장음표시 사용
231쪽
226 qui Luthero adhaeserant, sed etIam a foeminis avide legeretur, et memoriae manda
retur, adhibitis etiam per Μelanethonem, Zuinglium. Oecolampadium, et Bucerum pQ litioribus linguis, et linguarum sacrarum intelligentiar factum est, ut Scholastici nostri tamquam vani sophistae irriderentur a Letheranis, eorumque Scholasticam Theologiam ignorantiam dicerent, inanemque fallaciami Lutherus lib. adv. Jacobum Latomum, et Mela thon Apolog. contra Parisienses Hinc Scholastici, ut injuriam non Prorsu&falsam a se repellerent, a somno vaenae sapientiae excitari caeperunt. Crevit tamen sub initio pugnae nostrorum contemptas ,
quia nonnulli non ita feliciter, scholasticis illis adiumentis suffalli, in Lutherum scripserunt, eiusque ςrrores, et sophismata Potius detexerum , quam Cransutaru t. Nam
quo tempore inquit Mechior Canus ex Ord Praed. , Epis. Canariensis, et nobilis Scholasticus saec. XVI. adverFum ingruentes ex
Germania haereses, oportebat Scholae Theo- Iogos optimis esse armis instruczos, ea nulla prorsus habebant , nisi arundines Iongas, arma videlicet levia puerorum. Ita irrisi sunt a plerisque, ac merito irrisi, quoniam verar Theologiae imaginem nullam emebant, umbris utebantur, et utinam eas, ipsar recuti essent. Quocirca homines verbo tenus in. Theologia m-gistri , pugnavere illi quidem adu. Ecclesia inimicos, sed valde tamen infeliciter. Erra--ant ilia autem a primipio sigiorum Fuiarum.
232쪽
Cum enim facultates eas, qua guam exsto Iiunt , mirum in modum neglexissent; cumque sese in Sophistica arte torsissent diutius , tum demum Theologiam aggressi, non Theologiam, sed jismum Theologiae sequebantur. Nam ctim
rem perditam sua restituere auctoritate debε-rent , tempori, ut inquiunt, servientes, nanmodo sophismata non profligarunt, verum etiam auxerunt. nimirum cum a Philosophia , tum vero magis a Theologia tollenda sunt. Vera sunt haec . Ast non novum , quod nedum Luthera hi, sed etiam Sacramentarii, Anabaptistae, Anti Trinitarii, seu Sociniani, qui saec. eodem nati sunt, nostros irriserint; quoniam multa per calumniam in Catholicos Doctores effuderunt, quae prorsus falsa erant, multaque etiam in pravos sensus detorserunt, quae aliter a Scholasticis fuerant prolatai mos hic est Haereticorum, omnia ad suam ipsorum perditionem depravare.
7s. Cum igitur gravissimi Theologi animadverterent , dialecticas argutias impares ess ad impudentissimos Haereticos confringendum, ad Scripturae testimonia, Ecclesiae perpetuam
traditionem, Patrum auctoritatem, et rectam Tationem sedulo , et properanter compulsi sunt animos revocare. Hanc ipsam necessitatem senserunt quoque Tridentini Patres , Praecipientes, ut haec disputandi via invi labiliter teneretur in schobis , nempe ; Primum ut sententias ox Sacra Scriptura sumerent i Theolagi ὶ, et traditionibus Apostolicis, et Conciliis probatis , et Crassitusionibus PP.RR. ,
233쪽
'M SS. PP. , et ex eonsensu Ecclesiae Cisthού- eae . Deinde ut breviter inde faeerent, semotis inanibus, et supervacaneis quaestionibus , et clamorosa contentione. Ita Palla vicinus Card. in Hist. Con. Trid. l. iv. c. l. et o. 3. His
