Orationes ex historicis Latinis collectæ. Pars prima secunda

발행: 1764년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 로마

51쪽

so ORAT ION E sut Appius Claudius Interrex cum Q. Catulo Proconsule, & caeteris quibus imperium est , urbi praesidio sint; operamque dent ne quid Respublica detrimenti capiat.

' C. COTTAE CONSULIS

t . .

De hujus orationis occasione nihil est certἱ quod afferri posse videatur, nisi quod ex oratione ipsa colligitur : tumultuatam esse plebem , ita ut ne Consulum quidem ipsi rum majesas satis tuta foret. Forsitan armnona inopia hos furores simulaverat: quod videntur innuere haec verba : classe qua

commeatus Vehebatur, minore quam au-- lea navigamus.

.c Uirites, multa mihi perieula domi , militiae multa advorsa fuere: quorum dia toleravi, partim repuli Deorum auxi-1iis , M virtute mea : in quis omnibuS n que animus negatio defuit, neque decretis Iabos. Malae secundaeque reS , opeS, non fingenium , mihi mutabant rat contra in his miseriis cuncta me cum sortuna deseruere. Praeterea senectus per se gravis, curam ne plicat ; cui misero, senecta jam aetate , te mortem quidem honestam sperare licet.. si parricida vestri sum , te bis g

52쪽

nitus hic, Deos Penates meoS . patriariisque , & summum imperium vilia habeor quis mihi vivo cruciatus satis est , aut quae

poena mortuo cum Omnia memorata apud

Inferos supplicia scelere meo vici. 7 . A prima adolescentia in ore vestro privatus, Se in magistratibus egi. Qui lingua , qui consilio meo , qui pecunia voi. luere, usi sunt: neque ego callidam lacum. diam , neque ingenium ad male faciendum exercui: avidissumus privatae gratiae , maxumas inimicitiaS pro Repub. suscepi: qui victus cum illa simul, cum egens alienae opis , plura mala exspectarem ; vos , Qui rites , rursus mihi patriam , Deos Penates. cum ingenti dignitate dedistis. Pro quibus beneficiis , vix latis gratus videar , si sina. gulis animam, quam nequeo , concesserim. Nam vita & mors jura naturae sunt: ut sine dedecore cum civibus , fama Se fortu nis integer agas , id dono datur atque

accipitur.

7 3. Consules nos fecistis , Quirites, d mi bellique impeditissima Republica. Namque Imperatores Hispaniae stipendium , milites , arma , frumentum poscunt : M id res cogit, quoniam post detectionem sociorum , 8e Sertorii per monteS fugam , neque manu certare possunt, neque utilia parare. Exercitus in Asia Ciliciaque ob nimias opes Mithridatis aluntur : Macedonia plena hostium est, nec minus Italiae maritima Se provinciarum: cum interim vectigalia parva, Sc bellis incerta , ViX partem Lumtuum sustinent. Ita classe, qua com

53쪽

meatus vehebatur , minore quam antea navigamus. Haec si dolo aut locordia nostra contracta sunt , agite , 8c, utὲ lubet, ita supplicium sumite : sin communis fortuna' asperior est , quare indigna vobis nobisque Sc Repub. incipitis γε. Atque ego , cujus aetati mors propior est, non deprecor, si quid ea vobis incommodi demitur : neque mox ingenuo COrpori honestius , qu1m pro vestra salute, hnem vitae secerit. Adium cn C. Cotta Consul, facio quod saepe majores asperis bellis secere : voveo , dedoque me pro Re quam deinde cui mandetis, circumspicite.

Nam talem honorem bonus nemo Volet,

quum sortunae, & pacis , & belli ab aliis

acti ratio reddenda, aut turpiter moriendum sit. Tantummodo in animis habetote , non me ob scelus aut avaritiam caesum , sed volentem pro maxumis beneficiis animam dono dedisse. Per vos igitur, Quirites , M gloriam majorum, tolerate advorsa , Meonsulite Reipub. Multa cura summo imperio inest , multi ingentes labores : quOS n quicquam abnuitis, & pacis opulentiam quaeritis , cum omnes provincise , regna , maria , terraeque , aspera aut fess4 bellis sint.

54쪽

OR ATIO NES

LIVIO COLLECTAE.

ORATIO

P. HORATII

AD POPULUM, Pro filio perduellionis reo.

Horatius post victoriam e Curiatiis repo tatam Romam rediens , obviam habuit s- rorem quae uni ex Curiatiis desponsa fuerat. Eam, quum sebiliter nomine sponsum mortuum appellaret , ferox juvenis ferro transfigit. Huius criminiι ad populum reus, hic a patre defenditur. 73. Υ Unccine , quem modb decoratum I 1 ovantemque victoria incedentem vidistis , Quirites , eum sub furca vinctum. inter verbera & cruciatus videre potestis Quod vix Albanorum oculi tam deforme

55쪽

54 ORATIONES

spectaculum ferre positini. I, lictor, colliga manus , quae paulci ante armatae imperium Populo Romano pepererunt. I, caput Ob- nube liberatoris urbis hujus. Arbori infelici suspende : verbera vel intra pomoerium , modo inter illa pila & spolia hostium ; vel eAtra pomoerium, modb intra sepulchra Curiatiorum. Qub enim ducere hunc juvenem potestis , ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii vindicent

PUBLICO L AE

Re num assectare P. Valerium Consulem fama ferebat. Quae quidem suspicio ex eo potissimum orta erat , quod in summa Velia , alto atque munito loco , oedificaret. At ille , concione advocata , sic objectum erimen diluit. so. Unquamne ergo ulla adeo I vobis L l spectata virtus erit , ut suspicione violari nequeat ' Ego me illum acerrimum Regum hostem, ipsum cupiditatis regni crumen subiturum timerem Ego si in ipsa arce Capitolioque habitarem , metui me crederem posse a civibus meis Τam levi momento mea apud vos fama pendet Adeone

56쪽

est fundata leviter fides , ut ubi sim, quam qui sim , magis reserat. Non obstabunt Ρ. Ualerii sedes libertati vestrae i Quirites : tq-ta erit vobis Velia. Deseram non in planicii modo aedes , sed colli etiam subjiciam : ut vos supra suspectum me civem habitetis. Io Velia aedificent , quibus melius quam P. Valerio creditur libertas.

