Apparatus biblicotheologico chronologicus quo ecclesiastici tyrones ad omnimodam sacrarum facultatum assecutionem facile perducantur concinnatus studio ac labore patris Thomae Gaggioli... et ab eodem in tres partes dissectus in quarum prima ea omnia

발행: 1796년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

31쪽

sarum, et compleretur sermo Domini ex oromeremiae, et celebraret terra Sabbata sua; eunctis enim diebus desolationis erit Sabbatum, osque dum complerentur septuaginta anni. An

ni igitur praedicti ab Hieremia incipiunt a. destructione Hierusalem , et incendio Templi, et desinunt in an . I. Cyri Reg. Persarum qui Hebraeis redeundi fecit libertatem. Conficitur tandem idipsum ex C. ult. Pro phetiae BEruc, V. a. et 3. , ubi legitur: Abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babuniorum . . . eritisque ibi annis plurimis, et temporibus longis, usque ad generationes septem; post haec autem eis eam vos in pace. Per septem autem genera tiones, omnium Interpretum Sententiae, septem decades, Seu an, ro. intelliguntur. Stat ergo , quod tempus Omne s. aetatis usque ad solutam Captiv. Babyl. , est an .

Duce usque modo ScrIptura, satis certa dare potuimus: ast inquirentes modo tem Pus sextae aetatis, Scripturae nos deserunt; ideoque aliis ex fontibus, nempe ex Aucto ribus, Epochis, et Olimpiadibus, annos inquirere necessum est. Sed ne multa sequendo tempus frustra teramus, in hac tam in certa indagine illos sequimur Auctores, Prae sertim Musantium, et Brietium, qui huie sextae aetati annos tribuunt 538.

32쪽

Igitur ex nostra supputatione prima ae

eas habet an. - - I 656. Secunda aetas an. - - 458. Tertia aetas an. 43ο. Quarta aetas an. - - 48O. Quinta aetas an. - 5 O.

Sexta aetas an. 538. Christus ergo natus est En. m. 4O52.

Dicamus modo aliquid de Chronologiae principiis. Tria huiusmodi principia communiter adsignantur, Auctorum fides, observationes coelestes, et Epochae. Auctoritas alia

est divina, alia humanar de illa dixit Augustinus l . I . de Civit. Dei c. o. Nos in nostrae religionis historia, fulti octoritate divina. quidquid ei resistit non dubitamus esse falsissimum, quomodolibet sese habeant caetera in saecularibus litteris. Est enim divina auctoritas semper certa, et infallibilis. De illa non adeo semper certi sumus , ut dubium omne repellat, licet multa sint, sola humana auctoritate sulta, de quibus nefas est dubitarer quare idem S. Augustinus: Conditam Romam. tam certum habes ire rebus humanis, quam Constantinopolim, cum Romam viderim solis meis; de illa vero nihiι moverim, nisi quod aliis testibus credidi I3. de GV. C. 3. .

Observationes coelestes, praesertim CO- metae , et Ecclipses solis, et Lunae, nimi-xum ortus, et occasus syderum a Scriptori-hus diligentissimh consignati: hi enim plurimum juvant ad dignoscendos temporum cha-

33쪽

racteres, quos magno studio indagavit, et adnotavit Petavips, Ricciolus, aliique. Epochae tandem, quae aliud non sunt nisi aliqua tempora certa, seu temporum initia quaedam, ab omnibus, aut plerisque Chro- nologis admissa, et quae tandem semel statuta reliqua omnia trahunt ad se. Sicut in Coela, inquit Cl. Keillius sunt certa puncta, a quibus Astronomi in supputandis motibus ini-νium capiant; ita etiam sunt certa puncta, a quibus tamquam radicibus calculi incipiunt, et

res gestae secundxm seriem annorum, qui ra

dicem tuam sequuntur, in historiis dιsponuntur. i Introduc. in veram Astronom. Dct. 38. Epo-chae autem vel sacrae punt, vel Profanae . Primae sacrae dicuntur, quia ex divina Scriptura; secundae profanae , ' quia ex humanis historiis habentur. Plures equidem ex utroinque sonte derivatae recensentur a Chrouol gis, ex quibus ad rem nostram nos insigni

res quasdam recensemus

Primam Epocham sacram a Christi Nativit te caeteris praemittimus, non quia prior sit reliquis, sed quia, ut scribit Petavius, velati ιimes, νν cardo Chronologiae est,

communisque terminus, in quem Chrouol rorsm omnium ratioeinia, sic ςamquam ab viarum divortiis, et ambag. bus in idem compitum dedueta cons unt i Ration. Te , p. I. ι. I. c. 4 ,. Iam IEra, seu Epocha Christi notissima est; non sic ejus natalitia dies: multi enim biennio, nonnulli quadriennio , et alii quinquennio ante vulgarem aE-

