장음표시 사용
321쪽
sandae obviorum manus, omnibus arridendum ; non solum eum Infimis, sed etiam cum ignotis familiaritatis imago senesanda, multaque alia propter honorem agenda, quae alias virum honore dignum facere non deceret. Unde illud Crassi celebre dictum, cum peteret consulatum, & sorte cum s Scaevola socero per vias Urbis incederet, nec praesente gravissimo & severissimo viro blandiri populo, palpare obvios, & artes petitorias auderet exercere. Quaeso, inquit , Muci, paulisper abscedas , nec comitatu tuo honestari putes : impedis honorem meum ; te spectante ineptus ella non postlim. At vero ego nullius favorem turpi astematione promerui, io nihil feci ineptum, nihil egi quod spectare Mucium nollem. Non modo nullum popularium deprecatus sum, sed ne te quidem ipsum, Imperator, quem orare praeclarum, cui preces adhibere plenissimum dignitatis est, verbo saltem adii. Sponte in familiam divinum istud a te munus insusum est. X VII. Fatebor autem tibi, maxime Imperator, & tuto apud te om-r nia' animi operta reserabo. Nunquam ' in capita civium potestatem, nun quam provincias concupivi, sed quia juvanda etiam a me videbatur ' pro virili portione respublica, cum ad magistratum vocarer, propter opinionem desidiae non refugi. Nesotium publicum neque ambitu appetii, neque per timiditatem, aut ignaviam recusavi, sed a teneris annis ab aetate puerili is i ad hanc usque canitiem consillatus amore flagravi. V Secundum etiam tibi. confessionis gradum debeo. Cum in aliorum principum esset potestate respublica, diu inanem cupiditatem sine spei solatiis fovi. Unde enim mihi aspirandi ad hoc nomen citet amentia, opum vacuo, & ignaro ambiendi Nam primum cum Caesar esses, marcentem jam cupiditatis meae flam-23 mam spei bonae flatibus excitasti. Cum vero te, Auguste, mirificum innocentiae ac virtutum spectatorem viderem, tunc mecum , Claudi Mamertine, huc usque non frustra vixisti Habes idoneum fidei, ac industriae judicem. Memento in magno res tuas esse discrimine. Scietur non meruisse te consulatum, si tibi non dctulerit hic Imperator.
a Pectoris are a. t c Cum neque suppeterem εγι, uerae ι ab Hocq νque adierum tibi tera διιο. , biendi artem tenerem.
In veteri vero codice est, e renda emnium omlna: irrbulam stimus, atque etiarnsis si salutania.
a. Esse non p. .m. J Sumptum illud e
Tullii l. i. de orat. n. Ita. Equitem cum di rerem magi traitis ere. 1. In capita ervium. J Id est, nunquam Praeturam , nunquam consulatum appeti- 1,utraque enim pro suo magistratu jus habent in civiunt vitam
x. Pro virili part e. J Id est, pro viribus. Tacitus.in Julii Agricolae vita ransuam reo virili portune innocentiam principis nempe Domitiano l donares Quod etsi apud Tullium quod quidem sciam, non legitur, non alienum tamen est illudTuli proSexti . Horia pro virili parte risendunt, optimates sunt. 3. Ad han: usque camilem. J Mamertinus igitur senex fuit, cum hanc orationem habuiI.
