장음표시 사용
521쪽
horum cum itinere Petri romano nexus, assequi ne coniectura quidem possum. Quod mox animadvertit, nusquam suisse ab Luca scriptum primum omnium Petrum intulisse christianam religionem Antiochiam, illi quidem exbibere negotium poterit, non mihi. Ab Luca enim, etsi actum de legalibus est, nulli hi tamen scriptum quidquam video de Petri adventu aut ante , aut post
synodum, Anti hiam. At Petrum Antiochiam aut ante, aut post synodum venisse, cumque dimissis christianis e gentibus, ad circumcisos transfugisset metu, gentesque ad iudaizandum cogere visus esset, redargutum publice a Paulo fuisse, idem est testis in
litteris ad galatas i) Paulus. Ac si Lucae silentium non esticit,
Petrum saltem post synodum non petiisse Antiochiam; qui tandem emcere contra veterum omnium fidem, et auctoritatem poterit, eum non venisse multo ante synodum Antiochiam, indeque
iter non instituisse Romam p Sed tunc Petri meminisse debuit, cum Romam advenienti Paulo fratres obviam processisse a narraret. Ineptum id quidem. Quid enim p an Petrum nos dicimus perpetuo constitisse Romae λ Aberat tunc ille profecto. Itaque nominatus ab Luca non fuit. Quamquam illud etiam quaerendum ex adversariis est, quemnam nominarit eorum , qui Paulo occurrerunt, Lucas, ut Petrum una nominare debuerit 3 Cum autem nominarit neminem, quid est, quod censeam nominari ab eo omnino debuisse Petrum p Neque indicanda caussa ab Lucaerat, quamobrem Petrus non aderat. Absurdum enim esset ab Iosepho caussam omissae ab se mentionis herodiani insentiet dii petere. Non potuisse autem, neque debuisse Lucam iter Petri romanum, si institutum fuisset, omittere, tam demonstrare Span- hemius poterit, quam nec potuisse, nec debuisse Iosephum tacitum praeterire necis insantium hethleemitarum memoriam. Itaque si argumentum ex Iosephi silentio petitum negans est, negans item erit, quod Spanhemius ex Luca repetendum duxit.
Exemplum Eusebii de apocryphis 3 non est ad rem. Valet i
522쪽
enim apud nos etiam argumentum negans plerumque, si contra positiva monumenta desint. Nobis Vero permulta sunt, eaque gravissima monumenta in promtu, quibus iter Petri romanum demonstrari possit. Simile est illius exempli, quod idem addit delapsu i) Marcellini a Batonio negato Spanhemius. Rem enim a
donatistis productam, neque ab Augustino , aliisve scriptoribus probatam, quis umquam in veris numerari serat Θ Iohannae pa-pissae fabulam etsi fuerunt x m. sequentibusque saeculis historici, qui descripserint, tamen non negatio is solum, sed Positisse etiam,
iisque gravissimis argumentis repulit post Allatium, Lambecium,
aliosque, eruditissimus iuvenis basilicae Vaticanae canonicus, custosque tabularii vaticani Ioseplius Garam pius a) ea, quae est do
num in o Benedicti III. dissertatione. Venio ad cpistolam Pauli ad romanos. Fateor Petrum ab suisse Roma, cum scripta est. Quid ergo mirum, si eius est Omi sa a Paulo mentio p Meminisse autem Paulum iisdem in litteris Virorum , quorum ante opera propagata suisset Romae religio,
523쪽
praetermisso Petro, id vero est, quod esse dilucide, diligenterque explicandum arbitror. Nam ita a Span hemio proponitur , quasi numerare Paulus decrerit omnes, qui ante, quam ipse in Italiam pervenisset, roligionem induxissent Romam. Quod salsum est. Nihil enim facile Paulo in mentem venit; qui cognatos quosdam
suos, sodalesque, qui Romae tunc erant, salutare Statuerat, non autem numerare eos, qui etsi fuissent, tune tamen non essent
Romae. Quare salutem dicit i) Aquilae, et Priscillae simul adititoribus suis in Christo Iesu : Epaeneto dilecto sibi, qui erat primitisus Asias in Christo : Mariae, quae multum, inquit, labora it in Dobis: Andronico, et Iuniae cognatis, et concutiois suis, qui erant nobiles in vostolis, qui et ante ipsum fuerunt in Christo: Ampliato, Urbano, Stachy, Apelli , eisque , qui ex Aristoboli domo erant, Herodioni, eis qui ex Narcissi erant domo, Tryphaenae, et Tryphosae, Persidi, Ruso, Asyncrito , Phlegonti, Hermae, Patrobae, Hermi, et fratribus, qui cum eis erant, Philologo, Iuliae, Nereo, sororique eius, et Olympiadi. Haec vero
