique, dissicultatem etiam atque etiam animo considerans,tandem sagacissimo suggerente ingenio , aliquid naturae valde consentaneum comminiscitur. Caveas duas
ligneas e firmissimo ligno fieri curat, &unam proxime alteram collocat. Earum alteri vervecem , alteri lupum includit. Verveci interim paululum uti iussus fuerat abundanter praebet ue lupo vero tam tenue, ut semper famelicus dentibus frenderet , & unguibus clathra effringere conans , verveci inhiaret, qui hostis tam vicini metu licet pabulum totum absumeret , non tantum' non pinguior, sed indies etiam macilentior evasit, vix quidquam ut praeter C c et ossa
59쪽
s P Ros CEN. VI Ταossa & pellem haberet. Hac arte homo ingeniosus non tantum integram Regis benevolentiam conservavit, sed plurimum quoque adauxit. Vervex illo Fe minus mihi videtur; quem ipsa quam tecum habet familiaritas etiam in cibi potusque abundantia macilentum facit rdum scilicet anxie id unum studet ut bene tibi serviat: quae anxietas pinguescere ipsum non sinit. Non vulgariter ille nugis his meis delectatus , me statim suo adhibuit ministerio , suae ut tam , supellectilis quam culinae mihi curam committeret. Ad id autem profuit mihi hominis familiaritas & apertus in me favor, ut non quidem mancipialibus servitiis essem liberatus, facerem tamen quid & quantum vellem , quum nemo contra meam quasi libertatem , plagosi hominis metu , oblatrare auderet. Inerim docebat ille me tibialia, globulos quibus pro fibiis utimur , tam ex serico filo quam setis equinis, aliaque id genus conficere. Ad Gaditanam interim mittimur insulam, ut malos, antennas, picem multaque alia triremi nostrae inferremus; quod quidem non sine multo nostro labore factum: quo defatigatus ego, postquam herus cubitum se contulit tam profundum
mihi somnum obrepere passus sum, ut
60쪽
monstrosos ederem ronchos, quibus excitatus quidam. e vicinis meis lavertio, communicato cum ejusdem farinae tenebrione consilio , datis mutuo operis tam solicite hactenus mihi custoditum thesaurum eripiunt, ne minimum quidem sentienti. Quum sol jam illuxisset,
graves adhuc somno tollo oculos: mox interulam circa pectus factam leviorem sentio.' Admoveo manus, tuber tangere gestio: sed subsederat jam illud ,
immo totum evanuerat. Qudi me miserior 3 Lamentari non audebam, nihil aliud lucrifacturus quam reliquorum ludibrium : tacere vero dolor & recuperandi spes me non sinebant. Experrecto hero ad. solita adsum ministeria , Sccaptata oecasione infelicitatem meam expono , monstrato etiam adhuc quasi
calente cubili, e quo nequissimi homines leporem mihi excitassent. Verisimilia illi omnia visa: & solo mei amo re dήtus , furti auctorem stidagan- dum sibi statuit. Jubet ergo omnes qui proximi mihi secerant aut cubuerant adduci, ik singulis quinquaginta ictus infligi; vulnera deinde seu cicatrites fa le& aceto lavari. Quum ordo ad illum jam perxenisset qui illo tempore quo furtum factu fuerat, vigilarat, ait ille, socium suu sensisse se de nocte surgentem Cc 3 μ