322쪽
XVIII. ' Habes, Auguste, proditionem silentii mei, & rem a me
non brevis aevi taciturnitate celatam. Nondum tamen cuncta prodidimus. Nullum hinc jam mecum volo referre secretum, omnia pectoris arcana vacuabo. Suspendisses benevolentiam tuam, &tuae isti in me liberalitati contra mores tuos artificii aliquid addidi fles , forsitan rogassem. Parvi s
autem , Imperator , putas esse benescii quod rogandi mihi periculum remisisti λ periculum inquam, sanctissime Imperator, si praestare dubitas Ies, si in posterum distulisses, quid me seret post repulsam p In levissimis quo
que benesciis petitis, nec impetratis, amicitia dissolvitur. Namque V is quo amicitia continetur amor, apud utrumque polluitur. Alter amari se ici quia non praestitit non putat, alter odio se esse quia non obtinuit arbitratur. Nec sine mihi consul gratuito factus viderer, si honorem precibus emis Iem. Miserum enim & laboriosum subiissem meliore aevi parte transacta tirocinium rogandi. Neque enim exillimo molestius esse pecuniam, quam preces fundere. Denique omnes in emendo videmus repensandi is
fiducia magno erectoque animo aurum argentumque depromere; eos vero qui preces allegant humiles atque demis Ios vix cunctabunda atque titubantia verba proferre, neque orationem solum inclinare, sed totis corporibus in genua submitti. Prorsus, ut ex animi sententia loquar, maximovendit beneficium qui preces accipit. 2o XIX. An vero si centuriatis comitiis consul creatus essem , gloriosius mihi univers populi suffagiis declaratus viderer ρ Minime isquidem etiam illis priscis temporibus, multorum ambitu fuit campus infamis. Nota divisorum flagitia , notae' loculorum praestigiae , tum operarum ad vim S seditionem manus emetae. Nec sane potest in confusa imperitorum 1 smultitudine 'quidquam esse perpensum. Nam cum boni rari sint, improborum vulgus immensiim , in campo autem numerus & turba praepolleat , sine dubio intelligitur eum suffragiis populi magistratum capere, quem plures, id est, quem pejores probarunt. Unde tactum est ut majores nostri viderent Gabinios designatos, & repulsos Catones. Sed haec sovetusta dent recordari quemadmodum paulo ante honor petitus sit.
INTERPRETATIO. a Imbra explicationem flentii mei ct rem, quo dudum flentiis presseram. b D assecla. , - amuitia sustentatur. N o T AE.
r. sus'mae si benevolent m. J Hoc est,ffusendi ιν benem νtoriam , quo loquendi modo nihil apud bonos scriptores fre
quentias. . Diviseram. J Mos erat apud Romanos, ut magistratus qui peterent . pecunia
largitioneque suffragatorum studia sibi conciliarent: qui autem pecuniis tributim distribuendis praeerant.a vi sires dicebantur. 2. Oculorum praestigiis. J Haud absimile illud Ausonii paneg. ad Gratianum: Cenis
sui ego. Imperator Auguste , munere rus non
pasD septa, neque campum , non suffragia,
non pu a, non loculo . 3. Gabinior. J An potius , armias: ut ob servat Lipsius ep. 24. l. 3. Cato enim in
323쪽
Vix pauci extiterunt quorum virtutibus deferretur ; cum quidem Ipsis is
lis tarda industriae ac probitatis merces veniret. Ceteri vero perditissimum quemque ex aulicis frequentabant, uti quispiam per artes iurpissimas imperatori acceptissimus videbatur , eum assiduis obsequiis emerebantur, sicionisque captabant. Nec viros quidem sed mulierculas exambibant, neesceminas tantum, sed spadones quoque, quos quasi a consortio humani generis extorres ab utroque sexu aut naturae origo, aut clades corporis separavit. Ita praeclara illa veterum nomina sordissimum quemque ex cohorte imperatoria & probrosissimum' adulabant. Hi cum in provincias Io immissi erant, qua sacra, qua profana rapiebant, iter sibi ad consulatum pecunia munientes. Itaque nullum jam erat bonarum artium studium.
X X. Militiae labor a nobilissimo quoque pro sordido, & illiberali re
iiciebatur. Juris civilis scientia, quae ' Manlios, Scaevolas, crvios in amplissimum gradum di nitatis evexerit, libertorum artificium dicebatur. 13 Oratoriam dicendi facultatem, multi laboris, & minimi usus negotium, nostri proceres respuebant, dum homines noluisse videri volunt, quod aia sequi nequiverunt. Et vere tantum laboris vigiliarumque suscipere ad adipi lcendum cujus usus agendae vitae ornamenta non adjuvaret , dementia ducebatur. Itaque omne studium pecuniae coacervandae.' Tanto enim vir
et O qtiisque melior, quanto pecuniosior habebatur. Jam serviendi miseranda patientia, assentandi mira calliditas. Ministrorum aulae quotidie limina No Tm
petitione consulatus posthabitus est Vatinis . non Gabinio. Id ipsum resert Seneca libella , quod in sapientem non carit injuria. idem de divina providentia Ac Valer. Maxim. I. . c. s. De Catone autem supra paneg. 2.