34쪽

ram Christum natum esse arbitrantur. Sic a

liud est dicere ab Incarnatione Christi, aliud a Nativitate Christi; aliud ab Epoelia Christi. Quot igitur anni si uxerint a mundi crea tione usque ad initium vulgaris AErae Christi, id certo definiri haud potest . Et hujus magnae

dissicultatis ratio una haec est praecipua, inquit Petavius, quod annorum illarum calculus non aliunia, quam ex sacrorμm libro rum historia deducitur, ea porrὸ minils si quidam, et explicatam temporum subductionem continet Rat. Temp. P. 2. l. u. c. I. . Neque, ut subdit P. Calmet, per profanam historiam, quam per sacram iter est planius; cum in profanis etiam detruncatae genealo. giae, atque supputationes suis numeris minissiabsolutae non desint numerum s Disquisit. in

Chron. AEgypt . in . Sussiciat ergo nobis insigniores Fruditorum opiniones hic subjicere. Ab orbe itaque condito ad initium . Erae Christianae fluxerunt Iuxta Bibl. Vulg a. ῖ95 . Iuxta Petavium an . 338S.

Sept Interpretes a. . 2OO. Salianum an. 4Pθη.

Josephum Hebr. a. b97 . Riceiolum an . 56sq. Graecos recen. an. 55O8. Vossium an. 5598. Graecos histor. an. 55O . Langium an. Αο42. Alexandrinos an . R493. Calvisium an . 395O. Hebraeos recen. a. 3 6 . Spond num an . qO52. Scaligerum an . 395Ο. Marianum Scor. an. 4193. Keplerum an . 3963. Usserium an. 4OOq.

Altera Epocha, quae plurimum consertad intelligentiam veteris historiae, illius praesertim, quae fabulis Poetarum insecta minus habet explorata tempora, est excidium

35쪽

Urbis Troianae. Naee enim initium suntla, iuxta Petavium l. I9. de Doct. Temp. c. ai. 3 ab an. Iulianae Periodi 5532. ante Aeram vulgarem Christi II 84., vergente in finem vere. diebus Ir. ante solstitium. Tertiae Epochae cardo, et initium quam- maximis utith sumitur ab Olympiadibus. Sed rem istam de Olympiadibus innumeris ambagibus plenam invenio. Quid igitur de istarum epocha statuendum sit, modo aperiam. Olympiades originem traxerunt a Ludis ab Hercule statutis in honorem Jovis circa Glympiam Eleae regionis urbem, a qua et nomen acceperunt. Hercules enim Augea Elis dis rege devicto , iuxta flumen Alpheum t quod et Pisarum ) sacrum certamen instis

tuit , quo Graeciae iuventus sesct exercerea caestibus, saltu, Cursu. disco, et Palaestra.

Ludi eiusmodi per quinque dies agebantur ,

et victor, qui olympionices vocabatur, Olea stro, Seu, ut placet Aristoteli, coronabatur olea, tantumque honoris eidem tribuebatur, ut non per Portas civitatis , sed ruinas murorum sublimis in curru reveheretur in pa triam . Hoc est primum Olympiorum princi- Pium, non tamen Olympiadum . Praeter hane enim primam ludorum institutionem , at tera duo olympiarum initia consignant Eruditi . Primum coniungunt annis Tutelae Lycurgi ante Olympiadem , in qua victor fuit Corae-beus I 8., hoc est an . m. atro. Hujus mlym p. principii meminerunt Aristodemus Eliensis, et Polimius. apud Eusebium, ac dicunt

