Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 5

발행: 1850년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

411쪽

304 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

separatim a Petro huiusmodi nominibus honestati sunt, pares suisse pontificatus ratione Petro creduntur, ita ne Paulus quidem, cui fuisse liquet a maioribus antelatum Petrum. Nos enim non

quid raro, atque emphasi, adeoque ἡπερβρλῆ quadam , sed quod semper, quod ubique, quod constanter, quod ab omnibus dictam,

scriptum, transmissum ad posteriorem aetatem ost, id esse reti

nendum, credendum, praedicandum defendimus. Nihil de Haber is, deque aliis, quos adversarii insectantur , dico. Si enim vocatum Paulum numquam separatim principem apostolorum fuisse affirmarunt, leve id quidem illorum erratum fuit. Non enim

omnia, quae Scripta a patribus sunt, habere in promtu possumus. Quod ni ita esset, non tam graviter, ut supra demonstratum est,

tamque multis in rebus illi ipsi, contra quos agimus, et qui patres continenter increpant, Peccassem. Quod autem errare nos ve

hementer aiunt, qui vereamur, ne biceps fuisse ecclesia videatur, si Petrus, Paulusque duo ecclesiae principes , qui unum efficerent caput, fuissem; tam temerarium, tamque indignum catholico viro est, ut nulla sit ratione serendum. Quis enim tam stolidus, tamque amens est, ut duos homines quorum alter ethnicis

tantum, alter tantum iudaeis, ut adversarii statuere videntur , PraeeMet, quorumque unus alteri ne re quidem ulla etsi minima subiiceretur, sed ita par esset, ut Sine alterius consulto, perficere,

quae vellet, posset) duos, inquam, eiusmodi homines unum potuisse caput constituere I , arbitretur Θ Irrideant patres, vanos,

412쪽

sutiles esse dicant, quorum argumenta de divina, atque humana

monarchia, et res ipsa, et ratio comproba Vit, contemnant. Condemnent, inquam, lios aut stultitiae, aut Vanitatis, aut imprudentiae, qui duobus pluribusve vel principibus in re publica, vel in mundo diis constitutis, monarchiam r) et humanam, et divinam

non labefactari modo, sed tolli etiam sunditus statuerunt. At enim duo interdum , tresve imperatores a) rem publicam, salva monarchia, rexerunt. Ego vero, nisi duo illi reliqui subditi uni aliqua ratione suissent, salvam fuisse verbo suturam monarchiam patiar, re autem vera non item. O ligarchia cnim re ipsa quae sit, eam esse monarchiam quis credat 3 Ac nota quidem sunt incommoda, quae illo ex genere oligarchiae in rem publicam immigrarunt. Ea patres, cum de divina monarchia agerent, etsi bre-

. . lare num Ina. si enim riolum illela. p. rum non

413쪽

396 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

V iter, tam graviter tamen, tamque vere descripserunt, ut duobus principibus constitutis , unum caput coalescere, monarchiamque

consistere nullo modo posse demonstrarint si). Exemplum Trinitatis a), quo adversarii abutuntur, non est ad rem. Quamquam

enim tres sunt in Trinitate personae, una tamen eademque uatura, unus idemque intellectus , una atque cadem est Poluntas.

Id in hominibus non modo non dari, sed ne fingi quidem cogitatione potest. Scio esse aliquos, qui Augustinum una cum Ualerio fuisse episcopum hipponensium, pariquc auctoritate eam suis

se moderatum ecclesiam obiiciant. Sed non animadvertunt, vivo sene Valerio, Augustinum , qui ignoratione canonum episcopus creatus fuerat, charactere quidem episcopatus eodem fuisse praeditum, sermones ad populum habuisse, sacramenta administrasse,

rexisse denique ecclesiam, sed subditum aliqua ratione suisse praecessori, qui sese dignitate non abdicasset, cui idem Augustinus datus successor, atque adiutor, non collega inde endens 3 , ut vocant, suisset. Alioqui summa oriri potuisset in hipponensium

christianorum perturbatio rerum, atque confusio. Quae cum ita

sal Ita e ,ἱ eoepiseopus v.urii Antiat in ira erat , tamen ei obsequahatur . et patri. Conise A suae ἐ

414쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 39

sint, nihil est cur adversariorum de sua a Spalatensis I erro

re discrepante sententia rationes morer. Nam quod Spalatensis duos principes unum caput constituisse non dicat, adversarii vero dicant, parvi refert. Verborum enim omnis haec est pugna, non rerum. Duobus enim principibus omnino aequalibus positis , ut unum caput constituatur, ne singere quidem possumus. Itaque

recte, si de re ipsa sermo fit, disputatum ab Isaberto de Spalaten Sis, atque adversariorum errore suit. Allatius, quod nondum a

damnata adversariorum sententia fuisset, Verborum etiam rationem habendam existimavit; de re ipsa, etsi nobiscum sentiebat, expectandum esse duxit apostolicae sedis iudicium. De Comben