. O dulabant. J Hae voce usus Lucretius i. s. Gannitu vocis adulant i de Ausonius in gratiarum actione ad Gratianum. Centurias non adulari.
I. Manlios. J T. Manlium intelligit
quem Ualer. Maximus l. s. e. s. Iuris Duilis Derorum Pontificalium p iJmum fuisse tradit. Acidalius pro Mantis, legit Manilis3. Manilius quidem cum se a re militari ad forensem vitam contulisset . tres libros de jure civili scri
x. Scaevolar. J P. Mutius Scaevola anno V. C. si'. consul cum L. Calphurnio Pisone suit, bc Pontifex Maximus. Hunc de jure civili decem libros scripsisse tradit Pia. rairchis in Syza. Huius filius Mutius Scaevola, primus jus civile generatim in libros it. digessit : plurimos habuit audi. tores clarissimos; ab eo multa didicisse se
ait Tullius. Eundem Crassiis iurisperitorum et M uentissimum, de eloquentium jurisperitissimum apud Tullium appellabat. Fuit praeterea alter Q. Mutius Seaevola Augur, quem Cicero disserentem in libro de amicitia introducit . a quo jus civile didicisse se profitetur. Erat is Laelii gener. Crassi socer. . Servias. I P. Servium Sulpitium puta qui an . V. C. 7 3. consul fuit. Is magnus in Mutii Scaevolae imitator suit, a quo ad
iuris civilis scientiam excitatur his verbis. Turpe est Patricis causar oranti . jtis in qua versatur gnorare. Omnium primus diae-cticam iuri adhibuit , dc ordine quodam tractare coepit. Cieeroni fuit familiarissimus, qui di ipsi ad Mutinam, quo ad placandum eloquentia sua Antonium a se
natu missus erat, mortuo statuam aeream
pedestrem in rostris posuit. De hoc saepe apud Tullium mentio est. Trita enim. J Juvenalis Sat. 3. I L. Leuantum qui rue sua nummorum servat in arca, totum habet Ofidei.
324쪽
terebantur. Ad fores eorum qui regiis cupiditatibus serviebant ternos liatriciae gentis viros cerneres ab hujusmodi dedecore non imbri, non geu, non amaritudine ipsius injuriae deterreri. Demissi, iacentesque vix ca- ita supra eorum quos precabamur genua tollebant. Ad postremum,onores non judicio, aut benevolentia superborum, sed misericordia me- e
XXI. At nune quisquis provincias, tribunatus, praesecturas, cons Iatus cupit, nihil necesse est pecuniam per fas & nefas quaerat, ac libet tatem suam salutator vilis imminuat. Quanto fuerit paratior servituti, tanto honore indignior' vocabitur. Tum aliud quoddam hominum genus est Ioin amicitia principis nostri, rude, ut urbanis istis videtur, parum come, subrusticum; blandimentis adulantium repugnat, pecuniae vero alienae tanquam rei noxiae tactum reformidat, maximas opes in reipublicae salute, &gloriosa Imperatoris sui laude constituit. Jam ipse ' ingenti divinaque providentia adversus omnes allantatorum illecebras captionesque munitus est. Is ' Quippe ei a fucatis adulantium venenis quod periculum est,qui aures etiam veris laudibus gravatus impertiat λ Sed multo multoque nunc facilior est ratio honorum petendorum.Quisquis, inquam, capere magistratum voles, auri atque argenti negligens elio ; nullas ostiatim potentium aedes obito, nullius pedes, nullius genua complectitor. Adhibeto tantum tibi gra- rotuitas, & paratu facillimas comites, justitiam, fortitudinem, temperantiam, atque prudentiam ; ultro ad te maximus imperator accς det, & ut capessas rem publicam flagitabit. Otioso tibi, atque alia curanti provinciae, praefecturae , fasces,' sella curulis, atque insignia omnia magistratuum perferentur. Quid enim sibi verae vir perfectaeque virtutis non con- rs
stanter de honore promittat, cum me propicr tantillum innocentiae meri tum uno in anno ter videat honoratum p
XXII. Ecquis deus uno in anno multiplices fruetias agro uni dedit pNum quisquam 'in eadem novali aestate una amplius quam semel mes luit
INTERPRETATIO. a Mque enim metuendum es , ne fabis i etiam aegre aurea trahat veris laudati ἀασntatorum sermonibus capi se sinat ae, rus m ν. N o T aris. Temor patriciis gentis vrras. J Lege cernuos , ut Observat laesis episeat quae bo
I. V cabitur. t Bongartius & Gruterus legunt iudicabitur : itaque est in editione
a. Ingenti rivisque 'identis. J Aci datius legit, ingenti Autinaque providentia. 3. Facles. J Duodeni a lictoribus ante consulem praeserebantur.