salutandi ratio non est eiusmodi, ut Viros, mulieresue, quas nominat Paulus, ante Petrum docuisse quemquam, ecclesiamque instituisse indicet. Itaque non erant haec a Span hemio ita describenda ac si Paulus decrevisset texere romanae ecclesiae apOStolorum historiam , Petrumque consulto praetermisisset. Qua sane
in re fidem Spanhemii, diligentiamque desidero. Quod urget, a P
tolum, qui aliorum sundamentis superaedificare nollet, nuinquam fuisse Romam, si Petrus eo se antea contulisset, venturum, ad rem profecto non pertinet. Nam doctor gentium ad romanos scribens, cum id aflirmasset, continuo addidit, ideo et in ediebar Plurimum penire ad vos a), quod alii ante ipsum praedicassent Romae. Est autem ridiculum, quod Salmasius, Spanhemiusque ex apostolatu circumcisionis concludunt. Etsi enim Petrus iudaeoru in apostolus fuit, tamen et sub Claudio hebraeos permultos invenit
524쪽
Romae si , et cum occasio oblata esset, sibi munus ethnicorum
instituendorum a su insit. Denique in opistolis Romae a Paulo
seriptis et si Petri mentionem omitti video , id tamen argumento est, ab suisse tune inde graves ob caussas principem apostolorum, semper autem ab suisse non item. Quamobrem nihil erat , cur iis opistolis adversarii abuterentur, nobisque eas opponerent, qui ut suisse ante Petrum Romae defendimus, ita tunc fuisse, cum Pau
lus scriberet, Per negamus. At si magnus ea aetate numerus hebraeorum Babylone erat,
qua in chaldaeorum urbe princeps adhuc erat captivitatis; quid
caussae esse potuisset, cur Petrus, qui Sortitus apostolatum circumcisionis fuerat, his dimissis, qui haud longe Antiochia distarent,
Romam, ubi aut nulli, aut perpauci iudaei degerent, proficiscere turpSeio his dolectari nugis Salmasium loco supra indicato. Sed
turpissime labitur, secumque vehementer pugnat. Nam etsi se cito
concedam Petrum ante descendisse Antiochiam 3), quam Romam
525쪽
proficisceretur, Babylona tamen ea aetate externi imperii sedem fisse, cum id nemo antiquorum tradiderit, numquam Concedam.
Sed fac etiam externi tunc imperii sedes fuerit Antiochia. Quid ZAn ullus veterum geographorum, histori Corum, scriptorum denique suit, qui Petri tempore pene regnasse Babylone iudaeos ,
suumque habuisse αἰχ-Dπαρχην testaretur Θ Haec Si nemo umquam monumentis mandavit litterarum , qua confidentia Salmasius asserre est ausus, ut demonstraret Petrum cum Babylona contenderit, ibique perpetuo deinceps manserit, instituere iter D equivisse Romam λ Quo autem ille magistro didicit, suminum apostolum
Babylone perpetuo constitisse, siquidem in eam Se urbem contulisset λ Quod si Babylon sedes erat externi in erit, qui demum
ostendet, eo suisse prosectum Petrum, cum a nemine scriptum Veterum auctorum suerit, Petrum extra imperii romani fines extu
lisse pedem p Commentis ne suis fidem adiutagi, auctoritatemque oportere dicet; negari autem scriptoribus et gravibus, et vetustis Romam Petrum advenisse summa consensione pugnantibus p In historia vero, qui sic statuit, nisi vehementer erret, qui certe errare possit non video. Pugnat denique secum Salmasius, qui
cum silentio scripturarum novi testamenti nixus Petrum venisse Romam, contra veterum christianorum sententiam, inficietur; tum
silentium nihili pendat non scriptorum sacrorum modo, sed etiam ceterorum, quorum nullus fuit, qui Babylonem Chaldaeae aut ca-
526쪽
put suisse externi imperii , aut sedem diceret aliquamdiu fuisse
principis apostolorum. Extremum cst, ut iis respondeam, qui ex Iohanne-baptista poeta mantuano carmelita, exque Salmerone societatis Iesu theologo praesidium repetunt erroris sui. Etsi enim utrumque hoc
in genere suisse lapsum advorsariis darem , nihil tamen veritas detrimenti caperet. Sed iniuriam facerem viris gravissimis, qui Petrum satis dilucide, explicateque consessi sunt et suisse, et Supremum diem obiisse Romae. Atque Mantuanus quidem in eo,
quem de sacris diebus edidit, libro i) de principe apostolorum
527쪽
n Multa mari, et terris discrimina passus ad urbem n Romuleam mundi dominam, rerumque potentemn Venit, ubi aeterni iaceret primordia regni. Salmero autem tomo operum quarto si , dictum adversariorum impudentissimum appellat mendacium ex sum ni a assectata ignoratione δερ mρtum, sise Potius ex insigni malitia. Haec sibi protestantes habeant, qui testimonia quaedam aut fraude detruncata, ae