factum est, ut in bona Theologia valde exercitati , plurimi, et nobiles. Scholastici statim emerserint, Augustiniani , Dominicam, Fran eiscant , Iesu itae , ceterique extrλ scholas hujusmodi. 76. Ut autem omni ex parte adversus hostes se munitent Theologi , ipsisque opportune parati occurrere valerent , nedum bonam Theologiam ediscere satagebant Ve rum principio linguae Graecae , et Hebrai cae, sine quibus Theologia manca est , et elinguis, operam dabant. Deinde sacros Co- dices emendatiores ediderunt , ac etiam PO - lygi Ottas ornarunt, quod Sanctes Pagnanus fecit, Arias Montanus , aliique a tum Ecclesiasticam historiam excoluerunt, quod Prae- ceteris praestitit Baronius Card. Annalium Ecclesiast. Parens, qui eosdem eo consilio edidit, ut Centuriatoribus Magmburgensibus coccurreret: postea in hoc ipso secutus, et illustratus a Raynaldo, a Pagio.. a. Mansio, aliisque. Ad ultimum. tandem sacras Literas, et Doctorum scripta, ut inde argumenta pro merent, diligenter pervolutare curarunt. Et
quoniam saeculo XVI. non hoc, aut illud dognia, sed serh omnia in. dubium revocabantur ab Haereticis; operam dederunt Theo Ugi nostri , ut singula illastrarent, novis si
234쪽
E 2'marent rationibus, ut ea ab hostium aggressione defenderent: quare iacet 1, et ad rem dixit Joannes Maior Theologus Parisie is r Lutherus hoc tantum boni suos inter errores intulit, titi sacris Literis . et illarum illustrationi Theologi Professores sincerius insudarent, et aliena stu-ina rejicerent Iii Epis. praeced. L. a. Sentent. ). Alii namque desudarunt in iis condendis, quibus Theologus sua desumit argumenta ud adversarios refellendos; quod praecereris fecerunt Franciscus Horantius Minorita, et Melchior Canus Domini eanus, ambo in Cone. . Tridentino Theologi, quorum uterque egre gium Volumen edidit, et quidem eleganti, et erudito stylo exaratum De Locis Theologi- eis ; Iacobus Patua Andrada Lusitanus , vir doctissimus , in sua defensione Tridentinae ei Catholicae adv. Novatores, qui item disputat de auctoritate Concilii Generalis, Scripturae , Traditionum, Libr. Canonicorum , Latinae, Vulgatae, de peccato originali, et
Conceptione Virginis. ; quibus addi potest Gregorius de Valentia Iesultabis; Anabii Fi idei Catholieae. Patres quoque Tridentini eum rarum, ut Compendium Universae Theologiae)DNmatteae, quod Catechismum vocarunt, diligentissime conscriberetur, quo christiani instrui possent , et muniri adversum errores , quod paulo post in lucem prodiit . Opera praesertim S. Caroli Borromaei . Nomnulli Scholasticam Theologiam accuratius prottemporis conditione tractarunt, ut sylvius , et Estius. Alii Polemicam nova methodo ,
235쪽
et ordine pertractatam vulgarunt , ut pes Iarminus , Perronius Cardinales , Pighius , Becanus . Alii in condendis Catechismis ad
laborarunt, ut Petrus Canisius, Bellarminus, Costerus. Grana tensis, aliique. 77. Postremis autem duobus saeculis a. lia, et haec gravissima caussa Theologos nostros incitavit ad honam Theologiam excolendam, perficiendamque . Cum etenim Haeretici intelligerent, Catholicos multum ha bere praesidii in Patrum auctoritater operam omnem fecerunt, ut Patrum sententias infirmarent, traducerent, detorquerent. Ex Lu- theranis id praestiterunt Balthasar Bebelius. Antonius Corvinus, Antonius Rcisterus, Ma Ferus, et alii. Ex Resormatis, vel potius ex Pseudo-Reformatis Scri venerius , WOtonus .
sed praecipue Ioannes Dallaeus , qui PP.