Sis, quod postremo loco opponitur, salsum est. Ab Bayna udo omnino haec licentia, qui modo Cyriacos, quos dicit, in suspicionem, invidiamque erroris vocaret, fas sibi putavit esse, quae recte nostri statuerant, ea quidem Omnia impudenti calumnia per-

hedra dixerat, melandam, labit . una admedam

415쪽

Com hesis ius autem etsi minus distincte interdum, minusque dilucide, quam et ros ipsa posceret et ego Vellem loquutus est; tamen ita est loquutus, nihil ut assirmarit, significarit, innuerit,

quod aut haereticum sit, aut vocari in suspicionem erroris p

416쪽

CHRISΤIANARUM LIBER IV. 399

sit. Quod et is, quem satis longum descripsimus, et alter, quem mox describemus, declarat locus. Quamquam enim priore illo ita est a nobis in adnotationibus defensa eruditissimi viri caussa, ut iis, qui nullis partibus studeant, cumulate satisfecisse Videamur;

417쪽

4oo ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

tamen ne quid Combesisti verborum praetermittamus, non monet

solum, sed cogit etiam nos molestissimorum quorumdam accusatorum iniquitas, cum omnia, quae nobis sunt adiumento, dissimulantium, tum si rem ullam et minime necessariam , et alienam praetereamus, sallacia a nobis agi, fraudeque clamantium.

Ille igitur posteaquam ita suam explicavit, ut est a nobis in ad. notatione demonstratum, opinionem , s Possit item , inquit , acn melius responderi, sic sibi Paulum, etsi iam Potro obtinente,

Μ ceu subsidio sun dandae tantae molis, romanam ecclesiam ad-h dictam voluisse peculiari eiusdem suscepta cura, una cum Pen tro, ac individue cum eo, ut nihilominus Petri tantum sedes,n ecclesiarum saceret matrem, ac privilegium inviolatae fidei ins posterum conferret ; Pauli vero hanc dumtaxat ecclesiam pecu- η liariter aliis condistinctam saceret, ac qualem Iohannis verbin gratia sedes fecit ephesinam, si quidem Iohannes, ut peculiarisn episcopus post Timotheum, ac onesimum illi ecclesiae prae-n fuit, vel Iacobi hierosolymitanam; siquidem fuit Iacobus iston unus e duodecim, ac eximie apostolus , non e communi tania tum notione, quales multos Eusebius, Hieronymus, etc. agnos

B cunt ceu ex Paulo ad illa eius verba, post haec vostolis Omni-n btis : sive alioqui agnoscenda est in Paulo capitalis illa excel-n lentia, qua esset velut consertus Petro , sic quasi extraordina- γγ rie, ut dictum est, ac maior apostolis aliis; sive tantum com-

γ munis apostolatus, qualis erat undecim , qui ipsi, accepta abi, ipso Domino potestate, ac ah eo missi, ius plenissimum habe-n bant, ut ubique ecclesias instituerent, legesque fidelibus con-

418쪽

n derent, aliaque omnia flandandae religionis opportuna, nulla abn invicem, aut ab alio superiori dependentia sancirent, ac per-n agerent, qua in potestate nnllum habuere successorem I ut nec η ecclesiae deinceps status serebat, devolutis rebus ad alios, quin eorum successores, primitias illas spiritus cum eis non haben rent, nec gratiam confirmationis numquam rumpendo vinculos charitatis, velut illi accepturi essent. Succedant ergo illustrissimis episcopi maiori, aut minori amplitudine potestatis , prout sacrin canones ad congruum ecclesiae regimen cuique sanxerint, apo η totis episcopis, unus maior inter fratres romanus pontifex Pen tro succedat in Plenitudine Potestatis, eiusque una seriss κοά- eximieque sedes vostolica dicatur, ac sit x errore

enim typographi pro ac sit, in opere Combesisti, ac sic, legitur. His ex verbis facile intelligi principio potest, longe ab isse nostrum ab eorum errore, qui per cuniculos, ut Raynaudus obiecta aequare pontifici maximo ceteros episcopos molirentur. Deinde, quae declarandae suae opiniouis caussa adiunxit Combensius, nihil habere cum haeresi ab Innocentio damnata commune. Posse namque melius responaeri, ait. Quid hoc est melius p Fo lasse idem ac clarius. Nam nihil sere addit priori sententiae novi. Petrum romanam sedem obtinuisse arbitratur. Non multo id ante dixerat. Venisse Paulum subsidio Petro. Nempe id quoque superius constituerat. Peculiarem eum romanae ecclesiae et fundandae, et amplificandae, et matris ecclesiarum, una cum Petro, ac individue