Seda caerulis. I De hae supra in Plinii 'i
s. Ter videat honoratum. J De tribus Mamertini magistratibus initio huius orationis dictum est. I. In novali. J M I/ vel navale terra est. quae alternis annis quiescit, ac seritur, quo sensu Virgil. Georg. t t. 7. Alternu irim tonsas cessare novales. Hoc loco pro teria si inplic: ter lunai ur.
325쪽
Num cui uno autumno, unoque vineto vindemia tesplex suxit Una ere- te unius est hiemis olivitas. Sed in ns stri principis beneficiis miraculo caret multiplicata saecunditas. Ut de aliis optimis viris taceam, qui a priore in proximum autumnum fructus honorum multipliciter messuerunt; ue mihi certe tertia unius anni ubertas est consulatus. Primum thesaurorum omnium mandata custodia, & dispensatio largiendi. Secundum locum tenet in honorum meorum fructibus praefectura. Additus his, quo vel solo cujustibet aviditas vinceretur, proventuum tuorum tertius , consulatus. Dein cum ager assiduitate fritilauum' in maciem decoquatur: Imperato io ris nostri polierior liberalitas vincit priorem , nec fit etaeta gignendo, sed per vices fructuum scecundatur. Nova prorsus fuit honorum deserendorum &insperata congestio. Nondum statum suum siderum curricula mutaverant, V jam princeps cursum dignitatis alterius commovebat ; & jam tum sol ab eorundem astrorum regione radiabat, jam Augustus tertia mars gistratus mei signa transcenderat. Quaeso, non vobis inanis gloriae cupidissimus, non flagrans ambitione notabili videretnr, si quis in se tanta pariteroptas et, quanta in me uno tempore Ausustus ingessit pX XII L Habitari ab justis vitis terras in Oceano serunt, quas ' Fortunatorum insulas vocant, quod per eas non arato solo frumenta nascun-ro tur, fortuitis vitibus juga collium vestiuntur, sponte pomis arbor grava - tur, ad herbarum vicem olus vulgo est. Quantula ista sunt, si deum auctorem consideres , munera λ Nempe nobis quoque , cum agrum non nostris manibus excolamus, haec illaborata nascuntur. Quanto selicior nostra conditio, quanto beatitudo praestantior λ Non spica triticea, non 23 viles uvarum racemi ; sed opes atque divitiae nihil laborantibus ingeruntur ; provinciae, praefecturae, fasces sponte proveniunt. Tu tu, inquam, maxime Imperator, exulantes relegatasque virtutes ad rempublicam quodam postliminio reduxisti: tu extincta jam literarum studia flammasti: in tu pnilosophiam paulo ante suspectam , ac si nedum spoliatam honori-I N T E R P F
a Macthntis reddatur. byam imperator novam dignitatem mihi
i. olivitas. J Vox a Catone. Varrone.& Columella usurpata pro tempore colligendarum Olivarum. . Fortunatorum in uias. J De his passim apud poetas. Horat. epod. I s. Beata peramis arva. aivites er ιusulas, rediat uti Cererem retas inarata cyupravnu , ct imputata foret usque vinea ctc. a Diea trιticea. JA nominativo sticam. quo
quicunque eodem . seu ad idem limen revertuntur , unde exierant.
. Flammasti. J Vox non semel Tacito usurpata, pro inflammastis. Iu Philo ephiam. J Melior sortasse suisset Julianus , si nai uiae arcanis perscrutandis minus se dedisset.