auctoritatem elevare contendit . Quod ipsi tanta eruditionis copia, verborum, ac sophismatum apparatu, vel Potius tanta errorum ubertate, et varietate essicere adorti sunt,
ut nil magis possit exeogitari: ita ut nedum
rones, sed etiam exercitatissimos viros de cipere potuissent. Nec minora conamina e mittebant Calvinistae eodem tempore in Galliis nati. Quibus nostri ut resistere e regio ne valerent, Veterum monumenta exquire Te aggressi sunt. Perquisierunt itaque Mss. Patrum, veros a supposititiis libros seiun- erunt, singulorum sensum perscrutati sunt. et interpretationibus illo strarunt, ut eos ty rodes siliciter, et securius legere, et intes
236쪽
Constitutiones, Velesius Eusebium Caesarien sem , Petavius Epiphanium, Pomerius Tertullianum, Feverdentius Irenaeum, La Quiei Damascenum , Huetius Origenem , Sirmundus Theodoretum, Ducaeus utrumque Gregorium, Nazianzenum, et Nissenum. Basithim, et Chrysostomum. Nonnulli Bibliothecam Patrum essicere adorti sunt, praesertim monachi Benedicti ni in Gallia, et alibi . Nonnulli etiam, ut Tyrones ad Patrum studium PTaepararent, illorum Apparatum condiderunt, ut Nourry, et Honoratus a S. Fide. Alii vero in Conciliis conscribendis, edendisque plurimum adlaborarunt; prae ceteris laudantur Labbeus, Sirmondus, Aguirre , et Bail. Nonnulli, praeter Baronium, aliosque quos supra retulimus Historiam Ecclesiasticam cum laude prosecuti sunt ; ut Godeau,
Natalis Alex. Dupinus, Tille montius , Fleurius, ceterique. Alii antiquitatem Ecclesiasticam eleganter, et fuse exposuerunt; ita Martene, Gavantus, Ducaeus, Fleurius, Th mas Maria Mamachius. Plerique tandem do gmata nostra, resecatis nugis, et argutiis vanis , ordine conscripserunt , quemadmodum Petavius, Natalis Alex. , Frassenius. - - Ha- mel, Thomasinus , Bouchatus , Liberius a Jesu Carmelita Disealceatus , Laurentius Bertius, Honoratus Tournely, Carolus Witasse, aliique permulti, quorum nomina vulgata sunt
iam satis: quibus addi possunt , qui Epithomas ediderunt ad usum Seminariorum , ut
237쪽
Iuveni nus, Habertus, l' Hermin Ier, ae praεcetcris Carolus de Plessis . Silemus de Sum- Inistis, et Casuistis, quos licet Bellarminus de
Scriptor. EccIesias. tantum recenSeat I E. USque ad an . i55O., attamen in prae entiarum adeo excrevit eorum numerus, ut ad calculum vix Possit revocari. Ex quo factum est, ut uni
versa Theologia ad illam persectionem ., et 'splendorem , in quibus nunc est, pervenerit . Et haec de ortu , vicissitudinibus , progres su , ac persectione dicta, conscriptaque sufficiant . Addemus modo nonnulla , quae adrecth di putandum plurimum conserunt , et sine quibus nullus forte optimus erit Theologus . quod breuitatis causa per regulas quasdam praestabimus. Q
De regulis , ac praeceptis , quae Dronibus Juvenibus sunt ad recte disputandum necessaria.