vitiata, aut aliorsum atque auctores voluerint, accepta proserunt,
missis claris, atque perspicuis, quibus ipsorum sunditus orror eve
titur. Lelandum sa), atque Molinaeum homines sedis apostolicae
inimicos, hostesque nefarios nihil moror. Ac si novis scriptoribus pugnandum est, his ego duobus, quos nobis protestantes exprobrant, scholasticos primum omnes, duce Thoma a quinate, oppo
528쪽
Rossensem, Thomam Stapletonum, Melchiorem Canum, Nicolaum
Sanderum, Nicolaum Coessu tau, Franciscum Victoriam, Iohannem Viguerium, Franciscum Nauseum, Gasparem Conta renum, Pere-sium, Titet mannum, Reginaldum Polum, Thomam Campegium, Remundum Rufum, Gasparem Casalium , Iohannem Heselium , Franciscum Turrianum, Iohannem Moronum cardinalem , IodO- cum Coccium, Abrahamum Ecchellen sein, Cariophylum , nem Allatium, Inchoserum, Petrum Arcudium , Baronium, Bellarminum, Potavium, Natalem Alexandrum, Haesaeum, Andream Duvallium, Mauclerum, Hallerium, Habertum, Orsium , Friginium, uno verbo omnes catholicos I doctores; protestantes ipsos
doctores a , nestoria nos 3 , eutychia nos , seu iacobitas 4 , photia nos s), gentes denique universas 6), quibus est quidquam
de propagatione christianae religionis intellectum.
S. Petrus non νorbo solum , sed re etiam pera
Piscoseus romanorum fuit. Sed protestantes plerique omnes , qui iter Petri romanum, coacti veterum auctoritate consessi sunt, ne quid catholicis concessisse viderentur, quod novis lutheranorum, calvinianorum, Euin-glianorum , socinianorumque factionibus detrimento esset; nihil nos proficere dixerunt posse, nisi illustribus documentis demonstraverimus , summum illuni apostolum fuisse etiam episcopum
529쪽
S. I. Quis negent Petrum fuisse romanae occlesiae OPACOPum. Id vero non modo non demonstrari, sed ne coniecturis quidem fieri cuiquam veri simile posse iactant. In his autem numerantur Martinus institutor ille, princepsque sectae lutheran O-rum i) eiusque sectatores, ut ceteros omittam, quos, cum de itinere Petri romano dissererem sa), nominavi, Iohannes Heni
nique, quorum para grapho superioris capitis secundo memini
mus 6 , in primisque Iohannes- baptista Brussetius in ea , quam praeside Salomone Van Titio defendit de Petro Ronicie martyre, nou Pontifice, dissertatione ). Non discrepat ab his Dod vellus homo alioqui da secta episcopalium 8). Sed modum faciam.
O innes enim numerare longum eSt.
Petrum Pere, ProPrieque romanum ePiscoPum fuisse , qui conscant. Una autem omnium catholicorum sententia est, suisse non Verbo solum, sed re etiam vera episcopatu romano perfunctum 9
530쪽
Petrum. Nam Harduinum, qui aut neget, aut dubitet I , praetermitto. Notum est hominis ingenium, cui vix in historia quidquam, quod prae se speciem non ferret novitatis, placebat. Α- sentiri autem videntur nostris britannorum ex ea secta nonnulli, quos episcopales, ob susceptam defensionem episcoporum dignitatis vocant. In horum sunt numero Pearsonus a , Hammon-
Quibus testibus Petrum Romam Denisse , iisdem fere episco um fuisse romanorum efflicitur.
Qui enim veteres Romam petiisse Petrum, romanamque ecclesiam constituisse, iidem ipsum Vere, proprieque romanum antistitem suisse affirmarunt. Venisse autem Petrum Romam adversarii tot, tantorumque testium auctoritate victi confitentur. Episcopum igitur romanum eumdem suisse, sateantur necesse est.
Nam ut facti, quod aiunt, historici iter Petri romanum est, ita est historici facti episcopatus romanus Petri. In facto vero itin ris statuendo mirifice valet, inimicis nostris satentibus , veterum
auctorum consensio. Quare valebit in adserendo etiam episcopatu romano Petri.
Caius presbyter, auctor librorum contra Marcionem, Eusebius, Hierony mus, inlatus, Augustinus, Moerus Sulpicius, catalogique Omnes romanorum Pontiscum Petrum uerum fuisse episcopum romanum eficiunt. Τestes adventus Petri ab adversariis appellantur scriptores secundi, insequentiumque saeculorum. Iam vero in scriptoribus secundi, tertii, quarti, quinti, insequentiumque saeculorum, nume