cum eo scilicet non ut episcopi duo eiusdem civitatis essent )curam suscepisse statuit, ita quidem, ut illa Petri tantum sedes crederetur, et esset. Sed dicet quispiam : matrem ecclesiarum facere, eique PriMilegium inuiolatae Mei conferre, capitis proprium

est, principisque supremi ecclesiarum. Non repugno , modo is, qui talem sacere ecclesiam dicitur , non adiutor sit capitis, neque subsidio veniat, sed ipse per se sit caput, princepsque habendus. Verum Combefisius adiutorein Petro qui matrem faciebat romanam ecclesiam , eique Prioilegium inuiolatae in posterum Mei conserebat Paulum fuisse scribit, parem non item. Subsidio enim venisse eum Petro confirmat, sedemque romanam sedem tantum suisse satetur Petri. At Pauli hanc

M. V. Si

419쪽

iamtaxat ecclesiam , dicit, Peculiariter , aliis ecclesiis co distinctam, ac qualem Iohannis V. G. sedem fuisse πhesinam constat, siquidem Iahannes, til Peculiaris e Dcνω Post Timothetim, ac mesinitim illi ecclesiae Pra fuit ; Dei Iacobi hiem Irmitanam, siquidem fuit Iacobus iste tinus e duodecim, ac eximis vostoltis, non communi lantum notione. Do id quidem; sed non ita , ut Paulus episcopus fuerit romanorum. Nam si fuisset, non unius tantum Petri sciam romanam Combesistus appellasset. Peculiarem autem Paulo romanam ecclesiam appellat, et ab

aliis condistinctam, quod Paulus cum aliquandiu Romae egerit, adiutor Petri suerit, laborarit, religionem propagarit, ac demum, martyrii gloriam consequutus, obierit , hanc sibi peculiarem secisse videatur. Iohannis porro, atque Iacobi exemplis Combesis ius

usus est, non quod existimaret Paulum episcopum re vera romanum suisse, sed quod velut episcopum haberet, ut qui Romae et manserit aliquandiu , et decesserit, et proinde visus. suerit fixisse sedem. Alioqui non unius tantum Petri se iam, quod ante animadverterat, sed Petri, Paulique, quod alii, ut Bellarminus , et

de Marca secerunt, sedem romanam appellavisset. De cvitali excellentia, qua esset Paulus Ooluti consertus Petro, quod Combe. sisius scribit, non est eiusmodi, ut quod idem superius de Paulo subiecto auctoritati Petri statuerat, aut sunditus tollat, aut la-hesectet. Eam namque excellentiam, qua ceteris apostolis praestitisse Paulum dixerat, non capitis Omnino, sed Delut cultis suisse testatur, quem ad locum spectat quod mox adiungit, ut dictum est GC.

Quid p si ne cvitalem quidem illam excellentiam, quam vocat , quae tamen Paulum a Petri subiectione haud eximebat, Combofisius quasi certam, Omnique dubio vacantem ponat 3 Nam. que adiungit continuo: siss tamen communis aPOstolatus, qualis erat undecim etc. Neque apostolis undecim plus ille tribuit, quam

a Petavio, a Bellarmino, ab Leone Allatio, a Petro de Marca , ab Schelestratio, aliisque tributum fuerit i . Quod si arguendus

420쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 4o3

huius rei caussa Combesistus est, vereor ne perplures invenire Raynaudus et veteres , et novos scriptores possit, 'lum accuset

haereseos crimine. Ac de iis, qui cum haberi in numero vellent catholicorum si), tum Paulum parem omnino fuisse Petro defenderent, satis dictum est. Quibus consutatis, eversa fuerit ne

cesse est Raynoldi, de Dominis, et Gerardi sa) argumentatio, qui

principem apostolorum negarunt suisse Petrum , propterea quod aequasse illi veteres Paulum videantur. Nam Pauli supremo principatu sublato, ita ut ne unum quidem cum Petro ecclesiae caput constitueret, sublatam item omnes confitebuntur protestantium illorum de duobus principibus, capitibusque sententiam.

CAPUT II.

Quae caussae maiores nostros in ulerint, ut Petri ad laeuam , Pauli uero imaginem ad dexteram scu*i , pingiue interdum facerent. Vetus quaestio est, eaque iam usque a Petri Damiani ducta temporibus, quae ratio maiores nostros, qui Paulo pracferri oportere iudicarent Petrum, impulerit, ut ad huius dexteram pingendam , sculpendamve illius esse imaginem arbitrarentur. Quam equidem quaestionem libens praetermisissem, nisi esse aliquos accepissem, qui Paulum inde coniicerent, aut parem Petro olim suisse habitum, aut fortasse etiam praestantiorem. Sed quoniam satis copiose de supremo in christiana re publica Petri principatu demonstratum est, ne quid tacitus praeteriisse videret eorum, in quibus adversarii locassent praesidium erroris sui, abstinendum

SEARCH

MENU NAVIGATION