326쪽
bus , sed accusatam ac ream non modo iudicio liberasti , sed amictam purpura, auro gemmisque redimitam ' in regali solio collocasti. Suspicere jam in coelum licet, & securis contemplari aura luminibus, qui paulo ante pecorum atque quadrupedum animantium ritu in humum visus trepidos figebamus. Quis enim spectare auderet ortum sideris, quis occasum p ue
Ne agricolae quidem, quorum opera ad motum signorum coelestium te peranda sunt , tempestatum praesagia rimabantur. Ipsi nautae . qui nocturnos cursus ad astra moderantur , stellarum nominibus abstinebant. Prorsus terra marique non ratione ccxlcsti, sed casu ac temere vivebatur. XXIV. Nihil igitur mirum est, Imperator, si tantus amor, &tam Ioverus in te civium servet. Neque enim ullum puto post homines natos tanto generis humani ardore dilectum. Ceterorum regum atque imperatorum charitates admodum rarae, nec unquam diuturnae fuerunt. In summis enim hominum habitavere pectoribus, lubita & fortunata benevolentia provocatae, non virtutum admiratione devinctae. At vero noster a sectus veri is certique judicii est, imis mentis sedibus alligatus animus , & vitae immixtus & unitus, resolutis etiam morte corporibus cum immortali mente victurus. Arma igitur, & juvenes cum gladiis atque pilis non custodiae corporis sunt , sed quidam imperatoriae majestatis solennis ornatus. Quid enim istis opus est, cum firmissimo sis muro civici amoris obseptus p Λn metuenda tibi 'curia est, cum senatui non solum veterem reddideris dignitatem, sed plurimum etiam novi honoris adjeceris p An populus est timendus t procuratori alimentorum suorum , vitae vindici , libertatis auctori λ Nam quid de militibus loquar Duo, aut tria firme ex vetere me moria amicorum paria proferuntur. Nego quempiam ab uno amico plus , sdilectum quam tu, Imperator, non modo a' comitibus , tribunis tuis, sed a legionibus cunctis, equitibus ac peditibus , ρ gregariis etiam militibus diligaris. Itaque , quod ad te attinet, cuncta jam a custodia tui arma removeres, sed quando hoc potes persuadere militibus p Anxia est fide-
in Theodos. pan. n. 16. Ita amici iam ustri
solum intra aulam vσeasti , sed indutam purpura , AEurst geramusque redimitam solio re cepisti.
r. In summis pectoribis. J Id est , in extima parte pectoris, ut sit oppositio cum
iis quae mox sequuntur. At vero noster affectis imis mentis sedibuε assigatus. Expunis
genda videtur Acidalio vox quae sequitur,
2. curia. J Locus ubi de rebus publicis
agebatur. 3. Procurateri aθmentorum. J Julianus
enim Romam propter diuturna bella sanie afflictam suppeditatis alimentis susten.
4.Duo aut tria. JNota est Thesei & Piri thoi: Damonis, de Pythiae r C. Laelii &ΑDieani Scipionis amicitia. Plura eius ge neris exempla passim vide apud auctores. s. Camitib M. J De tribus Comitum ordinibus a Constantino introductis: quia singulta pro ratione sui ordinis conveniret: de Cominbue provinciarum, de Comite riviana Amus, largitionum Oe. vide Gutherium de efficiis domuo Augustae.ε. Gregariis inrisibis. J Gregarius mileς, dicitur unus e grege, dc tumultuarie undecunque collectus.
327쪽
lium diligentIa. 'Maximo amori maximus timor iunctiis est. Non nobis susscit quod obtinuisti ut nemo te velit laedere, nisi nos curamus ut nemo possit.
