Apparatus biblicotheologico chronologicus quo ecclesiastici tyrones ad omnimodam sacrarum facultatum assecutionem facile perducantur concinnatus studio ac labore patris Thomae Gaggioli... et ab eodem in tres partes dissectus in quarum prima ea omnia

발행: 1796년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

311쪽

rum libet , novem eonstans Collationibus . quarum singulae in varios titulos, Novellasque dividuntur . Omnes Novellae sunt numero 368. Citari autem solent: Cap. Neque igitur, in Authentica de Testibus , hoc est liti de Testibus. Brevius, et facilius allegatur: cap Neque igitur, Novel. 9o. Addi etiam posset Collatio, V. g. Collat. r. , quod idem est, ac lib. z. Authenticae vero, quae Codicis inter libros reperiuntur, ita citantur: Authent. Sicut haereditas, C. de legis timis Tutoribus. Ad calcem quatuor Iuris partium reperiuntur aliquando varia Imperatorum Edicta, et Novellae Constit. , itemque Feudorum Consuetudines, s. libris comprehensae, leges Ia. Tabularum, Fasti Consulares exc.

Ne qualitate Theolagicarum PropositionOm. CV m non omnes Propositiones, quae Τhe logicae dicuntur, ad fidem pertineant, ut ex dictis iam liquido paleer ne quid ad efformanda, et dignoscenda Theologica judicia

desit Tyronibus, seriem propositionum falsa rum, et iis e regione adversantium, optime noscere Operae pretium est: quare eas hoc ultimo cap. libenter adnotatas Velim. .

I. Igitur Propositio, quae Theolagicae veritati opponitur, dicitur Haeretica: eaque ςst: Quae formaliter opponitur veritati a Deo

312쪽

reueiatae, et per Ecclesiam definitae, seu cu jus contradictoria est de fide. a. Sapiens Haeresim. Et est illa, cuius contradietoria non est quidem expresse definita; sed tamen sie communiter recipitur iaEcelesia, ac si esset de fide; ideoque praebet argumentum saltem probabile iudicanis di, quod in defensione illius lateat haeresis.

Suspeeta de Haeresiὸ Illa est, quae in rigore grammatico vera esse potest: atta men ex quibusdam circumstantiis Personae, loci, et temporis innuere videtur haeresima

4. Haeresi proxima . Et illa est ι quae est contradictoria illi. quae vel a plerisque habetur tamquam de fide ι vel per eviden tem consequentiam insertur ex una de fide. aut ex altera indubitata: Sehismattea. Et est illa, quae viam a perit divisioni a mystico Corpore Christi hoc est, quae retrahit fideles a suo Capite , seu Romano Pontifice .

Judaica, quae proprie illa dicitur, quae

de Christo sentit cum Iudaeis . fisserens v. Christum, seu Messiam nondum advenisse ἐced adhuc esse venturum a Pagana, estque quae cum Paganis plu-tes Deos admittit.

Athea, et est illa , quae cum Atheis

Deum esse neglli .. Blasphema, et est, quae contumeliosam iniuriam, et irreverentiam continet Contra Deum. vel Deiparam, vel sanctos. Impia, estque illa , qua verus cultus Deo

313쪽

aro . Deo , vel Dei parae , vel Sanctis debitus ,

evertitur, vel minuitur.

Erronea, et illa est , quae contradici conclusioni Theologicae , sive deductae eguna de fide, et altera evidente . Errori proxima, et illa dicitur , quae contradicit tali conclusioni, quae a Plerisque. non tamen ab Omnibus , habetur tamquam Theologica . Sapiens Errorem , vel suyputa erroris hestque illa, quae licet in rigore sermonis non contradicat alicui conclusioni Theologicae ieX circumstantiis tamen personae , loci , et temporis , gravem adiunctam habet erroris

suspicionem .

Scandalosa, et est illa, quae immediate et de se praebet aliis occasionem spiritualis

ruinae circa doctrinam morum , et fidei. Temeraria, et positive est illa , quae Contra se firmissimas habet rationes . et gravissimorum Doctorum auctoritates, et pro se nullam firmam, et gravem . Temeraria vero negative illa, quae nec pro se , nec Contra Soullam habet rationem, et auctoritatem Seditiosa, estque illa, quae inducit di Visionem in populo , seu concitat tumultum contra Superiores in Ecclesia , vel Republica . Male sonans, et illa habetur, quae abutitur Vocibus contra communem sensum fi delium, et licet duos habeat sensus , unum fidei congruum, alterum alienum : saepe in men ab audientibus sumitur in malam partem . Piarum aurium o ensiva, et illa est, quae