ORATIO

M V T II SCAEVO LAE', AD PORSENA M.

Porsina . Gusinorum Rex , Romom obsidebat. C. Mucius, Romanus adole1cens , iurat eius castra , eo consilio ut ipsum intarf-ciat. At cum eum minime nosset , scribam pro Rege obtruncat. Comprehensus per δε- rellites , quid animi habuerit interritus Porsenae profitetur. 81. D Omanus sum civis : C. Mucium Vocant. Hostis hostem occidere volui. Nec ad mortem minus animi est, quam fuit ad caedem. Et facere M pati fortia , ROm'-num est. Nec unus in te ego hos animos gessi: longus post me ordo est idem petentium decus. Proinde in hoc discrimen, si juvat, accingere , ut in singulas horas capite dimices tuo ι ferrum hostemque in vestibulo h

57쪽

s6 ORAPIONES

beas regiae. Hoc tibi Iuventus Romana indicimus bellum. Nullam aciem, nullum prae- Iium timueris. Uni tibi, & cum singulis , res

erit.

VERBA

VETURIAE

CorioIanus in Romanos propter injurias mi ab eis illatas infensus, a Volscis Imperator eligi curaverat. Cum autem parum ab obsidenda urbe Roma aberat, Veturia m rer, Legatis ab eo rejectis , eum eXOramdum adit. Quam ille venientem conspicarus , quum ferret obviae matri complexum , mulier in iram ex precibus versa , in hanc sententiam locuta es, is ita eum mitigaυit. 33. Ine , priusquam complexum accipio , o iciam, ad hostem , an ad filium Vene- rim e captiva , materne in castris tuis sim. In hoc me longa vita,& infelix senecta traxit, ut exulem te, deinde hostem viderem Potuisti populari hanc terram , quae te genuit atque aluit Non tibi, quamvis infesto animo Seminaei perveneras, ingredienti fines ira cecidit i Non , quum in conspectu Roma fuit, succurrit, intra illa moenia domus ac Pena-

58쪽

tes mei sunt, mater, conjux liberique Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur. Nisi filium haberem , libera in libera patria mortua essem. Sed ego nihil jam pa-zi ,. nec tibi turpius quam mihi miserius pota sum : nec ut sim milerrima, dia futura Ium. De his videris: quos si pergis, aut immatura mors, aut longa servitus manet.

Q. CINCINNATI '

AD SENATU Μ.

Quamvis Senatus consulto , magistratus com tinuari prohiberetur, Tribuni nihilominus reficiuntur. Patres, ne plebi cedere viderentur , Quintium Consulem resolebant. At eos ille hac oratione increpuit. 83. λ ἀ Irer, si vana vestra , P. C. ad ple-1V1 bem autoritas est ' Vos elevatis eam. Quippe quia plebs senatusconsultum in continuandis magistratibus solvit , ipsi

quoque solutum vultis, ne temeritati multitudinis cedatis : tanquam id sit plus posse in civitate, plus levitatis ac licentiae habe TR. Levius enim , vaniusque profecto est , sua decreta consulta tollere, quam aliotum. Imitamini, P. C turbam inconsultam tqui exemplo aliis esse debetis , aliorum

59쪽

38 ORATIONE s

exemplo peccetis potius , quam alii vestrorem faciant; dum ego ne imiter Tribunos , nec me contra senatusconsultum Consulem renunciari patiar. Te vero , C. Claudi , adhortor , ut & ipse Pop. Roman. hac licenti arceas; Se de me hoc tibi persuadeas , me ita accepturum , ut non honorem meum 1 te impeditum, sed gloriam spreti honoris au tam , invidiamque, quae ex continuato eo impenderet, levatam putem.

60쪽

ORATIO

M HORATII

ADUERSUS DECEMVIROS

Decemviri Iegum sanciendarum causa creati, circumacto magistratus sui anno , nihilominus fasces imperiumque retinuerant, lucet ad annum obtinuissent ; omniaque seneplebis , sine Patrum concilio , per se ipsi pro libidine adminiserabant. At cum s bini in Romanum agrum incusonem fecissent , ηecessitate compus Senatum coegerunt. Ibi L. Valerius primus in Decemvirorum tyrannidem inve Ius es. Nec mianus ferociter M. Horatiam ferunt se incertamenti Lis verbis. 17. Ecem Tarquinios appellantem ad monentemque , Valeriis & Horatiis ducibus pulsos Reges. Nec nominis hominestum pertaesum esse; quippe quo Jovem appellari fas sit ; quo Romulum conditorem urbis , deincepsque Reges appellatos ; quod

facris etiam ut solenne retentum sit. Supe hiam , violentiamque tum perosos Regis equae si in Rege tum eodem aut in filio Regis ferenda non fuerint, quem laturum in tot Privatis 3 Viderent , ne vetando in curia tu

SEARCH

MENU NAVIGATION