XXV. Habuerunt nonnulli alii principes devotam & amantem suis cohortcm, sed alio quodam modo ; primum quod imperiti ac rudes indoctissimum quemque in consilium deligebant , scilicet ut ipsorum pru dentia vulgo suo aliquatenus eminerent. Ita cum vilissimus quisque honorum & divitiarum potitus foret, sua commoda, & vitia principum diligebant. Ab his optimus quisque abigebatur procul, cum suspecta esIet pro bitas & invisi; & quanto quisque honestior, 'tanto importunior turpium arbiter vitaretur. At tu, Auguste, omnibus nugis remotis , Optimum & doctissimum quemque perquiris. Si quis praestat virtutibus bellicis & laude militiae, in amicis habetur ; qui in oratoria facultate, qui inscientia juris civilis excellit, ultro ad familiaritatem vocatur. Quicunqueas in administratione reipublicae innocentem se unquam & strenuum praebuit, in consorti uin munerum receptatur. Regendis provinciis non familiarissimum quemque, sed innocentissimum legis. Omnes a te augentur pecunia, locupletantur divitiis, honoribus honestantur. XXVI. Prorsus amicitias tueris privati fide, imperatoris opulentia, zo quae perpetuae & constantis bcnevolentiae prima fiducia est, certissima virtutum , & princeps veritas. Num quem in animo este suspicatum audivi pNemo simulatis blanditiis, nemo falsa pollicitatione deceptus est. Quis nescit aliorum imperatorum hilarem diritatem , cachinnantemque saevitiam ; a quibus ingenita crudelitas figmento laetitiae tegebatur λ Mira est *F in principe nostro mentis linguaeque concordia. Non modo humilis de parvi animi, sed i servile vitium scit esse mendacium. Et vere, cum meri daces homines aut inopia, aut timor faciat, magnitudinem fortunae suae imperator qui mentitur ignorat. Quis, oro vos, plura praebuit fidei constantiaeque documenta λ Omnes quos privatus in familiaritatem reeepit, 30 eodem habet imperator affectu. Nemo gradu pulsus, nemo aditu prohibitus, nulli palatii sores clause sunt. ' Omnes bonos habet. In recipiendis
INT ERPR ET ATIO. a Eius causa, quem multum Heu, pl. a Tanto moleslior testis fugeretur eorum rimum timer. l rua regerentur surpizer.
I. Imperiti ae ruae s. J Ita restituendi imsuit ex Cuspiniani codice, cum in plerisque libris legatur imperitia ruris. Similiter pro primum . aliqui iugumpi rue.
r. Num quem erc. JFortasse num quis ma-
Ligua is se fulicatum aurivit ' Ita Livineio
. cachinnant saevitiam. J Id est, quam cachinno seu effuso risu dissimulabat. Domitianum notat, qui , quotiescunque saevire in quempiam destinabat, composito ad risus & jocos vultu , iracundiam te gebat. 3. Servile virium seu G. in Marium. ISumptum illud ex Plutarcho de insti
bet id significat, quod apud Graecos εχει
328쪽
CRATIARUM ACTIO JULIANO. IoiamlcIs optimus iudex est. Si aliqui sunt improbi tolerandi, familiarium
vitiis immutabilis est amicus. XXVII. At mutant secundae res animos p Nostrum principem si nondum mutaverint, quando mutabunt Cujus unquam divinior felicitas fuit λ Paulo ante ' in laceratis Galliae provinciis lapsus inimicorum ca- spitalium apertis armis, & occultis insidiis petebatur; in pauculis mensibus divino munere Libyae, Europae, Asiaeque regnator est. Quae majora expectabimus dei praemia, quaeve uberiora dona sortunae Videte num secundis rebus elatus aliquid de prioris vitae mansuetudine & moderatione mutaverit. Mutavit plane , mutavit. Nam civilior factus prosperorum Ioinfregit invidiam. Cui non vel illud tempus sedatae praebuit mentis indicium, quo horrendi belli metu republica liberata, elati sumus euncti gestiente laetitia ρ Sed imperator, quanquam coelesti ope salutem reipublicae propagatam videret, & conditioncm doluit humanam, & , offiniarum gratiam faciens, induit fratrem, & cujus armis vitam impugnatam Is sciebat; mortem ejus ornavit, ac postea ipse justa per luit. Et memoria, di oblivione mirabilis, ' oblitus inimici, meminit naeredis.