314쪽

nedum male sonat, sed aliquid insuper indignum , seu indecens in materia Religionis Pronuntiat . Laxa, et illa est quae multum favet conscientiae libertati, et in materia morum est nimis licentiosa . Simplicium seductiva, estque illa, quae sub specie pietatis, Vel boni praetextu erro rem tegens, apta est simplicium mentes sed cere . Insana, fa losa, et mendosa, et illa est,

quae nec ratione , nec auctoritate constat,

neque aliqua verisimilitudine nititur. Apocopha, et illa dicitur, cuius Auctoe .cognitus, aut incertus est , vel de qua non constat, quod sit Canonica, vel Divina. Antiquata, estque illa, quae antiquitus admittebatur tamquam probabilis, quia non dum cognitum erat principium cetium ; sed iam licet non sit expresse damnata , commu niter tamen rejicitur ut incompossibilis cum Ecclesiasticis Decretis . probabilis, et illa est , quae nititue motivo fallibili , non gravi , sed simplicitet indigno, propter quod nat assensus. Ad harum variarum Propositionum naturam securius prospiciendam leg t sedulus Lector P. Joan. Antonium de Panormo Ord. Min. , qui in suo opere Scrutinium Doctrina rum de qualificatione Propositionum erudite pertractat. Nos ad hujus i libri complementum contenti sumus regulam unam, quas se quitur tradere .

315쪽

, REGULA GENERALIS.

In Iudiciis Theologicis ad agnoscendan

naturam , et qualitatem Variarum Propositionum. attendendum maxime est , et omni

quidem solertia, ad propinquitatem , vel distantiam , quam ipsae habent cum principiis per se notis ὸ aut demonstratis . Quo enim propositio ad sua principia propius accedit ;eo verior habenda est : quo vero e contra

Iongius ab iisdem recedit; eo improbabilior . magisque salsa deprehenditur. Illae ergo propositiones; quae sponte sua, et immediate fluunt ex priucipiis revelatis, de fide certissime erunt . Quae autem non ita immediate ab iisdem nascuntur, sed tamen sunt velutrconsecutio naturalis ψ et necessaria praemissarum, si non de fide, tamquam de fide, aue proximae gdei erunt adiudicandae; et sic de ceteris dicito pro maiore , vel minore pro pinquitate ad sua principia. Illae vero propositiones, quae revelatis principiis directh; et immediate contradicunt, illico haeeeticales dignoscuntur; quae autem non ita directe, ef immediate principiis ipsis opponuntur , sed tamen cum iisdem conciliari haud pos- suns: haeresi proximae, aut suspectae de haeresi erunt iudicandae . EO namque propositiones longius ire a principiis dicuntur. quot propius iisdem principiis contradicunt. Claritas autem illa, quae sic philosophando: menti affulget, ratio dicitur intrinseca ψ culpondus addit Doctorum auctoritas, quae rae tio extritiseca nominatur.

316쪽

LIBER TERTIUS

COΝCILIORUM ROMANORUM PONTIFICUM HAERESUM ATQUE HAERETICORUM. CAPUT I.

De Conritiis Generatibus. i. Eneralia Concilia ab exordio Ecelesiae a Christi usque modo celebrata, decem et octo numerantur . Primum itaque fuit Nicaenum coactum ab an. 327. usque ad 33.. . qui fuit ari. Is. S. Sylvestri Papae ; et uo. Constantini 1mperatoris ipsi concilio praesentis Osius Cordubensis in Hispania Ep. , vitus,eῆ vincentius Eccl. Rothgnae Presbyteri praefuerunt tamquam papae Legati . Praecipua. huiusmodi cogendi Concilium causa fuit hae- esis Atii; in eo etiam damnati sunt. Quartodecimani; et Meletiani per 3 18. PatrM , hoc est Episcopos . 2. Generale Concilium habitum sute Constantinopoli, quare Constantinopolitanum dictum ι sub S. Damaso Papa, et Theodosio Imperatore ς tribus mensibui absolutum fuit, sempe a mense Maio an . 384. usque ad sinem Iulii an . eiusdem. 1n eo damnati sunt Macedoniani Divinitatem Spiritus Sancti impugnantes, et iterum confitiata fides Ni

caena

317쪽

caena, editumque fuit Symbolum, quod ἱnter Missarum solemnia canitur in Ecclesia, quodque vulgo Nicaenum appellatur , quia revera a Nicaeno non discrepat , nisi penes Verba nonnulla , quae maioris explieationis gratia Nicaeno addita sunt . Ad illud convenere Episcopi ex diversis Provinciis Iso. , qui omnes fuerunt orientales, eo quod Damasus En. eodem Romae coegerat Synodum Occidentalem Episcoporum , et illuc quoque eos, qui CP. convenerant, invitaverat ; sed iustis de causis Orientales Romam pergere

non Valentes, eorumque excusatione accepta

a Pontifices factum est, ut animis , atque sententiis duae illae Synodi ita coniunctae int, ac si una, eademque prorsus fuisset , et ideo pro Oecumenica habita test in Ec

clesia . Accedit , quod ea omnia , quae Cir ca fidem definierant Patres Con. CP. , a P probata fuerunt an . sequenti in altero Con cilio Romae celebrato: quare tres istae Sy nodi, ratione consensionis persectae, Pro uno

eodemque Concilio habentur . a. Est Ephesinum sub S. Caelestino I. Papa, et Theodosio Iuniore an. 43 . ad ver sus Nestorium CP. Patriarcham , qui duas in Christo personas adstruebat. Adsuerunt cir citer 2OO. Episcopi; ipsisque praesuit nomi ne Papae S. Cyrillus Alexand. patriarcha cum Arcadio. et Proiecto Ep., et Philippo

