Apparatus biblicotheologico chronologicus quo ecclesiastici tyrones ad omnimodam sacrarum facultatum assecutionem facile perducantur concinnatus studio ac labore patris Thomae Gaggioli... et ab eodem in tres partes dissectus in quarum prima ea omnia

발행: 1796년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

291쪽

monstrat, Protestantes in religionis doctrina mutabiles esse, nec sibi constare. Hinc egregie respondet libro Jacobi hasnagii ex Pseudo Resormatis, qui scripta nonnulla, prae sertim Hist. Eeelesiasticam a ChriIto nato usque ad hanc aetatem, ipsi Bossueto opposuerat. Varia de gossueto doctorum hominum iudicia feruntur, quae expendere nostri muneris haud est. Unum certum est, inter PQ-lemicos saec. sui pares eum habuisse paucos ineminem superiorem

Sequitur Antonius Arnaldus D. Parisiensis, de quo tam multa in utramque Partem Proserunt eruditi. Porro omni laude digna sunt molagia pro Catholicis, et opus de per petua Me Eeti. Catholicae quoad Eucharistiam, in quo Ioan . claudium , aliosque, profligavit; de quo duplex judicium circumsertur. alii namque integrum Arnaldo, alii partim Arnalda, Partim Petro. Nicolio attribuunt. Cetera eius Opera Theologica iam vulgata sunt, sed ea, in quibus Iansenismum defendit, parvi faciunt boni Theologi Romani, et nos. cum ipsis, quia iure, meritoque Jan-

senis mum detestamur.

Arnaldo coniungimus Petrem Nicolium virum sane eruditum, et prRestantiῆ ingenii. ut se praetertim exhibet in libra inscripto Praejudicia de unitate Eecletiae, et de Reformatis Schismaticis convictis . Quoniam vero vir iste in eadem Arnaldi causa fuit , non

dissimilia fata expertus est; et certe non nisi caute legendus est. Sunt

292쪽

Sunt et alii plurimi, qui hoc, et no

xtro aevo scripserunt. Celebriores sunt Gilbertus de Choiseul, Leo Alliatus. Pellissorius , Anselmus Parisiensis , Io. Morinus, Dionysius Petavius, Natalis Alex. , Franciscus Feu, Ludovicus Thomassinus; proxime Laurentius Berti , Ludovicus Μuratorius , Iacobus Boileau, Corde moi, D' Antecourti Daniel Concina, Liberius a Iesu , Michael de Vassor, Vitus Pieliter Iesu ita, qui Cursum edidit Theologiae Polemicae uniVersae, Card. Cozga Minorita, qui Commentaria edidit in lib. S. Augustini de haeresibus T. a. in solio ), et Historiam Polemicam de Graecorum schismate T. 4. in solio aliosque , quorum omnium nomina calamo natare , res esset molestiae plena.

Postremo iam recensitis adiungi debent hi, qui postremis hisce saeculis Positivam Theologiam cum Scholastica conjungere admorti sunt , non quidem contentiose , sed sobrie, dilucide, et cum delectu . Huiusmodi sunt Io. Baptista Du-Hamel, in sua Theologia, ejusque Epitome, Claudius Frassenius, Assermetus, Bouchatus, Murnelyus, Vitassius, Gattius, Habertius, Iueninus , Argen-traeus, Claudius de Petit. De quibus in Hist. nostra Theologiae paullo superius sermo fuit . Vide, mi Lector, quam spatiosum pratum, variis undique, et fragrantibus floribus abunde repletum; illud percurre , lustra, selige, collige , olfac, degusta ; quia in hoc

Τ ipso

293쪽

2'o ipso exquisitum quodcumque delectamentum capiens, beatus eris, iucundus tibi, utilis

Ecclesiae.

De Theologorum, et Scholasticorum Aactorstate . SEptimus Theologiae sons, sive locus Theo

logicus , est Scholasticorum Doctorum auctoritas . Verum hunc locum moderni Haeretici non tantum elevant, et parvipendunt; sed insuper explodunt, et exhibitant. Praeceteris Vero impius Lutherus, qui in libro adv. Iacobum Latomum scribit , Scholastiscam Theologiam nihil esse aliud, quam i gnorantiam veritatis. inanemque fallaciam. quam damnat Apostolus ad Coloss. C. a. Libro autem de abroganda Missa privata, Academias dicit esse Anti-Christi lupanaria. Philippus quoque Melanchthon, in Apolog. contra Parisienses Lutetiae , ait , natam esse profanam Scholasticam, qua admissa , E vangelium obscuratum, et fidem extinctam. Sed more suo blatsrant Hetherodoxi , falli et sallere volentes: nos enim iam demonstravimus tria esse bonae Scholasticae eximia munia in Reg. I. ad Cap. 8. Quare id unum remanet sciendum, quantum nimirum faciem: da sit Scholasticorum Doctorum auctoritas rquo quidem in negocio parum dissimili r1tione, ac de Patrum auctoritate statuim 3, philosophandum est, regulis quibusdam ob

294쪽

REGULA L

Scholasticorum Titeologorum etiam plurimorum assertio , dum Pugnantes sunt ex adverso alii viri docti, non plus valet ad fidem faciendam , quam Vel ratio ipsorum , vel gravior auctoritas comprobavit . Scholasticae namque disceptationes non numerra auctorum , sed pondera rationum iudicantur , finiuntur: hinc paucorum , sed graVium , uctoritas stare Optime poterit adverbus mul torum auctoritatem

REGULA II.

