Apparatus biblicotheologico chronologicus quo ecclesiastici tyrones ad omnimodam sacrarum facultatum assecutionem facile perducantur concinnatus studio ac labore patris Thomae Gaggioli... et ab eodem in tres partes dissectus in quarum prima ea omnia

발행: 1796년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

301쪽

a98 . telligendum opera Dei, et ad Sanctas Seriinpturas profundius inspiciendum, et omni ex parie apta est ad tuendum Catholica dogm ta: non jam illam, quae curiositatem Pascit, nutrit vanitatem, et ipsi revelationi satis est indecora , quaeque detinet inconsulto in ipsa Progrediendi via, et tempus insumere facit inutiliter in seriis gravibusque negociis.

De Historia humana. GRadatim descendentes tandem pervenimus ad humanam historiam, quae inter theologicos fontes ultimum tenet locum . Et hanc plurimum esse utilem Theologo , bre

iter ostendimus. Cum etenim saepe Contin gat , Theologicas disputationes Circa res in antecessum gestas versari: in his profecto deficiat Theologus, necesse erit , si historiae cognitione careat , neque in promptu habeat ex Annalium monumentis testes clarissimos veritatis. Hinc factum est, quod multi, etiam ex SS. Patribus, ex defectu historicae cognitionis in Varios errores prolapsi fuerint . Quare S. Augustinus monet consulto

rum etiam historias ad intelligentiam Scripturae Sacrue plurimum conferre . simulque ostendit, ex earum ignorantia quosdam circa Scripturas errasse. Qui igitur historias , et Ecclesiasticas, et pro sanas ignoraverit, num quam

302쪽

quam erit optimus, et omni ex parte excultus Theologus . Unum restat , ut Sciamus , quantum Theologo Praestet Historiae auctoritas .

Praeter sacros Auctores nullus alius certus esse Potest , et idoneus ad fidem certam , et firmam faciendam in re Τheologica . Quisquis enim scripserit naturae luminiannixus, aliorum aut ductus auctoritate , aut certis temporum , et locorum , et persona rum circumstantiis motus; errare dubioprocul potuit : neque sane ullus est , qui in multis non deficiat.

REGULA II.

gni, quorum fuisse nonnullos cum in Ecclesiasticis, tum in saecularibus , inficiari non Potest, probabile suppeditant Theologo argumentum, et ad suas disputationes roborandas, et ad falsas adversariorum opiniones refellendas . Siquidem non est hominis bene instructi, et ad vitam humanam recth com positi, viro de re aliqua fidem facienti non credere. Neque idcirco absque examine omnia.eredere debemus , quae scripta a viris gravibus inveniuntur . Aeque enim reprehensibilis est, et qui cito credit, quia levis est corde, et qui ad credendum nimium est

303쪽

so tardus et pertinax , quia docibiles esse oportet .

REGULA III.

Si omnes probati, gravesque Historici

in eamdem rem gestam asserendam Conve niant: tunc ex eorum auctoritate certum de .

sumitur argumentum, quo Theologiae dogmata firma ratione constituantur: Ita qui graves omnes, et probati Scriptores tradunt, S. Petrum sedem Romae collocasse, ibique martyrium subiisse pro Christo: id pro certo, exploratoque habemus. Hinc Consensum Probatorum Scriptorum improbare, pertin Cia est, summaque stultitia, cachinnis digna, et risu.

CAPUT XU. De Notitia Librorum utriusque Iuris, Civilis ,

et Ecclesiastici.

ANtequam sinem accipiat praesens hic Li

ber, gratam jucundamque rem facturum Puto Tyronibus meis, si aliqualem notitiam Postremo adjiciam utriusque Iuris, eo quod Praesertim Ecclesiasticum, magnam habeat eum re Theologica assinitatem. Tria ergo quae remus; quid sit utrumque: in quo continea ture quomodo citari soleat Ius itaque Canonicum, sic dictum quia Canonibus constat, et regulis Ecclesiasticis Est

304쪽

Est Coli et nonum , seu Dee retorum Ec- cIes ι articorum, auctoritate Ecclesiae vel facta,

.ei opprobata . Ius Canonicum aliud dicitur commune estque illud , quod pro universa

Ecclesia constitutum est , Omnes fideles respicit, et obligat ; aliud speciaIe , et illud

habetur , quod. solum pro certo. loco , Provincia , Dio est,. vel Communitate latum est, quorum extra fines pro ceteris nullam habet obligationem.

Jus Civile est illud , quod quisque popuIur vel quaeque Civitas sibi proprium divi-Ea, humanaque causa constituit. Et hoc quoque dividi tui in commune, 4:t Particulare , seu municipale. Primum est illud, quod est commune omnibus Provinciis, et incolis Romanob Imperio subiectis, quodque proprie dicitur Ius Civile Romanum , quatenus est Collectio legum Romanarum edita a Iustiniano Imperatore Alterum est, quod non ligat, neque respicit subditos. Romani Imperii, sed tantum incolas Loci, Territorii , aut Provinciae, pro quibus conditum est.