X X VIII. Sed quid ego lonilius indicia mitis & mansuetae mentis acinceris p Hie ipse, hic inquam ipse dies praebuit civilis animi satis clara do
cumenta. Ego & ' collega meus, ne quid maximus imperator propensius rohumanitatis studio faceret verebamur. Itaque matutino crepusculo pala- tium petimus. Adventare nos principi, sorte tum danti operam salutatoribus, nunciatur. Statim e solio i tanquam praeceptus exiluit, vultu trepido atque satagente, qualis mens mea esse potuissici, si principi serus occurrerem. AEgre remotis populi qui nos praegrediebatur agminibus, ut quam longissime nobis obviam procederet laboravit. Illic , proh sancta divinitas i gaudentibus cunctis, quo ore λ qua voce 3 inquit. Ave consul amplissime. Dignatus osculo oris illius divinis affatibus consecrati dexteram dedit, illam dexteram , immortale pignus virtutis , & fidei. Poetae ferunt altissimum illum, & cuncta potestate cohibentem dcum , qui di- sotione perpetua divina atque humana moderatur, cum despiciat in terras N o 2 2E.
I. In lauratia GaIlis praesu: iis. J Acidalius Iepit in laeeratH Galliae promncta . a. Inimicorum. J Nempe Constantii, eiusque factionis. 3. PIram impugnatam. J Rit tersitusius Iegit vitam suam mpugnatam. . Oblitis inimici. J Oblitus se inimicum sit e , meminit se haeredem ejus esse imperii. r. Colliga meti/. J Nevita, de quo non
uno in loco Ammianus. a. Salutatoribis. J Nam moris erat apud
Romanos, ut viri principes seu qui supra
ceteros potentia eminerent prima , de seeunda hora matutina salutarentur. Maristialis i. 4 ep. 8. primassisantes atque altera
3. Tanquam pratuitae. J Id est , praeven
tus, ut Uirgil. AEneid. 6. io I. Omnia praece pi, atque Vimo mecum ante peregi.
noris titulo cohonestabantur consules, ut
ad epigr. s. l. et Apollinaris Sidonii o servat joan. Savaro an quod Mamertinus ad consulatum virtute sua pervenisisti l D enim , inquit Tullivis pro Roscio
329쪽
habitu oris tempestatum incerta mutare, ejus nutu mundum tremiscere. illius hilaritate turbines abigi, nubes fugari, nitentia per orbem serena
XXIX. Hoc ita esse, paulo ante oculis licuit experiri. 'In quantam 3 Iaxatus est populus te consulibus tuis arridente laetitiam λ Vidimus attonitos admirantium vultus , multiformes laetantium status, varios corporum motus. Clamores inconditos profundebat laudandi effusa libertas. Ttipudiabat crebris saltibus multitudo. Nimiae laetitiae decoris sunt & gravitatis immemores. Illa iactatio togarum , illa exultatio corporum nes. a. eientibus pene hominibus excitabatur. Omnem modestiam populi, ominnem verecundiam tui gaudia effraena superaverant. Ave consul ampli ssime. Αveo plane, Imperator, & avebo. Neque enim eventus ella potest op tati hujus ambiguus cum is avere jubeat, qui jam fecit ut averem. Consillamplissime. Sum plane & consul, & amplissimus consul. Quis enim me fuit 3y amplior consul, quem' sublimat Ze illustrat consulatus, quem tribuisti: amplitudo , quam tribuis. Post primat salutationis fausta collo uia, quid pro jure consulari agere nobis placeat sciscitatur, senatorium impleturus onficium si libeat tribunal petere, si concionem advocare , si rostra comscendere. Sed nos ad curiam solennia hujus diei senatusconsulta duce. 2o bant. Itaque se comitem statim praebet, & utrumque latus consulatus. praetextatis tectus incedit, non multum differens a magistratibus suis αgenere & colorh vestitus. XXX. Superfluum serte videatur quae vosmetipsi vidistis iterare, nere enim auribus expetuntur quae fuerint usurpata luminibus , sed mananda sunt literis, inflarenda monumentis, mittenda in posteros venturis seculis vix credenda miracula. Pene intra ipsas palatinae domus valvas , lecticas consulares jussit inferri ; & cum, honori ejus venerationique ee- dentes , sedile illud dignitatis amplissimae recusaremus , suis nos prope manibus impositos mixtus agmini togatorum praeire c*pit pedes , Π 3o dum moderans pene ad lictoris nutum , & 'viatoris imperium. Credet hoc aliquis qui illa purpuratorum vidit paulo ante Midia, qui ideo tantum honorem in suos, ne inhonoros contemnerent, conferebant λ Credet aliquis tanto post veterem illam priscorum temporum libertatem
sua vinin in altur m locum per uevit.