Ex Scholasticorum omnium communi sententia in re quidem gravi adeo probabilia sumuntur argumenta, ut illis refragari , temeritas sit. Quandoquidem in qualibet arte, et scientia , ratio ipsa et prudentia do Cent, scientibus standum esse , atque Peri tis; adeout parum sanus, stultus, ac impru dens habeatur, qui artis alicuius peritis non credit. Sicque non credere Theologis in idem consentientibus, temerarium uubiopro cui erit .

REGULA III.

Coneordi omnium Theologorum senten tiae de fide, aut moribus contradicere , si minimὶ est haeresis, certe haeresi proximum T a R-

295쪽

duximus, et hanc ipsam ostendunt et Hac tamen praecipua ratione suadetur: quod scilicet nullum reperiatur, dogma. , quod eodem sensu, eodemque ore Scholastici omnes ceditu, ac firmiter protulerint, quod ipsum universa non teneat Ecclesia, eorum, auctoritate mota Quod si aliquod huius generis habent Haeretici , illud proserant , et tacebimus . Addimus , quod. nullum tam proprium est Scholae decretum , quod ipsa vel ex sacris Literis, vel traditione Apostolorum , vel ex Conciliorum, et Ecclesiae definitionibus non. desumpserit. Quapropter qui . Scholae impugnat, vel negat unanimem sensum , et loca illa, ex quibus emergit, impugnet, et neget, necessarium. est saltem implicita , es de consequenti

CAPUT XII.

De recto . usu rationis .

oeia sit ratio,. si quaeras p respondemus,

illud esse lumen, quod a Creatore Deo super nos obsignatam , quodque proinde in omnes facultates dominatur . nec ulla sine ratione potest acquiri: idcirco et in hac re Theologica, de qua disserimus , locum ha bet. Sed dum rationem dicimus, non facultatem illam, qua anima rationalis cogitat , intelligit, ratiocinat ut , indicamus hoc lo-

296쪽

co, sed rationis ipsius rectum urum. Pro cuius rei obtentu duos ex diametro oppositos errores , vitemus oportet. Primus illorum est, qui usque adeo argumentis a ratione deduinetis inhaerent , ut tam in disputando, quam in scribendo quamlibet auctoritatem despexisse , sanctas Scripturas , SS. Patrum libros nec legisse quidem videantur. Quos sic carinpit Eusebius lib. s. Hist. Eccl. C. ult. Derelinquentes sanctas Scripturas Dei, geometriam tractant, et qui vere de terra sunt, de terra Ioquuntur; et ideo de eo , qui de sursum eFt, et

de Caelis venerit ignorant . Hujus generis Theologos fuisse , qui auctoritati rationem Praeferrent , testantur quoque Augustinus

s Epist. ad Dioscorum n. 56. ὶ , et Bernardus Epist. i 89. ὶ . Huius tandem furfuris

plurimos extitisse ex veteribus Scholasticis , innuimus supra Cap. 6. , eorumque volumina sophismatibus, inutilibus vanisque quaestionibus , et rationibus ineptis plena ultra satis ostendunt. Alter huic oppositus error illorum est , qui adeo abhorrent , et abstinent ab argumentis rationis , quasi ipsa infensa sit, ac Theologiae inimica ; hine solis

Scripturarum, Auctorumque testimoniis, omnia definita facere delectantur. Theologos sic a Dfectos fuisse nonnullos priscis temporibus, testatur Clemens Alexand. Lib. I. Stromatum. Lutherus ipse Philosophiam , ac ceteras spe cularivas iacultates non solum inutiles , et noxias Theologo fecit; sed etiam errores appellavit . Cum ergo rationi vel nimium tris

297쪽

ay4 αbvere , vel eam prorsus respuere , duci sint . extrema aeque vitanda : Theologus ita se gesserit in humanae rationis usu.

REGULA UNICA.

Ratio, et auctoritas s bi invicem quo

dammodo amplectantur , et Osculentur . nec ratio auctoritati , praesertim divinae , obsit, nec auctoritas mora pecudum recipiatur; obsequatur, ut decet, auctoritati ratio, sed ratio auctoritati non detrahat ; ex Pendat ratio auctoritatem , sed auctoritas fulis

elatur rationi. Quandoquidem Theologia vera cum a fide descendat, propria sua principia in revelatione habeat, oportet: sic non

bene de re Theologica disputarent, qui Scri

Pturam sanctam, Apostolorum Traditiones, Conciliorum, et Ecclesiae Decreta, Sancto rumque Patrum doctrinam vel ignorant, vel rejiciunt . Ratio autem cum limitibus quibusdam coarctetur; necesse hinc est, ut Obsequium praestet auctoritati. Ast quomodo absque lance rationis , et acumine ingenii poterit quis Theologiam excolere, tradere, atque tueri λ Abiiciatur itaque ratio . humana , et Theologia ipsa iacet. Sublata nam- . que omni disputandi ratione , fides sancta rusticitas manet, quae, ut aiebat Hieronymus ad Paulinum , quantum prodest vitae merito, tantum simplicitate nocet, si adversarius non resistat. Doctor quippe paratus esse debet de omnibus, et cuique, rationem

298쪽

reddere, quod sola fide sine ratione haud

potest obtinerit Scrutemur igitur Scripturas, scrutemur dogmata; sed non simus curiosi, quod praecavet Apostolus, non Plus saPere, quam oportet sapere.