36쪽

viginti septem integras Olympiades Coraebum

usque decurrisse, ipsumque tamen victorem fuisse denunciatum sub initium Olymp. 28. , et tunc primum Olympionicarum nomina notari consuevisse . Revera hos. annos bonae notae Scriptores vocant Iphiteos, eo quia Iphitus Lycurgi coevus olympicos ludo; restituit an . 442. Post primam institutionem . factam ab Hercule . Alterum principium , i Psumque receptissimum, desumitur a Coraeho in. stadio victore, unde olγmpiades, tem

pus in Graecia celeberrimum . Iphitaei a tem hi anni dicuntur, quia , ut iam diximus, Iphitus Rex Elidis eosdem restauravit. Hoc igitur principio defixo , annus primus Olympiad m cadit in an . ante Christum zzz.

absolutum, et 726. inchoatum, et ex com Puto Varronis 22 an . ante Romam conditam . ac proinde an .. m. 32 8. Ludi vero

Olympiaci quinquennali temporis decursu celebrabantur, sive , ut aliis placet, quinquagesimo mense, hoc est Post an. 4. et mens. E.

Asd vulgares Olympiades A. an .. spatio devot-

vuntur

Ad huius rei plenariam intelligentiam. sciendum postremo est: quid sit Cyclus Lunaris, Cyclus Solaris, Cyclus ' dictionis , et quist Periodus Iuliana. Cyclus itaque Lunaris est coniunctio motus Lunaris cum solari motu, Sive numerus annorum, quo expleto, Sol , et Luna ad idem punctum revertuntur. Is autem numerus olim suit 2, an ., deinde A., mox 8. ac demum I9. , idcirco di-C Ctus.

37쪽

elus Deeemnovennalis. quorum ultimus chel inventus esr a Methone . Annus Iulianus dierum 365. . et horarum 6. si ducatur

per is , dabit dies 6939., horas I 8. Anni

vero Lunares I9. habent tantum dies 6raa. horas 23 minuta 24. , quae faciunt menses Lunares 228. Insuper ergo adsti debent r. menses eiusdem rationis , qui dicuntur Intercalares . Ex istis Rutem mensa b. r. resultant dies uo6. horae I ., mi-Dum 8., minutiae ga. . qui additi ad mensesu 18 conficiunt dies 6939., horas I 6. , minuta Sa , minutias 27. Quare vides, Cyclum

Decem no vennalem Iulianis an. 9. minorem es*o hora I., minutis az., minutiis 22. Quam d. irur: ntiam Cum non animadvertissent Kalen dar: .rum concinnatores, magnam induxerct

ph riurb iticinem in Novilunia, et Pleniluniarq i d ' re remnestate Gregorii XIII. a. 582. co Ieotia, ni Q, lunariῆ antecessus deprehensus est se rh u. trtiluo A constitutione Coeli aberrare. Hi neva a celebris illa Kalendarii correctio, seu emendatio, quae Gregoriana dicitur. Cyelus autem Solaris est spatium 28. annorum, quibus evolutis, Literae Domini- eales ad suum redeunt initium Feriae enim omnes secundum has Litteras evolvuntur A. B. C. D. E. F. G. , ita tamen ut Ordine retrogrado recurrant, hoc versiculo ex pre saer Gaudet Francus Equo, Dacus Cane, Barbarus Area. Si autem nullus esset an . Bissextilis, Literae huiusmodi an . r. decurrerentur: ad ob Bissextilem, cum duae Litterae uno an.

38쪽

notentur, ordo Litterarum illarum evolvitve an. 28. v. g. ut redeatur ad G. F., unde disclum est initium complicationis . Cyelus indictionis est spatium I s. ann rum, quod cum fuerit decursum, reditur ad Primum . Quonam tempore caeperit Indictionis usus , incertum omnino est . Putarunt

plerique eiusmodi cyclum exordium ha- huisse ab an. a. Augusti; at alii ad illud

tempus reserunt , quo Caesar Augustus Antonium devicit . Nonnulli demum aban. Christi a Iz. , quando Constantinus M. Maxentium superavit, i plenamque christiano orbi libertatem restituit, Indicti uis usum in designandis temporibus desumunt. Quare dicunt, Patres Nicaenae Synodi in tanti beneficii memoriam statuisse , ut deinceps a die 24 Septembris , qua die illa victoria contigit, computatio temporum per Indictiones perficeretur V. Petavium LII . de Doct. tem c. O. J. Ceterum qua cumque fuerit Indictionis origo, tripbex Ii dictio a Chronologis communiter Tecipitur, nemph Constantinopolitana, qua Graeci utuntur, et incipit a Kal. Septemb. Caesarea , quae initium sumit ab VIII. Kal Octob. .

