Apparatus biblicotheologico chronologicus quo ecclesiastici tyrones ad omnimodam sacrarum facultatum assecutionem facile perducantur concinnatus studio ac labore patris Thomae Gaggioli... et ab eodem in tres partes dissectus in quarum prima ea omnia

발행: 1796년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

251쪽

c7a ejus , et investigabiles viae ejus i s Rom. C. Is ). Longe ergo sit a nobis nimia curiositas , dum Theologi munus aggredimur .

CAPUT IX.

De ris, quae ad ree am, bonamque intelligen tiam locorum I heologico m.sunt adhuc Iuvenibus necessaria.

Ois tantum interest . Ecclesiasti eos

Tyrones loca illa, ex quibus argumenta petuntur ad firmandas, enodanda que quaestiones, optime noscere e quantum juvae bona illorum intelligentia , quae adeo neces raria est Iuvenibus, ut sine illa neque quaestiones , quae ad fidem spectant , quae Veextra fidem sunt, facile dignoscere, neque datis principiis apte, et prompte uti valebunt. Quaenam autem est isthaec intelligentia. de qua loquor Z Regularum illarum, inisquam, quae ad probe intelligendas Scripturas, et Tradit Ionem, ad mentem Conciliorum, patrum, R R. Pontificum consequendam, sunt accomodatae, et prorsus necessariae. Sed quoniam in Cap. v I. lib. t. regulas tradidi, quae intellectum Scripturarum. et Traditionis respiciunt hoc unum mihi tantum superesse video ad plenam Tyroni mei eruditionem, ut eas regulas apponam. quae mentem Conciliorum, Patrum, Pontificum ete. nobis exhibent. st si

252쪽

Pro Coneiliorum intellectu .

REGULA I. 24

I senerale Concit um , in Spiritu Sancto ita congregatum, aliquid communi consensu δε- ternat, ut de fide habendum, dogma sidei est. Ratio patet: Oecumenicum namque Concilium totam repraesentat Ecclesiam, atque totius Ecclesiae in sinu suo levera Continet auctoritatem. Cum autem fide constet , Christum Ecclesiae suae auctoritatem in sellibilem , ac perpetuo duraturam, contra quam portae inseri praevalere non possunt, tradidisse : haec

ipsa Generali Concilio denegari nullatenus potest . Loquor de conellio cum supremo Capite, quod est R. Pontifex , coniuncto tNam Concilium a capite avulsum , neque legitimum est , neque Canonicum .

Rron est tamen absolute necessarius ad D IV erytum fidei fulgandum unanimis Patrum eoηseissus . Ratio est, quia infallibilitas a Deo Eecles;ae eoncredita non respicit quemlibet Patrum distributive , sed Coetum Ecelesia,ticum collective sumptum . Cum ergo mae ior pars Ep; seoporum in eumdem sensum, et in eamdem doctrinam conuhnerit, uno, aue Et tero , vel paucis subschibere negantibus t ni

hil obstat , quod iudieium dicatur , et sit Ecclesiae totius . ceterum qui Unan;mitatem

253쪽

sso quaerit in Concilio, unum morale Impossibile

quaerere videtur; quod numquam sortasse in omnibus sive Conciliis Ecclesiasticis , sive Regiis, et Imperialibus comitiis potuit obtineri r et tamen Decreta in iis sancita, et pro mulgata ubique vim obtinuerunt, et obtinent per solam pluralitatem, quia major pars tra

hit ad se minorem. '

REGULA III. O mei Discopi per orbem dispersi si in u

num de veritate tamquam de fide tenenda conVeniant, et oppositum ut haereticum damnent : hujusmodi consens usdogma constituit. Ra tio in aperto est, quia Episcopi sunt contro Versiarum Iudices : iis enim dictum fuit a Christo in persona Apostolorum , quorum Vi Ces gerunt ; Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi t Matth. C ult. J. Eos respicit illa Christi promissior Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, spiritum veritatis . Ille vos docebit

omnia Ioan . c. I 4. ὶ . Cum ergo Episcopi

undequaque per orbem terrarum dispersi in eamdem veritatem indubitanter consentiunt eidem perinde est ac si in Concilio loquerentur . Impossibile namque est , ut communis illorum sententia esse possit errori obnoxia ἐ

254쪽

25 IPro auctoritatis RR. Pontifexin, et Patrum intelligentia .

REGULA I.

manus Pontifex e Cathedra Decretum μ. L dei emittens, cum sententiae Suae sensus accedit caeterorum Episcoporum , irrefragabile illud est. Veritas hujus regulae eX eo patet, quia Petro dictum est: Tu es Petrus, et super hane petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam .

Et tibi dabo claves Regni Coelorum Matth. c. I 6. in . Deinde cum iudieio Romanae Sed is ceteri consonant Episcopi ; iudicium tunc non est solius Petri, sed Ecclesiae universae, adeoque necessario infallibile.

discussis, ut Ecclesiae Magister, et Capst, Miquam ex cathedra profere sententiam circa Mer, ast moram veritatem: si hujusmodi sen tenetia prorsus irrefragabilit non est ; ei tamen debent omnes summa devotione acquiescere . Verba Christi apud Matthaeum superius relata hoc ipsum demonstrant, quibus addi possunt ea, quae Lucae leguntur c. 22. Ego rogavi pro te Petre) tit non deficiat fides tua ; et tu aliquando conversur eonfirma fratres tuos . Et illa, quae extant apud Ioannem c. a I. Pascσυποι meos, paSce oveι meaς. Quomodo Rutem

255쪽

confirmare posset fratres suos, agnos pascere et oves : quandiu Petri iudicium prudens aediligens esse potest errori obnoxium 3 Porro in hac suppositione Petri fides deficeret, et error ipsius esset error Ecclesiae, quae vocem communis Patris audire tenetur . Confirmatut rquia RR. Pontificum iudicium sic prolatum, numquam falsum deprehensum est, nec Opus habuit reformatione. Adhuc tamen si Petri iudicium non fidei, saltem humilis, ac devotae Obedientiae obςequium exigit ab omnibus ; eo quod Deus mortem minitatur iis , qui Sacerdotis Magni sententiae acquiescere detrectant Deut. e. Ir. V. Ia. .

REGULA III.

Anetorum Patrum auctoritas , sive pauco o rum , sive plurium, cum eas respicit facultates, quae naturali lumine continentur, certa argumenta non suppeditat, sed tantum probabilia . quantum ratio persuaserit nasurae consen

tanea. Circa facultates namque philosophicas Vel parum soliciti puerunt Patres; vel si fue runt, in his, ut ceteri homines , errori subiiciebantur.

REGULA IV.

F IMus, aut alterias Ss. patrum auctorisas, e riam in iis, quae Sarras Seripturas , et Mei

doctrinam respiciunt, firmum argumentum ne

quis constituere, sed tantum probabile. Sicque

256쪽

eam vel omnino despicere, vel eam pro certa adsumere, aequalis erit Periculi . Exceptis namque iis, qui Canonicos libros conscripsere, humano spiritu sunt locuti ceteri

omnes: quare utcumque non contemnendi ,

certam tamen fidem nobis haud faciunt.

REGULA U.

Ad Aboris partis SS. Putrum auctoritas , ti-IM. cet paucioribus dissentientibus, 'ma argumenta Theologo eraestare non valet. Eade Inratio, quae supra , recurrit ; quod insupere emplis multis posset confirmari.

REGULA UL

TI Nanimis SQ Patrum auctoritas , seu con sensus , vel circa expositionem Sacrarum Scripturarum, vel circa morum canones , vel circa fidei doctrinam, certissimum , atque tu fallibile Theologo praebet argumentum ad Theo logicas assertiones roborandas . Impossibile nam que est quod omnes diversis locis , diversisque temporibus in unum consenserint quod falsum esse possit. Hanc autem regulam ne gant Haeretici, eamque pro aris , et socisam pugnant; quamque proinde adversus eosdem firmiter tenendam , ac propugnandam, nostri muneris est. Erit enim semper regu Ia isthaec contra eorum conatus insu Pera

257쪽

Do dimerentia inter Doetores , et Patro Ecclesiae . Icet Doctores , et Patres promiscuo ι nomine non raro appellentur, acci-Pienturque, ac revera utrorumque par sit auctoritas : aliqua tamen est inter eos differentia . Doctores namque Eeclesiae illi soli dicuntur, qui eminenti sanctitate, et doctrina in Ecclesia floruerunt , quosque insupePut tales declara vir Ecclesia ipsa: unde patet, non omnes, qui vel doctrina, Vel sanctita te eluxerunt , aut uno, aut altero modo utilitatem, et splendorem contulerunt Ecclesiae, illico Doctores nuncupari, nisi duobus hisce gaudeant dotibus , et Ecclesiae accesserit de claratio . Patres vero hi dicuntur . et sunt , qui praeter duas illas sanctitatis, et doctrinae dotes, ulterius habent competentem antiquitatem: Pater namque , ut Vox ipsa sonat , antiquitatem importat, iuxta illud Deut. C. 32. V. z. Interroga patrem tuum, et an nuntiabit tibi , majores tuos, et dicent tibi. Quotquot igitur ante nos floruerunt, et scriptis, et sanctitate EccIesiam illustrarunt: hi vel Patres sunt, vel Doctores. 8o. Quoniam vero non omnia, quae SS. Patres scripserunt, sunt ex fidei necessitato credenda: animadvertendum hinc est, duplicis generis esse Sanctorum Doctorum scri Pta , quae ab invicem caute secernenda sunt, ut