CAPUT XIII.

De nec sitate, est usu Philosophicae facultatis.

PHil sophiae iacultas quantum sit Theo

logo utilis nedum , sed etiam necessaria ex eo statim apparet, quod nullus athleta , ut inquiebat Clemens Alexandr. , esse possit, qui non se prius ad certamen instruxerit. Theologus autem , cui cum multiformibus adversariis fidei certamen est ineundum , Si multiplici disciplina instructus non sit, qua ratione pugnabit Est enim Philosophia , quae mentem aperit, acuit ingenium, anime vires exercet; quae docet recte ratiocinari, ornate loqui, componere , dividere , sophis mala detegere , amphibologias dissolvere , et omnia quaecumque apte disponere , firmare, tueri . Quomodo autem haec omnia effcere valebit, qui in forum Philosophiae numquam descendit, vel salutavit a longe pComputabis ne istum inter Theologos Est igitur Philosophia Theologo necessaria , ut scribit Clemens Alexand. t Lib. I. Stromat. triplici ex caussar r. ad Philosophos edo cendos: Q. ad refellendos Sophistas: a. ad .rnatum, atque delectationem . Multiplex

299쪽

namque Praeceptoris doetrIna, et delectat . et almirationem parit, Sicque auditores captat iucunde . Quare Theologus , qui nec ingenii acumine valeat, nec splendida, concinnaque rerum dispositio, nec humanarum facultatum copia ipsum exornat, facili negotio despicitur. Mirum quidem, cur Lutherus Philosophiam errorem dixerit, inanemque fallacia mi Cum sine ipsa ad Theologiae sacros recessus pertingere, datum non sit. Quomodo enim quidquam in Schola de divinis rebus definias, aut ordine concinno dispona Quomodo concionando recta POpulis suadeas. aur dissuadeas prava, si opem contemnas Philosophiae Z Sunt insuper quamplurima in sacris Literis, quae sine Philos phiae, Arithmeticae, Geometriae, Geogra Phiae, ac etiam Astronomiae adiutorio intelligi, et expediri nequaquam possunt. Le ge Genesim, Lihros Salomonis, Psalmos Davidis, Jobum, Prophetas, ceterosque demum Divinos Librog, et statim intelliges, quan tum haec, quae dicebamus, vera sint. sed quaeres fortasser quae Philosophia excolenda e t , ut ad Theologiae studium aditus aperiatury Gratias Deo agere debenus. quod barbara illa Aristotelica, et Averrocsiana Philosophia, quae veterum Scholasticorum aetate tam gravia damna intulit Theologiae Christianae , ab Scholis no3tris

nunc tandem exulata est, et alia undequa

que nobilior, er excultior in eius locum sus secta . Hic tantum Τyronem meum de duo

300쪽

3 monItum velimr primum est, ut non adeo alicui Magistro , aut Scholae sectator adhaereat, ut iurasse videatur in verbo Magistri : decet enim Philosophum, non minus ac Theologum philosophandi libertas; servitus namque ex Reg. 4. C. 8. inimica est veritatis ι et Eclecticae philosophiae institutum sectari, aequum est. Alterum, ut philosophicis studiis non plus, quam decet immoretur; praesertim in rebus Mathematicis, et Astronomicis, de quibus certa notitia, et scientia haberi non potest. Si enim, ut inquit Auctor Sapientiae, Di iis aestimamus ,

quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt, invenimus cum labore: quae autem in Coelis

sunt , quis investigabit λ Cap. 9. V. I 6. . Quid namque prodest homini tam longas dis-

Putationes texere de substantia, seu materia coelorum , de motibus, atque distantiis plan tarum , de ipsorum magnitudine, et forma, deque in si uxu in sublunaria corpora Θ Haec consequi, Prout sunt, numquam datum erit hominibus. Quaererer an in luna, ceterisque planetis sint homines degentes, hestiae et plantae, montes et planities, aliaq. similia nonne inutilia haec sunt prorsus, et vana An non dicere possumus cum Divino Ecclesiaste t mne occupationem pessimam dedit Deus

filis hominum ut occuparentur in ea Cap. I. V. I 3. γ. Ego Philosophiam dignam viro Christiano illam voco, quae utilis est nobis, utilis societati; illam, quae ad altiora studia viam aperit , lumen suppeditat ad in-

SEARCH

MENU NAVIGATION