Jus Canonicum commune , et hodiernum., de quo solo. nunc sermo est, in tribus voluminibus, et sex Collectionibus totum continetur . Volumen primum vocatur

Decretum Gratiani, quia ipse ex Dionysio Exiguo, Isidoro Hispalensi , Cresconio Affricano Ep., Reginone Prumiensi , Burchardo Wormatiensi, Yvone Carnorensi, improbo la bore an. 24. in unum Corpus collegit Conciliorum tum Generalium , cum Particularium

305쪽

3oarium Canones, R R. PP. Decreta, quae Insuper firmavit SS. Patrum dictis, atque sen tentiis r quod Corpus inscripsit , ut paulo

superius dictum est: Concordantia discordanistium Canonum; eo quod in speciem discordes conciliarit. Decretum huiusmodi tribus partibus constat. Prima agit de Ecclesiasticis Personis, et complectitur I I. Distinctiones, quarum singulae multis ordinarie constant Capitibus, seu Canonibus. Altera tractat de Actionibus . si .e de Iudiciis Ecclesiasticis, et continet 36. Causas , quae in varias partiuntur Quaestiones , multis item Capitibus: conflatas. Quae stio vero 3 Causae 53. continet Tractatum

de Poenitentia in Distinctiones divisum

Tertia, cui Titulus est De Consecratione, aingit de rebus sacris, et in h. Distinctiones distribuitur. Hoe opus fuisse ab Eugenio Ur. appro ritum Q contendunt non uulti; sed verosi milius est, privata sullam molo auctoritate ediatum suisse, ac proinde non plus habere a uinctoritatis , quam habent sontes , ex quibus desumpti sunt Canones. Quoniam vero mendae quaedam irrepserant in Decretum , ahiis magna ex Parte purgatum est iussu, et cura SS. PP. Pii IV. et V., et Gregorii XIII. ac tandem ab Augustino Tarraconensi Ep. in opere De emendatione Gratiani. Canones autem, seu Cap. primae partis Decreti solent citari hoc modo: Cap. Quorumdam , Distinet. 23. , seu Distinct 23. Cap.

306쪽

ab isto vocabulo incipit Quorumdam , quo que reperitur in Distinet. 23. Canones secundae partis sic: Causa I 6. Cap. Episcopo quest. 6. Tractatus vero de Poenitentia s quem esse diximus in Cau. 33. quaest. 3. hoc modo de Poenitentia, distinc. 3. Cap. Irrisor es , hoc est Distinet. 3. Cap. quod incipit Irrisor. Canones demum tertiae partis ita ei- tantur: De Consecraetione Dist. s. Cap. nus . ordo iste invertitur aliquando, et Pri mo citatur Canon, deinde Causa, vel Distin Ctio, ex. gr. Can. Manus de Consecratione Distinet. s. Quod si contingat, plures CZ nones in eadem distinc. aut quaest. ab eo dem vocabulo incipere: tunc additur nume rus , quo possit citatus Canon designari, V. g. Cap. Quando a. distine. 4 ., hoc est 2. Cap. ex iis, quae incipiunt a voce quando, in distin. 44. Quod idem observatur in ce teris libris Iuris Canonici. Moneo tandem, Lectorem meum, quod in aliquibus Editionibus ad calcem Decreti reperiuntur Canones Poenitentiales, hi nempe qui sub Apostolorum nomine vulgantur. Secundum Volumen continet s. Libros Decretalium , quae dicuntur Gregorii IX. quatenus eius iussu S. Raymundus de Penna sori Canones in postremis Conciliis Generat. editos, nee non Decreta SS. Pontificum , praesertim vero Alexandri III., Innocentii III., et Honorii III. collegit ipse in unum,

307쪽

ediditque praesitos s. libros Decretalium variis titulis distinctos , qui multa continent Capita. In primo lib. agitur de Personis Ecclesiasticis: in secundo de Judiciis r in tertio de Clericis, et rebus sacris : in quarto de Personis Laicis , seu de iis, quae spectant ad Sponsalia , et Matrimonium t in quinto de Criminibus, eorumque Poenis. Et hic quidem ordo servatur etiam in Sexto, Clementinis, et Extravantibus communibus. Hanc vero Collectionem factam a n. circitet Isiaci. auctoritate Apostolica confirmavit Gre. gor. IX. Allegatur autem hoc modo: extra de Simonia Cap. Matthaeus; hoc est, extra De cretum Gratiani, scilicet in Decretal. Greg.

IX. titulo de Simonia. Cap. quod incipieMatthaeus. Aliquando non per verba, sed Per numeros citantur. E. G. Cap. I. de Prae.

bendis. Nota bene : in unoquoque Titulo cap. omnia, quibus non Praefigitur nomen

Pontificis, tribui debent Pontifici illi , qui

fuit ultimo designatus. Tertium Volumen tribus constat partibus; quarum prima dicitur Sextus ; altera Clementinae tertia Extravagantes . Sextus sic vocatur, quia additus est 5. libris Decretalium Gregorii IX.; et B R. Pontificum, qui Gregorium inter et Bonifacium VIII. sederunt, Epistolas Decretales, ipsiusque Bonifacit Constitutiones complectitur. Evulgatus fuit ab ipso Bonifacio VIII. an. circiter 3 298.