258쪽

reetum de iis ferre possimus iudicium; quaedam namque dogmatica sunt, quaedam ve

ro exhortatoria. In his clarh, et perspicuEsemper locuti sunt, in illis subobscvrh, figurate, et parabolich, ne sancta canibus proferremur, et mysteria divina vel Paganis, vel indoctis, aut occultarent, aut non cito patefacerent. 8 I. Opera autem SS. Patrum sic in genere considerata, in Octo species vulgo se Cernuntur. I. In Catecheses, quae erant in structiones domesticae, et familiares, quae

que tantum tempore fiebant Quadragesimae coram iis, qui in Vig. Paschatis sacro fonte mergendi erant; ac etiam in octava Paschatis ad confirmandos initiatos in fide: in primis subobscure, in alteris clare, et absqueenigmate loquebantur Patres; et hae Mystagogicae Vocabantur. a. In Tractatus Polemicos, quibus sides ab Haereticis impugnata adstruitur, et adversus negantes defenditur. 3. in Apologias, quae in duplici sunt differentia ; quaedam namque conscriptae sunt, ut Ecclesia a calumniis Paganorum, et Haereticorum purgaretur, ut sunt Apo

Iogiae duae Iustini M., Apologia Tertulliani, et altera Athanagorae, quae omnes, tu

bente , et approbante Ecclesia, publici iuris

factae sunt. Quaedam vero ex otio Aucto rum, more Theologorum nostrorum , sunt

exaratae, ut Dialogi Minutii Felieis, et Arnobii Libri. Nonnullae etiam extant ad se mam , et honorem parvipensum quorundam Chri

259쪽

Christianorum de Ecclesia bene meritorum Purgandum. Vel ad propriam causam defendendam : hujusmodi sunt Apologi e S. Pamphilii pro Origene, Dionysii Alexandrini pro

se ipso, duae S. Athanasii in propria causa Contra Arianorum calumnias. q. in Homilias, quae sub nominibus Sermonis, et Ena rationis celebrantur. Hae disserunt a Catechesibus , quia istae tantum habebantur in

Quadragesima, et Paschate vel iis, qui de proximo initiandi erant, vel si tim abluti,

ceteris exclusis: illae vero in magno Ecclesiae conventu, et Concursu promulei 3ban.tur,

nemine excluso, nequidem Pagano, Hebraeo, aut Haeretico; ex quo factum est, ut in iis Saepe mysticae locutiones, et ob curae in- eniantur . A Catechesibus mos invaluit fieri a Parochis in Ecclesia Catechismum parvulis tempore Quadragesimae, et ab Homitiis forma contionandi fortassis desumpta est . s. in Epistolas de diversis materiis, nunc ad fideles, nunc ad ceteros directae, in quibus

similiter non modicae obscuritates occurrunt.

6. in Commentaria in Sanctam Scripturam . r. in Hist. Ecclesiasticam. 8. tandem in Ο- Pera ad pietatem fovendam, in quibus υ ria varie tractantur. His bene intellectis. simulque collatis cum Regulis superius Positis, parvo cum labore mentem SS. Patrum consequi poterunt Tyrones mei

260쪽

CATALOGUS .

gS. Patrum, et Scriptorum celebriorum feeun dum ordinem saeculorum , quib*s floruerunt.

SAECUL. I. ET II, A Cta Martyrii S. Andreae Apost. Scripse

runt saec. I., prout ipsi viderunt, Achaiae Presbyteri: sed hujusmodi Acta tamquam spuria a nonnullis rejiciuntur, dum ab aliis ut genuina habentur. S. Barnabas S. Pauli Apost. socius saec. eodem Epistolam scripsit satis Prolixam, a Clemente Alexand ., et aliis antiquis citatam; quae hodie ut genuinum sarnabast opus a nonnullis Criticis existimatur. S. Clemens I. R. Ρ. S. Pauli comes, et adjutor, duas dedit Epistolas ad Corinthios, quarum prima ferme integra ad nos Pervenit; alterius autem unum superest fragmen

tum .

S. Dionysius Areopagita, hoc est Areo- Pagi Senator, praedicatione Ap. P uti circaan. so. Christi conversus est ad fidem . An ipse revera Auctor sit Operum , quae eius nomine vulgantur: et an fuerit Parisiensis Episcopus, magna est inter eruditos Controversia . Legantur Sirmundus, Launoius, Ν - talis Alex. Sed Vide C. 4. g. 23. Porro S. Gregorius M. Hom. 24. in Evang. hunc vu-cat antiquum , et venerahitem Patrem .

S. Hermas Pauli Discipulus, cuius men-R tio

SEARCH

MENU NAVIGATION