habuis ενυ apud Lucanum dicitur I sal inrat. JExtollit.Vox Ennii de Nonii.
a. Tribunal petore, I Nota vata conss-lum ossicia, tribunal petere,concionem a, vocare , rostra conscendere, in curia senatusconsulta proferre. Hoc passim videre est apud historiae Romanae seraptor S. t. Matrix impertum. J De viatoribus f prata Plinii pMN, n. 76. mI. 1.
330쪽
reipublicae redditam λ neque enim ego ' Lucii Bruti , de Publii Valerii . .
qui primi exactis regibus potestate annua civibus praefuerunt, consulatum nostro anteponendum puto. Uterque bono publico, uterque Romanae
reipublicae salutaris, uterque insignis principiis commodorum ; sed habet aliquid unusquisque praecipuum. Illi potestatem consularem per popu- slum acceperunt, nos per Julianum recepimus. Illorum anno libertas orta est, nostro restituta.
XXXI. Sed sint, sanctissime Imperator, ea quae tu iuste, moderate, civiliter facis aliis sorte miraculo ; mihi esse non possunt, qui te omnibus humanis vitiis absolutum de liberum , sciam solo immortalitatis amore iosagrare, dirigere omnes opes& cogitationes tuas ad memoriam posteritatis aeternam, atque his maxime servire judicibus qui de rebus gestis tuis sine odio & gratia venturis seculis iudicabunt. Non potest quidquam abiectum & humile cogitare, qui scit de se semper loquendum. Nunc si tibi,
Imperator, parum ampla, nec respondente meritis tuis oratione usus 'i- is debor, quaeso obtestorque te , meae id naturae potius quam magnitudini beneficiorum tuorum putes esse tribuendum. Nemo unquam post homi nes natos ampliora praemia a regibus atque imperatoribus consecutus est; nulli plus oneris impositum. Non abnuam fraefecturas , de consulatus multis este delatos, sed his post iminensos labores, honos quasi debitus potestitutus est: mihi cum iam honorem adeptus sim, nunc demum ut merear laborandum est. Versa ratione temporum, permutata munerum vice, modo enitendum est ut praemio dignus existimer, cum jam praemiuinceperim. O mihi sestinae tuae benevolentiae gravissimum pondus t Vereor ut aperte exprim re dissicultatum mearum ordinem valeam. Facilius est, Imperator, bonis artibus mereri consulem fieri. quam industria de labore perficere ut videaris. meruisse cum factus sis. XXXII. Absit, Auguste. de istud sancta divinitas omen avertat, ut tu a quoquam mortalium expectes vicem beneficii l veruntamen, quod solum vel accipere potest ist fortuna. vel a nobis opibus tuis tribui, im- Iomortalitatem munerum tuorum colam ossiciis sempiternis. Omne nego . tium, omne otium meum in ornandis rebus tuis celebrandisque pons tur; neque solum vivente me ac vigente grati animi benevolentia decla rabitur ; sed etiam 'eum anima defecerit, monumenta tui in me benescii permanebunt. In referenda autem gratia, sanctissime Imperator, hoc ti- Is
bi polliceor , semperque praestabo , mihi neque in suggerendis consiliis
a. L. Bruti. O P. Valarii. J De his primis Romanorum consulibus abstineo referre , quae habent suse historiae Romanae piores. . Humanis vitis abselatum. I Haud ita
esse, ad Juliani vitae finem observavi I. si tu anima ae fomi. J In editione
Puteana est a me anima defecerit. Duas voculas expunxi cum Acid lio. In aliis est cum me anima defeerit. a. In referenda increm gratia. J Sumptum illud, ut vel omnium minime oministis patet. ex Curremma Varmuris rerisumas Iustura, sub finem.