308쪽

Canones Sexti citantur eodem modo , quo Decretales Greg. IX. , addita solummodo hac voςe in Sextor E. G. Cap. si gratio se de Respriptis in Sexto. In sine hujus regulas juris apponuntur. Clementi hae sunt Constitutiones Clementis V. in Concilio Viennensi editae , et ab eius successore Joanne XXII. promulgatae

circa an. I 3I6. Allegantur autem sic t Clementina Quamvis de foro competenti, vel Clementina unica de foro compet. , vel etiam addito numero, ex. gr Ca P. MIentes a. in Clementinis de Haereticis. Extravagantes ita dictae sunt, quia vagantur extra Corpus Iuris Canonicit et hae aliae sunt Particulares, alias Communes. Pa ticulares sunt Constitupiones solius Ioannis XXII., in l4. Titulos distributae. Citantur ita: Cap. Ecclesiae Extra vag. Io. XXII., vel

etiam Cap. ad onus, I. de electione, et e

lecti potestate in Extra'. Ioannis etc. Communes sic appellantur , quia Constitutiones sunt plurimorum RR. Pontifiςum, qui paulo ante vel post Ioannem vixerunt, ac ipsius Ioannis XXII., a privatis colle ctae, non autein glicujus Pontificis auctoristate promulgatae: usu tamen receptae sunt.

Dividuntur in s. libros quibus tamen deest

Quartus de Sponsalibus. Citantur eodem mo-qq, quo Particulares, addito solum in traia pag. Commun. Cum absolute citantur Extrais a g. semper intelliguntur Communes.

In quibusdam editionibus Iuris inveni-

309쪽

tur etiam liber, Deeretalium , ex variis BR. Pontificum Constitutionibus conflatus ;verum raro allegatur, quoniam privata tantum auctoritate editus est . Praeter haec volumina Iuris extat tandem Bullarium magnum , quod multis con stat voluminibus, ici quibus RR. Ponrificum Bullae , et Brevia, aliaque multa colliguntur . Sunt autem Bullae conces iones , seu

ordinationes quaedam in rebus gravioribus quae nonnisi in membranis describuntur . sigilla plumbea habentes appensa, quae PrRe seserunt SS. Petri et Pauli essigiem . Bre weautqm Apostolicum est contracta, et abbrem lata Scriptura , quae in negotiis minoris momenti conceditur , muniturque sigillo incera rubra sub annulo Piscatoris , et Secretarii subscriptione. Signaturae tandem Apo- tolicae sunt dispositiones . a Sede Apostoliaca proficiscentes , in papyro conscriptae . nec ullo munitae sigillo ; quaeque ut plurimum his exprimuntur verbis : Fiat ut petitur. Versantur circa conetessionem Beneficiorum, circa absolutionem, dispensationem, retia hilitatem ec.

Postremo Ius Civile commune, quod et Romanum, cujus paullo superius desinitionem. qttulimus, . in 4. partes dividitur . In prima sunt Instituticines Iustiniani , quae 4, libris

continentur , et quae sunt tamquam rudi- en a, et elementa quaedam, exhibita tyronibus Iuris Civilis . Citantur per Paragra Phum ita e a. de Iure naturali, Gentium, ,

et Diuiligod by Gooste

310쪽

et Civili, idest in libris Institui. , titulo de

Jura naturati; nam 'cum citatur g. non citata lege, materia, de qua agitur , in Iostitutionibus reperitur. In secunda parte sunt Digesta, seu Pa deciae , ubi immensa pene legum voIumina digesta sunt, et 5O. CGutinentur libris , qui in varios titulos distribuuntur , tituli in leges, leges in I. Quoniam vero una cum Glossa unico volumine comprehendi non poterant tot legesIn tria volaimina dispertiuntur quorum primum nuncupatur Digestum vetus, quia prias editum; secundum di ortiatum , quasi dicas pleniorem , Re uberiorem legum notitiam suppeditans: tertium Digestum novum , hoc

si Prostremo editum .

Digesta, seu Pandectae citantun per d. plex T, seu per D. , hoc modo: l. I. g. 3. ff. de Paeris, sive D. de Poetis: hoc est te ge I. Paragr. S., quao lex in Digestis r peritur, Titulo de Pactis. In tertia parte est Codex, qui primum ex priscis codicibus abbreviatis , Hermogeniano , Gregoriano, et Theodosiano, conflatus est. Verum cum in eo multa desiderarentur; illum uberiorem, et Correctiorem e

di curavit Iustinianus an . 529. Vocatur Codex Repetitae Pia electionis; distinguitur in I v. libros, quorum leges sic allegantur: L. Si quis s. Cod. de Episcopis et Clericis. Iu 4. demum parte continentur Authenticae , seu Novellae Constitutiones a Iustiniano latae, et Promulgatae. Uniςus est lia.. V a rum

SEARCH

MENU NAVIGATION