. Di sitired by Corale

318쪽

4. celebratum fuit calcedone , unde

Calcedonense , sub S. Leone I. Papa . et Marciano Imperatore, an . 45 . adversus Hae resim Eutychetis Archimandritae , asserentis cum Dioscoro unam tantum esse in Christo Post Incarnationem naturam . Ad hoc Concilium confluxerunt ex omnibus mundi regionibus Episcopi 6so. , eique praesuerunt nomine Papae Paschasius , et Lucentius Episcopi, et Bonifaeius Presbyter . Quemadmodum ergo m Ephesino decretum fuerat

contra Nestorium unam esse in Christo personam in duobus naturis; sic contra Eutychem in hoc sancitum est, duas esse in Christo in una persona naturas, divInam, et hu

manam , non quidem simul permixtas, sed realiter distinctas 5. Generale Concilium suit CP. secundum, Vigilio summo Pontifice, et Iustiniano Seniore Imperante, ad 2 n. 553. , aut 556. Hule interfuerunt soli Episcopi Orientales,num. 16s., sed quia postea a R. Pontifice, et ab Episcopis incidentalibus receptum

fuit, et approbatum, inter in cumenica habetur. In eo praecipvh actum est de damnatione Librorum, et eodem modo se gessit

Concilium, ac si de dogmate ipso definiendo actum fuisset. Libri itaque illi damnati, fuerunt Scripta Theodoti Mopsuestent, Opera Theodoreti contra S. Cyrillum, et Epistola

Ibae ad Marium Persam; quae tria Scripta vocari solent tria Capitula, de quibus non semel mentionem fecimus Lib. 2. Damnatus

319쪽

quoque suit in eo Origenes cum suis sectatoribus Dydimo, et Evagrio . 6. Fuit CP. tertium, coactum adversum Monothelitas unam tantummodo in Christo Voluntatem asserentes , sub Agathone Papa , et Constantino Pogonato imper. an. 68I., vel circiter. Convenerunt in eo . iuxta Theophanem , et cedrenum 289. Episcopi , et secundum photium tantum Iro. In actis au tem Synodi, Act ultim. , reperiuntur sub scripti tantum I 66. Nec mirum , quia sub id tempus ob eamdem causam celebratum

fuit Romae Concilium ius. Episcoporum . Praeside S. Agathone . Ab hoe missi sunt tres Legati nempe Theodorus, et Gregorius Presbyteri , et Ioannes Diaconus , ad CP. Concilium: quare , saltem in causa fidei ,

haec duo Concilia tamquam unum spectari Possunt, ac debent . in Concilio autem CP. cum Sergio, Pyrrho, aliisque paucis . nomi natim damnatus est etiam Honorius papa tamquam Monothelita . Quod factum multum torquet Theologos, et Historicos ; alii putan tes cum Baronio, et Bellaemino Acta hujus Concilii corrupta fuisse a Graecis nonnullis fiet in iis fraude insertum nomen Honorii Pa pae r alii volentes ut Fleurius Witassius ἐJuVeninus , Honorium fuisse damnatum ut haereticum favore , et patrocistio , n m qui dem dogmate . Ast revera ConciIium CP.

deceptum fuit errore facit .

r. Concilium Generale sui e Nicaenum it., primum indictum CP., sed justiν de causis Poste

320쪽

translatum Nicaeam an. z87., Imperantibus in Oriente Constantino, et Irene matre, et

Petri Sedem regente Adriano I. Papa; eui ipse praefuit per Legatos suos Petrum Archipresbyterum Eccl. Romanae , pt Petrum Abbatem. S. Sabae . Interfuerunt Episcopia6o. , aut saltem 35o. In hoc damnati sunt. Iconoctastae, ac definitum proinde, usum sacrarum Imaginum pium esse, et lieitum. ideoque retinendum esse in Ecclesia. septima huiusmodi Synodus impugnata fuit a Concilio Francos diensi, cui interruere plusquam Ioo. Episcopi Occidentales una cum Legatis Adriani Papae. Hoc factum Franco- fordiensis Concilii sic ςxplicant Theologi: I. quia nondum constabat in multis Provinciis Nicaenae Synodi secundae e umenicitas: a. quia Francosordienses errore facti, non iuris putarunt, ex parum fideli Auctorum versione illius Concilii in linguam Latinam. Latriae cultum Deo soli detbitum, sacris Imaginibus ditributum fuisse a Nicaeno. 8. CP. quartum sub Adriano II. Papa, qt Basilio Augusto imperante, an. 8zO. Huic praefuerunt nomine Papae Donatus, et Stephanus Episcopi, et Matinus Diaconus, et adhaerunt eidem Ioa. Episcopi. Hujus Con-ςihi congregatio respiciebat causam Photii, qui 1 Sede CP. injusth expulso S. Ignatio ,

ea indom ipse occupaverat: quare a Concilio restitutus est ignatius, et Photius depositus et excommunicatus fuit. 9. Est Lateranense I., hoc est Romae in

SEARCH

MENU NAVIGATION