eaque utebantur Romani Imperatores, ac tandem Pontificia , quam suis in Bullis adhibent Pontifices, et incipit a Kal. Ianuarii.

Periodus tandem Iuliana est intervallum excogitatum a coniunctione Cyclorum solaris, lunaris, et Indictionis , ςonflata ex C a sim

39쪽

an. 798 . Nam I9. ducti in 28. effetu nessa , qui item ducti per i 5. reddunt 798o

sic autem periodus illa constituitur, ut unus annus tantum ex iis z98O. inveniatur , qui habeat hos numeros I. Cycli solaris, T. Cy-Cli lunaris, et r. Indictionis , quibus omnibus numeris evolutis , reditur ad annum , qui eosdem habeat numeros. Juliana autem dicitur, quia ad methodum anni Iuliani accomodata est, et illis annis aptanda, qui Iulii Caesaris correctionem praecesserunt , ad

vitandas diversa, annorum rationes, et coelestes inveniendas ob*ervationes . Periodus

haec excogitata fuit a Iosepho Scaligero, illustrata a Petavio , a Paucis tamen usurpa ta ob dissicultatem, ac laborem in ea per cipienda. Pro usu autem hujus Periodi sta . tuatur annus aliquis certus, Cuius perspectos habeamus Cyclos solis, lunae, et Indictionis, ex quo reliquos omnes Ordinamus . Ex. cau.

annus primus Christi habuit Cyclum solis P. Ianae I. Indici. Romanae 3. cum littera Dominicali D. C., colligimus, hunc annum fuisse Iulianae Periodi 4zIa.., quia in tota hac Periodo nullus est annus, qui ita dispositos numeros habeat . Quomodo vero singulorum annorum possint Cycli reperiri , legatur Pe-tavius de Doctr. temp., et in Rationali , ubi haec omnia ProPonuntur L et revocantur ad Praxim; nobis . namque non licet super his diutius immorari, cum haec ad rem nostram ex abundantia potius , qu m ex necessitate dare statuimus. Attamen in Chronologia no

stra Diuitiaco by Corale

40쪽

stra annus quilibet Periodi Iulianae saeile in- . Venitur, quia principium huius periodi ponimus an . 66o, initium mundi praecedere ; qui anni 66o. anno mundi oblato conjuncti red-'dunt annum Perioli Julianae .

CAPUT II.

De Iibris Canonicis Sacrarum Scripturarum.

CAnonici libri alii Veteris sunt, alii novi

Testamenti. Vetus testamentum comple etitur sacros libros 45. , Novum vero zz., quo Tum alterutriusque nomina hic recensen ur. Veter. Test. Libri. Genesis, Exodus, Le viticus, Numerorum, Deuteronomium, Iosue.

Iudicum, Ruth, Libri 4. Regum, Libri a. Paralipomenon, a. Esdrae , Tobias, Iudith, Esther, Iob, Psalmorum, Proverbia, Ecclesiastes , Cantica Canticorum, Sapientiae, Ee clesiasticus , Isaiae, Ieremiae, 'Baruch, EZechielis, Danielis, Osee, Ioelis , A mos , Abdiae, Ionae, Michaeae, Nahum, Habacue, So phoniae, Aggaei, Zachariae, Malachiae , v.

Machabaeorum.

Novi Test. 4. Evangelia Matthaei, Madiei, Lucae, Joannis, Actus Apostolorum, Epirstolae Pauli ad Romanos, ad Corinthios duae, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses una, duae ad Thessalonicenses , duae ad Timotheum, ad Titum , ad Phil monem, ad Hebraeos una, Iacobi una, Petri duae , Ioannis tres, Iudae una , Apocalypsis Ioannis.

SEARCH

MENU NAVIGATION