REGULA I. o Eevelata Theo etia iis omnibus i qui vel po-
o. pulos docere, aut cum hostibus fidei rem habere volunt, prorsus necessaria est . Huius regulae prima. pars ex eo patet , quia non aliter fidei dogmata alios edocere possumus set suadere fidelibus , nisi prius ea labore improbo nobis comparaverimus . Quare a je-
bat Apostolus, Episcopum quod et de presbyteris debita proportione dicendum opor
238쪽
tere esse Doctorem, 'ui scilicet: Ab in antia sacras Literas didicerit, et in lege Domini die , ae nocte meditetur R. Timot. c. a. .. I s. in potens sit Meles exhortari in doctrina sana, eos, qui contradicunt , argueres subdit Apostolus ad Tit. c. t. v. p). Neque ad id assequendum accomodatius quid potest adinveniri , quam sacrae Literae , eodem Apostolo teste a. ad Tim. s. 6. Etenim omnis Seriptura divinitur inspirata a rilis est ad doeendum, ad arguendum , ad corripiendum , ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei . ad omne opus bonum in-s ructus . Utinam haec satis intelligant Magistri Israqlis , Verbi Dei Praecones, et Confessarii , , Altera 'pars suadetur ex eo, quia Hae felici contra nos pugnant ut plurimum Scri
Prurarum testimoniis ex utroque Testamen
to desumptis; quae tamen aiente Petro a. q. a. v. 16.ὶ istricti , et instabiles depravant .... ad suam ipsorum perditionem i Judaei vero Veteris Testamenti auctoritati fidunt quare armis iIsdem instructos oportet nos esse, ut eos prosternere , et funditus labefactare possimus; qui nisi fuerint sortiter repercussi , magis insolescunt ι
Fτα est reuelae a Theologia, eρ tantum pro varia, qua traditur , methodo, vel Post rioa dicitur, mei Scholastica. Suadeturr nam
239쪽
tum Positiva, tum Scholastica iisdem principiis revelatis utitur, et ex iisdem fontibus, quos in ira dicemus, sua promit argumenta . Porro varia sortitur nomina pro diversa tra dendi methodo, nempe si rem fuse persequi tur, Positiva dicitur, si presse ; et strictimsIllogisticae formae adjutorio , Scholastica
Tudium germanae Seholasticae a Peripate O ticorum argutiis semotae modo est neces sarium . Demonstratur : genuinae siquidem Scholasticae triplex munus est, inquit Melchior Canus de loc. Theolog. l. 3. c. a.)ts Primum est, ex rebus a Deo revelaris vel scripto , vel voce conclusiones in iis latentes es cere, et in aperto ponerer alterum Christi, et Melesiae doctrinam humanis disciplinis iuustra re , aut etiam confirmare: tertium fidem nostramo Versus Haereticos, ceterosque adversarios de tendere . Diximus autem semotae ab argutiis
Peripateticorum; nam Peripatetica scholasti ca in quaestionibus acutis excogitandis, disputandisque tota detinetur: quaeque proin de cum nonnisi speciem Theologiae habeat, ad adversarios fidei , ut satis patet ex dimetis , debellandos Inutilis est : non sic illa . Quapropter quam libenter damnant viri docti Peripateticam; tam prompte laudibus ex tollunt bonam Scholasticam . Consulite ex no stris Ludovicum de Corvaiat virum doctis simum
240쪽
simum, qui Tridentino interfuit , Alpii on-
sum a Castro, Christophorum a Capite Fontium: Ex Dominicanis Canum, Sanctem Pagninum, Contensonium, Gottium t EX Augustinianis Laurentium a Villa vincentio, Bertium : Ex Jesuit s Salmeronem , Maldonatum, Possevinum , Elietaldum, Petauium : Ex Clero saeculari Hamelium , TOurnelyum, Witassium, viros doctissimos, qui omnes extemplo fatentur, contortas Scholasticorum subtilitates, ex Peripatetica philosophia desum-Ptas, i ueptas esse ad Theologiam nostram illustrandam, et ad Haereticos refellendos Parum, aut nihil valere. Hinc nullo negogio Tyrones mei ad concordiam revocabunt Eum viros doctos, tum ipsa Concilia, quae modo laudant, modo vituperant Scholasticam Theologiam: modum quaerunt in rebus; vituperant inanem Peripateticam; lau- dant honam Scholasticam . Patres item ad concordiam adducent, qui nunc Dialecticam Tespuere , nunc eam amplecti, et laudibus
extollere videntur in fidei disputationibus quique proinde Sophistarum cavillationes, quas priorum saeculorum adhibebant Haererici, rejiciunt, utilem Dialecticam veneran-
Ion decet οἰνο Theologo iIlum, aut istum Doctorem ista sequi in Scholasticis disputationibus, ut jurare videatur in verbo Ma